DE LEGIBVS SENATVSQ. CONSVL tis & longa consuetudine. Titvlvs III.

Section
Legis appellatio duplex est, vna à Philosophis vsurpata, quæ iure nostro agnita non videtur. de qua Cicero lib. i. de legibus. Lex est, inquit, ratio summa insita à natura, quæ iubet ea, quæ facienda sunt, prohibétque contraria. Eadem ratio cùm est in hominis mente confirmata & confecta est lex. Altera, cùm generali appellatione, quamlibet in quacunque ciuitate scriptam constitutionem, legem appellamus. & hoc modo accipitur sub hoc titulo. Quæ enim singula de lege illiúsque vi & interpretatione mox scribit, ad omnes omnino iuris partes applicari debent, tam videlicet ad Senatusconsulta, de quibus nominatim loquitur, quàm ad prætorum edicta, plebiscita, & cæteras iuris partes. Itaque communis vsus interpretatur. Qua ratione rectè Accurs. hîc ex Io. Cremonen. doctrina, hunc tractatum in vniuersum ad condendas & interpretandas leges, Paulus Castren. etiam ad conseruandas pertinere dixerunt. | Vnde cùm hodie singulæ Italiæ ciuitates, suis ferme legibus & statutis viuant, ad huiusmodi municipalium legum & statutorum interpretationem, nullus est in toto iure vtilior quàm hic tractatus Non tamen rectè Paulus id circa etiam sanctiones appellari posse existimauit: Sanctio enim alio sensu dicitur, vt suprà ostendimus. Ideò non nisi impropriè sanctiones appellari possunt. Sanè enim ex hoc titulo, tum ex duobus vltimis Digestorum libris qui sunt, de verborum & rerum significatione. & de diuersis regulis iuris antiqui, plenè perspici potest, quantum huic operi laboris impensum fuerit, quippe tam ex diuersis locis minutè collecta, & inter se quasi conglutinantia sunt omnia, vt vel ambitionis aliquid compilatoribus in hoc fuisse videatur, dum omnes excusisse videri volunt. Traditur sub hoc titulo in vtima vltima parte: Et de longa consuetudine: quæ iuris nostri altera pars est constaréque dicitur ex non scripto. Institu. de iure natur. §. constat. nisi quatenus interdum à iureconsultis refertur. l. moribus. de vulga. & pupilla. substitu. cum simi. ad illius quoque interpretationem, si res patiatur, nihilominus pertinent priora hæc responsa.

L. I. Papinianvs. Lib. I. definitionvm.

LEx est commvne praeceptvm, virorvm prv dentium consultum, delictorum quæ spontè, vel ignorantia contrahuntur coërcitio, communis reipublice reipublicæ sponsio. Quod ait, lex est commune præceptum. subaudiebatur, olim, Populi, vel plebis: hodie etiam principis, cùm in eum translata sit potestas populi. hoc enim sensit subtilissimus Papinianus per commune præceptum. nam & Atteius Capito legem diffiniuit his verbis, vt Aul. Gell. lib. xix. refert. Lex est generale iussum populi, aut plebis rogationè, magistratus. Sed Atteio illud idem obiectum est, quod Papiniano hîc Accursius obijcit, de ijs legibus videlicet quas nos personales, antiqui, priuilegia appellabant, infra titulo primo. l. j. quæ cùm leges sunt non tamen in commune præcipiunt. Ideóque non videri hanc propriam definitionem esse, sed descriptionem, quandam. Verùm & Atteius & Papinianus commune præceptum, non passiuè, quasi omnibus præceptum dixere (vt & illi tunc & Accur. posteà existimauerũt existimauerunt ) sed actiuè, quòd scilicet vniuersa plebs, aut vniuersus Populus, vel in vna modò re iussissent. Ideoque indifferenter has quoque vocari leges ostendit Aulus Gellius: vt de reditu Ciceronis, vt illa Gnei Pompeij de cæde Clodij, aliæ q́; aliæque huiusmodi quas, & Rogationes dixerũt dixerunt : siue vniuerso populo, siue plebe duntaxat iubente, latæ sint. quamquàm hæc quidem magis propriè plebiscita vocantur. sed leges hæc quoque appellari constat, vt cùm legem Aquiliam dicimus, quæ propriè tamen est plebiscitum, infra ad legem Aquil. l. j.
