L. VI. Papinianvs Lib. I. Responsor. IN consilivm cvratoris reipvblicae, vir eivs dem ciuitatis assidere non prohibetur: quia publico salario non fruitur. Curatorem reipublicae falso accipit Accursius, pro rationali principis, qui procurator Caesaris appellatur supra titu. iij. & l. ij. C. de offi. assesso. Verius est enim curatorem reipub. intelligi, suae quemque ciuitatis, aut municipij pecuniarum & bonorum procuratorem, quae bona abusiue publica dicuntur. l. bona ciuitatis. de verb. sig. Id etiam significat illud verbum , eiusdem ciuitatis. Nec nouum est in iure curatores hos appellari. l. curatores. l. seq. & l. fi. de adm. re. ad ciu. pertin. l. curatoris. C. de modo mul. l. ad curatoris. ff. de dam. infe. l. Lucius. ยง. Sempronij. de adm. tu. Corrasius lib. iii. Misc. c. vj. Accur. errorem etiam Cast. animaduertit. Sed difficilius esse videtur defendere hanc rationem, quam Papin. affert. quia publico salario non fruitur. Videtur enim esse vitiosa, ne dicam inuida & maligna. Cum non ideo prohibeatur quis in prouincia sua assidere, quod salario, aut publico, aut priuato fruatur. Quid enim hoc ad rem pertineat? Sed quod suspitio fuisse videatur, ne gratiosus, aut factiosus quis inter populares suos quandoque futurus esset. arg. l. fi. C. de offi. rect. prouin. Fuit cum existimarem Alex. Imperatorem, qui assessoribus salaria primus instituit, vt Lampredius in vita eius scriptum reliquit, non ex aerario & fisco suo, sed ex pecunijs ciuitatum exolui voluisse, propterea prouincialibus concessum , vt non nisi ex eorum consensu eligerent sibi praesides huiusmodi consiliarios. Nam generali constitutione prohiberi Praesides animaduertebam, cancellarios & domesticos in prouincias secum ducere. l. nullus. C. eo. tit. vbi dixi. Et domesticorum appellatione, etiam assessores contineri putabam. arg. l. j. C. ad leg. Iul. repet. Sed verius est, nec prohiberi praesides, quominus assessores arbitratu suo in prouincias secum ducant. l. liceat. C. eo. arg. etiam l. liberti. supra eod. tit. nec salarium his a prouincialibus, aut municipibus, sed ex fisco & aerario principis solui consueuisse. Rubri. & l. j. C. de anno. & capitatione administrantium. Quod & Alciatus probat. Cur enim grauaret princeps prouinciales, vt vltra solitas pensitationes, hoc quoque praestarent. Igitur rationem hanc a remotis ductam arbi tror, secundum Hugonis antiqui interpretis opinionem. Is hoc sibi voluisse Papinianum interpretatus est: quia publico salario non fruitur hic assessor: ideo neminem aliunde facile adduci potuisse, ob id ciuibus exercere hoc officium permitti. Quod si ita scripsit Papinianus, vt nonnunquam suspicatus sum, Qui a publico salario non fruitur, vt particula illa, a, distincta sit a relatiuo, quo, & hoc relatiuum, quasi pro taxatione accipiatur, de illo videlicet assessore tantum, qui ex publico, hoc est ex fisco (nam ita accipi debet illud verbum, arg. l. in omnibus. C. de cur. pub. lib. xii.) salarium non capit, iam expedita & clara erit huius capitis sententia, nec ratio vlla repugnare videbitur. Nam in Pandectis Florentinis vnde omnes libri nostri emanauerunt, continua literarum serie omnia descripta sunt. Quod dicit de curatore reipublicae, id & de alijs magistratibus muninicipalibus sine dubio intelligendum est.