Deinde
Cornelius Sylla publicas quæstiones constituit, veluti de falso de parricidio, de sicarijs, de iniurijs & prætores quatuor adiecit. Existimaui operæpretium me facturum, si verba Cornelij Taciti, de principijs iuris ad sua vsque
tempora, quibus ad varietatem ac multitudinem infinitam legum peruentum
esse dicit, hoc loco
adscriberẽ
adscriberem
, quo Zasium hæsitasse video, tum quòd his verbis
dubitationem omnem eximi arbitror, tum quòd iuris nostri progressum omnem, diuersa quadam ratione non minùs
elegāter
eleganter
explicant, quàm hoc loco
Pomponius explicauerit. Ea sunt libro tertio Annalium hæc. Vetustissimi mortalium nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere, eóque sine pœna, aut
coërcionibus agebant, neque præmijs opus erat, cùm honesta suopte ingenio
peterentur, & vbi nihil contra morem cuperent, nihil per metum vetabantur.
At postquàm exui æqualitas, & pro modestia ac pudore, ambitio & vis incedebat, prouenere dominationes, multósque apud populos æternum mansere. Quidam statim, aut postquàm Regum pertæsum, leges maluerunt. Hæ
primò rudibus hominum animis, simplices erant.
Maximéq;
Maximéque
fama celebrauit
Cretensium, quas Minos
Spartanorũ
Spartanorum
, quas Lycurgus: mox
Atheniẽsibus
Atheniensibus
quæ
|
sitiores iam & plures Solon perscripsit. Nobis Romulus, v
t libitum, imperitauerat: dein Numa religionibus & diuino iure populum deuinxit, repertáque
quædam à Tullo & Anco. Sed præcipuus Seruius Tullius sanctor legum fuit,
quîs etiam Reges obtemperarent. Pulso Tarquinio, aduersum patrum factiones multa populus parauit tuendæ libertatis, & firmandæ concordiæ: creatíque decemuiri, & accitis quæ vsquam egregia, compositæ duodecim tabulæ,
finis æqui iuris. Nam secutæ leges, & si aliquando in maleficos ex delicto, sæ
piùs tamen dissentione ordinum, & adipiscendi licitos honores, aut pellendi
claros viros, aliáque ob praua per vim latæ sunt. Hinc Gracchi & Saturnini
turbatores plebis, nec minor largitor nomine Senatus Drusus, corrupti spe aut
illusi per intercessionem socij. Ac ne bello quidem Italico, mox ciuili omissum,
uin
quin
multa & diuersa
sciscerẽtur
sciscerentur
, donec L. Sulla dictator, abolitis, vel conuersis prioribus, cùm plura addidisset, ocium ei rei haud in longum parauit,
statim turbidis lepidi rogationibus: neque multò pòst Tribunis reddita licentia, quoquò vellent populum agitandi. Iamq́ue non modò in commune sed in
singulos homines latæ quæstiones, & corruptissima rep.
plurimę
plurimæ
leges. Tum
Gn. Pompeius tertiùm consul corrigendis moribus delectus, & grauior remedijs quàm delicta erant, suarúmque legum autor, idem ac subuersor, quæ armis tuebatur, armis amouit. Exin continua per viginti annos discordia, non
mos, non ius. Deterrima quæque impunè ac multa honesta exitio fuere.
Sexto demum consulatu, Cæsar Augustus potentiæ securus, quæ triumuiratu
iusserat, aboleuit, dedítque iura, quis pace & principe vteremur, acriora ex eo
vincula, inditi, custodes, & lege Pappia Poppæa præmijs inducti, vt si à priuilegijs parentum cessaretur, velut parens omnium populus vacantia teneret. Sed
altiùs penetrabant, vrbémque & Italiam, & quod vsquam ciuium corripuerant, multorúmque exscisi status, & terror omnibus intentabatur, ni Tiberius
statuendo remedio quinque consularium quinque à prætorijs, totidem è cæ
tero senatu sorte duxisset, apud quos exoluti plerique legis nexus, modicum
in præsens leuamentum fuere. Hactenus Tacitus. Ex his verbis illud quoque
apparet, Cornelium S
yllam dictatorem esse, de quo Pomponius loquitur. Cicero quoque in oratione pro Cluentio. Posteà, inquit, L. Sylla homo à populi
causa remotissimus: tamen cùm huius rei quæstionem hac ipsa lege constitueret, qua vos hoc tempore iudicatis &c. Loquitur de lege à C. Graccho primùm
lata contra senatores qui coijssent, vt quis iudicio publico condemnaretur.
