# [21] DE OFFICIO ADSESSORVM. Tit. XXII. Adsessores dicuntur iurisperiti, quos praesides in prouincias secum ducunt: vt eorum consilio ius dicant, & ciuilia negotia constituant . Hi qua adsessorum officio fungantur, praeter consilium nihil praestant, dum praesidem admonent, quid iuri publico, atque officio eius conuenire videatur. Omnia vero nomine Praesidis sine dubio aguntur. Quin & poena proposita est, si adsessoris nomine subscriptiones mittantur, vel aliud quodlibet constituatur. l. ij. C. de assesso. & dom. Hi etiam consiliarij dicuntur. l. Consiliarios. eod. tit. Eisdem nonnunquam a praesidibus proficiscentibus, causas decidendas delegari consueuisse, & tunc paedaneos proprie dictos esse, Alciatus & Augustinus annotauerunt. Alciat. libro i. παρέργων. cap. xli. August. l. non solum. §. similiter. de excus. tutor. Nos hac de re superius abunde diximus, in l. j. de offi. eius cui mand. est. iur. L. IIII. Papinia. Lib. IIII. Responsorvm. DIem fvncto. Lege textum vt Augustinus docet ex Tusco libro, hoc modo. Papin. lib. 1. responsorum: Diem functo legato Casaris, salarium comitibus residui temporis, quod a legatis praestitum est, debetur, modo si non postea comites cum alijs eodem tempore fuerunt. Relatum est hoc responsum etiam eodem sensu sub titulo locati. l. sed addes. §. fina. vt mi rum sit interpretes nostros hac in re tantopere laborasse. Alciatus vere lectionis rationem primus inijt. lib. iiii. dispunct. c. xx. praeterquam quod legatis non a legatis edidit. Nunc particula illa, A, omnem dubitationem tollit, si qua superat. Sane comites propria significatione accipiendos puto omnes omnino, qui legatum in prouinciam sequuti sunt, siue assessores sint, siue cancellarij, vel domestici quilibet. Nec incongruum est, sub Rubrica, de officio assessoris, etiam de his tractari. Nam & in Codice constitutionum idem factum est. Quinimo Rubrica expressim ita inscribitur, De assessoribus domesticis & cancellarijs iudicium. Praesertim vero hoc admittendum, cum eadem in his ratio vigeat, quae in assessoribus. Sane inter assessores & alios arbitror hoc interesse, quod assessores quidem ex publico salarium accipiebant, caeteri autem priuatim ab ipso praeside, vt inferius declarabo. L. VI. Papinianvs Lib. I. Responsor. IN consilivm cvratoris reipvblicae, vir eivs dem ciuitatis assidere non prohibetur: quia publico salario non fruitur. Curatorem reipublicae falso accipit Accursius, pro rationali principis, qui procurator Caesaris appellatur supra titu. iij. & l. ij. C. de offi. assesso. Verius est enim curatorem reipub. intelligi, suae quemque ciuitatis, aut municipij pecuniarum & bonorum procuratorem, quae bona abusiue publica dicuntur. l. bona ciuitatis. de verb. sig. Id etiam significat illud verbum , eiusdem ciuitatis. Nec nouum est in iure curatores hos appellari. l. curatores. l. seq. & l. fi. de adm. re. ad ciu. pertin. l. curatoris. C. de modo mul. l. ad curatoris. ff. de dam. infe. l. Lucius. §. Sempronij. de adm. tu. Corrasius lib. iii. Misc. c. vj. Accur. errorem etiam Cast. animaduertit. Sed difficilius esse videtur defendere hanc rationem, quam Papin. affert. quia publico salario non fruitur. Videtur enim esse vitiosa, ne dicam inuida & maligna. Cum non ideo prohibeatur quis in prouincia sua assidere, quod salario, aut publico, aut priuato fruatur. Quid enim hoc ad rem pertineat? Sed quod suspitio fuisse videatur, ne gratiosus, aut factiosus quis inter populares suos quandoque futurus esset. arg. l. fi. C. de offi. rect. prouin. Fuit cum existimarem Alex. Imperatorem, qui assessoribus salaria primus instituit, vt Lampredius in vita eius scriptum reliquit, non ex aerario & fisco suo, sed ex pecunijs ciuitatum exolui voluisse, propterea prouincialibus concessum , vt non nisi ex eorum consensu eligerent sibi praesides huiusmodi consiliarios. Nam generali constitutione prohiberi Praesides animaduertebam, cancellarios & domesticos in prouincias secum ducere. l. nullus. C. eo. tit. vbi dixi. Et domesticorum appellatione, etiam assessores contineri putabam. arg. l. j. C. ad leg. Iul. repet. Sed verius est, nec prohiberi praesides, quominus assessores arbitratu suo in prouincias secum ducant. l. liceat. C. eo. arg. etiam l. liberti. supra eod. tit. nec salarium his a prouincialibus, aut municipibus, sed ex fisco & aerario principis solui consueuisse. Rubri. & l. j. C. de anno. & capitatione administrantium. Quod & Alciatus probat. Cur enim grauaret princeps prouinciales, vt vltra solitas pensitationes, hoc quoque praestarent. Igitur rationem hanc a remotis ductam arbi tror, secundum Hugonis antiqui interpretis opinionem. Is hoc sibi voluisse Papinianum interpretatus est: quia publico salario non fruitur hic assessor: ideo neminem aliunde facile adduci potuisse, ob id ciuibus exercere hoc officium permitti. Quod si ita scripsit Papinianus, vt nonnunquam suspicatus sum, Qui a publico salario non fruitur, vt particula illa, a, distincta sit a relatiuo, quo, & hoc relatiuum, quasi pro taxatione accipiatur, de illo videlicet assessore tantum, qui ex publico, hoc est ex fisco (nam ita accipi debet illud verbum, arg. l. in omnibus. C. de cur. pub. lib. xii.) salarium non capit, iam expedita & clara erit huius capitis sententia, nec ratio vlla repugnare videbitur. Nam in Pandectis Florentinis vnde omnes libri nostri emanauerunt, continua literarum serie omnia descripta sunt. Quod dicit de curatore reipublicae, id & de alijs magistratibus muninicipalibus sine dubio intelligendum est.