Virorvm prudentium consultum. Designantur per superiora verba, vt diximus, leges & plebiscita ac principum constitutiones, Sed quia satis id non erat, vt omnes legum species definitio comprehenderet, cùm & prætorum edicta & prudentum responsa, & Senatusconsulta complectenda | essent, ideo subiicit, virorum prudentium consultum. Nam & Prætor de consilij sententia pleraque faciebat, & Senatus per se prudens erat, & responsa prudentum sine dubio consulta erant. Ad hanc relationem vera esse potest sententia doctorum nostrorum, legem interdum nihilominus valituram, & si non de prudentium consilio facta sit, valebit enim in superioribus duntaxat generibus, in his posterioribus non valebit. Sed in quo genere ponemus statuta nostri temporis? Distinguendum puto, Reip. status popularis sit, an optimatum: vt in populari, legibus vel plebiscitis comparentur, & simili quodam modo fiant. in optimatum autem Repub. ad senatusconsulta magis pertineant, in cæteris eadem relatione vtamur, quod & Castren. probat in l. non ambigitur. infra eo. Sanè ex his verbis notant doctores, fœminas ad statuta condenda non admittendas, quod verum est, sed alia ratione, videlicet quòd fœminæ à publicis & ciuilibus officiis perpetuò remotæ sunt. l. fœminæ. infrà, de reg. iur. Magis dubiũ dubium est, an earum vsus possit inducere consuetudinem. Sed de his suo loco dicendum erit. d. l. fœminæ. & l. de quibus. infra eod.
Delictorvm Quæ spontæ, vel ignorantia contrahuntur coërcitio. Quicquid præcipiat dialecticorum doctrina, voluit Papinianus in hac definitione duos præcipuos effectus legis significare. horum alter in peccatis admissisq́ue coërcendis, quem hîc attingit, alter in fide inter ciues conseruanda, quem infrà exequitur, cùm ait, communis reip. sponsio. Prætereà cùm legis virtus sit imperare, vetare, permittere, punire. l. legis virtus. infra eod. titu. iam hæc omnia habemus concinna quadam & quasi aliud agente verborum applicatione. Nam & præceptum dixit, quòd ad imperandum: consultum, quòd ad vetandum ac permittendum, vt & Accur. censet, in glo. in d. l. legis virtus, & coërcitionem, quòd ad puniendum attinet. Illud nimis durum videtur, quòd ea quoque quæ ignorantia contrahuntur delicta, lege coërceri dicit. Sed delicta hoc loco accipi debent, quæ naturalis quædam ratio malè facta esse suasit, velut hominem homini insidiari. l. vt vim. suprà de iust. & iure. & his similia perpetrare. Ignorantia porrò duobus modis accipitur, aut facti, aut iuris. facti ignorantia delinquentes ita demum puniuntur, si aliqua insuper negligentia, aut culpa eorum argui possit: ita videntur accipienda exempla omnia, quæ in hanc sententiam ab interpretibus afferuntur. l. scientiā scientiam . §. pen. l. si ex plagis. §. æque. infrà ad leg. Aquil. l. milites. de cust. & exhib. reorum. l. illicitas. §. sicut. de off. præs. l. absentem. §. fin. de pœ. puniuntur autem extra ordinem ac lenius vtique, quàm si scientes prudentésque peccassent. l. capitalium. §. qui ob inimicitias. de pœn. l. qui ædes. de incend. rui. naufrag. l. fin. de ritu nuptia. Prætereà contra eosdem in omnibus ferè casibus iure ciuili proditæ sunt actiones, quibus ei quem damno affecerint, satisfacere compellantur. dd. ll. Agitur autem plerunque damni iniuriæ, ex lege Aquilia, quæ pluribus capitibus in eam rem generaliter prodita est. Quòd si prorsus nulla culpa fuisse probetur eorum, qui admisisse quid dicuntur, tunc nec vlla pœna est, nec ciuilis actio aduersus eos competit: vt si in venatione telum in feram missum hominem interfecerit, vel alio quouis casu homo occisus, aut quid aliud quamuis atrox admissum esse proponatur. l. respiciendum. §. delinquunt. infrà