Cuius rei quæstionem ea ipsa lege à Sylla posteà constitutam dicit. Hic est
enim sine dubio ille L. Sylla, qui posteà Felix apellatus est, cùm per vim remp.
possedisset, & dictaturam perpetuam inuasisset, ab initijs bonarum actionum,
vt Asconius ait, ad perditas progressus, quanuis Zasius, an is fuerit dubitare se
dicat. Quæstiones autem à Sylla constitutas quomodò accipiendum sit, declarant eadem Taciti verba, cum scilicet abolitis, aut conuersis prioribus legibus,
plura etiam addidisse eum dicit. Debemus etiam intelligere constitutas quæ
stiones, ex eo quòd iudicia ab equitibus Rom. ad Senatores transtulit, quod
Ascon. in Verrinis sæpe admonet, & ita Ciceronis verba frequentissima de constitutis iudicijs interpretatur. Quæstio enim hoc loco iudicium significat, &
|
constituere quæstionem, iudicio peragendo certam formam præscribere. Sed
Sylla iure potestatis suæ etiam de pœnis criminum quædam canit: quod & senatus sæpe fecit, cùm vel hactenus ei crimini, cuius
quęstio
quæstio
decerneretur, proposita pœna non esset, vel vetus lex nimis facilis, aut nimis aspera videretur.
Nam & ipsum constituendæ quæstionis decretum: plerumque aut lex, aut
Senatusconsultum erat. Quare magnum Ciceroni negotium, cùm pro Milone diceret, suadere iudicibus, nihil noui iuris, quò magis minúsve damnaretur Millo, statutum fuisse ea lege, quam Pompeius tulerat, qua nominatim, vt de cæde Claudij in Appia via facta quæreretur, comprehenderat, & explicando iudicio certam formam dederat. In Antonium autem, quod attinebat, inquit, noua lege quæri de eo qui hominem occidisset, cùm esset
quę
stio
quæ
stio
legibus constituta? Tum in eadem oratione pro Milone, oratorio more
causæ seruiens. Pompeius, inquit, de iure, non de facto quæstionem tulit, hoc
est, vt quæreretur, an iure Clodius occisus esset, non autem an omnino occisus esset. Nam perpetuæ quæstones vt essent
pridẽ
pridem
ante L. Syllam
constitutũ
constitutum
fuisse, tum suprascripta Taciti verba, tum idem Cicero significat in lib. de claris.
oratoribus, cùm de L. Gellio oratore loquens, ita scribit, Eóque forum tenente,
plura fieri iudicia cœpere. Nam & quæstiones perpetuæ hoc adolescente constitutæ sunt, quæ anteà nullæ fuerant. L. enim Piso Tribunus pleb. legem primus de pecunijs repetundis Censorino & Mancilio Conss. tulit. Hactenus Cicero, cuius verba non ita accipienda sunt, quasi ante id tempus de quo loquitur, significet nullos fuisse qnæsitores, & (vt nunc dicimus) iudices ordinarios, apud quos quotidiana crimina punirentur, quod quidam existimarunt.
Nimium quippe negotium Senatui, aut Tribunis, vel consilibus fuisset, si in
singula singulorum crimina, specialibus legibus, aut Senatusconsultis prospicere per momenta necesse habuissent, aut omnibus ad populum diem dici necessarium fuisset. Sed erant Quæstores parricidij, apud quos homicidia & cæ
des vindicabantur, quorum Pomponius suprà mentionem fecit, & à populo
constitui solitos, vt capitalibus rebus præessent, dixit,
eorúmq;
eorúmque
etiam meminisse legem xij. tab. Erant & triumuiri capitales, quorum & Plautus meminit, in
Amphitr. Si tres viri me in carcerem compegerint. Et Horatius cùm ait, Sectus flagellis hic triumuiralibus
pręconis
præconis
ad fastidium. Apud hos
autẽ
autem
& fures
& serui nequam, vt Ascon, ait ad columnam Mœniam puniri solebant. Quare,
Cicero in diuinatione, Vobis autem inquit, tanta inopia reorum, vt mihi causam præripere connemini potiùs, quàm aliquos vestri ordinis reos à columna
Mœnia reperiatis? Eos habuisse carceris custodiam, & cùm animaduerti oporteret, ipsorum interuentu fieri solitum, Pomponius ipse proximè tradidit. Perpetuas ergo
quęstiones
quæstiones
illo tempore quasdam constitutas fuisse, quæ anteà
nō
non
essent, intelligere debemus, vt Repetundarum, Ambitus, Peculatus, & similium
criminum, quæ ante partum pop. Romano in exteras gentes imperium, ne cognita quidem erant. Non omnino autem nullas quæstiones fuisse credendum
est eorum criminum, quæ quotidie committerentur & legibus xij. tab. vel
quibusuis alijs, prout è rep. gradatim visum esset, ante id tempus vindicari iuberentur. nam hoc absurdum esset. Indicat id ipsum etiam verbum illud,
Plu
|
ra, quod non ferè sine comparatione dici solet, expressa vel subintellecta,
quicquid apud Gellium Capito commentetur lib. v. cap.
xxi. Sanè quibus legibus nouæ ac perpetuæ quæstiones constituebantur, his aut nominatim de
eo quoque qui quæstioni præesset, qui Quæsitor dicitur, déque Iudicibus qui
ei in
cōsilio
consilio
essent, quomodò creari deberent, cauebatur, vt in illa Gn. Pompeij
de cæde Clodij, vt Quæsitor suffragio populi, ex ijs qui consules fuerant crearetur. Iudices propositi ab ipso Pompeio fuerunt, & apud Liuium lib.
ix. Decreta quæstio, simul & Dictator qui eam exercerent C. Menenius dictus vel si de
Quæsitore comprehensum non esset, aut manente lege Quæsitor datus esse
desiisset, quod
plerũque
plerunque
accidebat, huic rei sic prospiciebatur, vt Prætores creati
singulis annis inter prouincias & munera sortirentur etiam has ipsas legum
& iudiciorum publicorum quæstiones
exrercẽdas
exercendas
, alij alias, vel nonnunquàm
etiam vnus omnes, prout vel publicæ occupationes ferrent, vel reorum, ac iudiciorum multitudo poscere videretur. Id ex his Ciceronis verbis pro Murena cognosci potest, & Budæus animaduertit. in l. prima, ad leg. Corn. de sicar. quanuis
verba Ciceronis ad manum non habuerit. Quid in ipsa prætura, inquit, nihil ne existimas inter tuam & istius sortem interfuisse? huius sors ea fuit, quam
omnes tui necessarij tibi optabamus, iurisdicundi: in qua gloriam conciliat magnitudo negotij, gratiam æquitatis largitio, qua in sorte
sapiẽs
sapiens
prætor, qualis hic fuit, offensionem vitat æqualitate decernendi, beneuolentiam adiungit
lenitate audiendi: egregia & ad consulatum apta prouincia, inqua laus æquitatis, integritatis, facilitatis, ad extremum ludorum voluptate concluditur.
Quid tua sors? tristis, atrox, quæstio peculatus, ex altera parte lachrimarum &
& squaloris & ex altera plena cathenarum, atque iudicum. cogendi, iudices,
inuiti retinendi, contra voluntatem scriba damnatus, ordo totus alienus. Syllana gratificatio reprehensa, multi viri fortes & propè pars ciuitatis offensa est,
lites seuerè æstimatæ, cui placet obliuiscitur, cui dolet, meminit, &c. Hactenus Cicero nec hoc solùm loco, sed & alijs quæ colligere non vacat. Durauit
autẽ
autem
hic mos sortiendarum quæstionum etiam in tempora Imperatorum,
vt ex his verbis Taciti cognoscitur, Annalium lib. v. de fœnore supra modum
exercito loquentis. Sed tum Gracchus prætor cui ea quæstio euenerat, multitudine periclitantium retulit ad Senatum &c. Significat hoc etiam Papin. in l.
j. infr à de off. eius. lege Iulia de vi nominatim cauetur, vt is cui contigerit exercitatio, possit eam, si profisciscatur, mandare. quo loco in libris Thuscis, non
contigerit, sed, obtigerit, scriptum esse accepimus. Nec solæ quæstiones ex nouis legibus, sed omnia omnino capitalia prætoribus mandari consueuisse apparet. Nam Quæstores parricidij haud diu fuerunt. Liuius lib. v. Dec. v. Aulo
Manlio Torquato Sardinia obuenerat, nequijt ire in prouincia
? ad res capitales quærendas ex s. c. retentus. Non mirùm ergo si iudicia publicarum
huiusmodi quæstionum plerunque apud Prætores exercebantur. Prætores
enim ordinarii Quæsitores erant, non hi quibus iurisdictio vrbana peregrináve obuenisset, nam hæc ad ciuilia negotia pertinebat, vt & verba Ciceronis ostendunt, sed quibus speciale id munus obtigisset, vt quæstiones exercerent, quod de prætoribus in prætores deinceps perpetuabatur. Asconius in
|
argumento Diuinationis in Verrem, cognouisse tunc temporis de pecunijs repetundis M. Glabrionem prætorem, & amplissimos quosque senatorij ordinis
iudicasse, hoc est, in consilio ei fuisse refert, & in argumento primæ actionis:
cùm videret, inquit Cicero, id agi, vt à Glabrione prætore, & ab ijs iudicibus
qui tunc erant, ad alium annum, aliúmque prætorem res tota transiret, eriperetúrque sibi reus patrocinio Hortensij, ac Metelli, qui tunc conss. futuri erant
&c. Denique omnia huiusmodi iudicia, quibus Ciceronis orationes pro reis dictas exponit, apud prætores acta esse commemorat. Prætores quoque quatuor quos hoc loco adiecisse Syllam Pomponius refert
: ideò adiectas esse intelligere debemus, quia constitutis ex integro atque auctis ab ipso iudicijs &
quæstionibus, plura iam munera atque prouinciæ prætoribus incumbebant,
vt plures pluribus negotijs deinceps sufficerent. Posterioribus temporibus
vbi Monarchæ Imperatores esse cœperunt, criminales quæstiones plerunque à
præfecto vrbis exerceri cœptæ. Prætoribus species antiquitatis magis, quàm
effectus remansit. Sed hac de re suo dicemus loco. l. j. de off. præt. vrbi. Illud
prætereà adnotandum ex verbis Taciti, tres potissimùm fuisse, qui leges & iudicia publica constituerent, Syllam, Pompeium, & Augustum. Vnde nec aliæ
ferè de his rebus hodie leges extant, nisi Corneliæ, Pompeiæ & Iuliæ. Nam
Augustus leges suas,
nō
non
in honorem Iulij Cæsaris (vt quidam putant) sed quia
ipse in nomen Cæsaris adoptatus erat, & C. Iulius Cæsar Octauius dicebatur,
Iulius appellari voluit. l. j. ad legem Iul. de adulte. Quare & edicta Iulia Horatio dicuntur. Hæc omnia cognouisse suo loco vtile erit. l. j. de offic. eius. l. imperium. de iurisdi. omnium iudi. Postremò quia quæstionem de iniurijs quasi publicam enumerat, idémque etiam Venuleius interdum fecit, in l. hos accusare.
.§. omnibus. de accus. Quod & Vlpianus præsumere videtur, in l. prætor edixit. §. j. de iniur. quam tamen actionem priuatam esse constat. l. fina. C. de iniur. Totam hanc rem edisserendam in interpretatione Venulei relinquemus.
d. §. omnibus. vbi dixi. Interim à proposito longius non digrediamur.