de pœn. l. item Mela. in princi. | l. qua actione. §. si quis in colluctatione. l. si putator. ad legem Aquiliam. l. in lege. ad legem Corneliam, de sic. l. prima. Cod. eod. titu. ad legem Corne. l. congruit. §. furiosi. & l. sequen. de offic. præsi. l. prima. de recept. in glo. Socc. consilio xvi. per totum. volu. primo. Vltro autem ex parte eius, qui aliquid huiusmodi patrauit, probandum esse videtur, neque culpa, neque dolo ipsius factum esse. d. l. prima. C. ad legem Cornel. de sicca. l. si non conuitij. C. de iniur. Nam si aliud non appareat, factum ipsum pro dolo, aut culpa accipi videtur, vt dicimus in lege Cornelia de Sicar. dolum pro facto accipi. d. l. in lege. Et hoc est quod doctores nostri dicunt præsumptionem semper vrgere contra delinquentem. Iuris ignorantia si prætendatur, fueritq́ue naturalis illius rationis, quàm & iusgentiũ iusgentium agnouit, quæ sic delinqui vetat, inscitia haudquaquam accipitur excusatio. Sunt exempla in iure non pauca. l. si adulterium. §. stuprum. ad leg. Iuliā Iuliam . de adult. d. l. fina. de ritu nuptia. l. ij. Cod. de in ius voc. & hoc sensu accipiendam puto Valentiniani & Martiani constitutionem. l. leges. C. de leg. vt leges eas sacratissimas esse dicat, & ab omnibus intelligi debere, quæ constringunt hominum vitas, hoc est, quæ naturæ vim quodammodò sequuntur, qua nobis insitum est, vt à quibusdam abstineamus. glo. in l. regula. de iur. & fa. ign. His addendæ sunt principales constitutiones, nam & hæ ob reuerentiam Imperatorum à nemine ignorari debent. l. constitutiones. C. de legib. auth. vt fa. no. constit. quod ego intelligo, & si de his loquantur, quæ alioqui naturali ratione non sunt prohibita. Hactenus verum est, per ignorantiam admissa, legibus coërceri. Extra has causas, si ius ciuile, quàm ex aliis partibus constat, ignoratum proponatur: siquidem lex doli mali mentionem faciat, expedita res est, neminem videri dolo facere, qui legis prohibitionem ignorauit. l. siquis id quod. de iurisdict. omnium iudicum. l. siquis in graui. §. siquis ignorans. ad senatusconsul. Syllanian. Si dolum malum lex non requirat, sed simpliciter factum puniat, pœna sine dubio incurritur, quamuis quis leges ignorasse se probare possit. l. prima. Cod. si ad. libe. vbi dixi. Sed à principe venia dari solet, vt ego interpretor. argu. l. diuus. ad legem Corne. de fals. l. quod adhibitus. C. de iis, qui sibi adscribunt. quod variè ex personis & causis constituendum puto. argu. d. l. primæ, Cod. si ad liber. l. ij. in fin. de iure fis. l. auxilium. de minor. d. l. regula. §. Sed iuris. Corrasius libro. iiii. capi. xviii. dummodò sciamus incesti crimen Romana lenitate facillimè omnium remitti consueuisse. dicta l. si adulterium. §. fratres. l. finali. Cod. de incest. nuptiis. quod hodie restrictum est, per auth. incestas. eodem titulo. Item quia ius municipale non nisi in vim cuiusdam velut pactionis inter municipes valet, vt suprà ostendimus, in l. omnes populi. Sciendum est, si legem municipalem quis ignorauerit, pœnam aduersus eum paratam non esse. l. finali, infrà de decre. ab ord. fac. Quod ego indistinctè verùm puto, quicquid alij dicant, quia scilicet pactionibus ignorantes non ligantur, & statuta huiusmodi, interpretatione restringi oportet, cùm ius commune sufficere debeat. Hæc de ignorantia iuris & facti ad excusationem delictorum dicta sint. Nam quod attinet ad patrimonij administrationem, alio loco tractari debet. l. iuris ignorantia. l. error. d. l. regula. vbi glo. infrà de iur. & fac. ign.
Commvnis Reipu. sponsio. Hoc est, conspirantis in idem, & consentientis ciuitatis conuentum, & quasi pactum. quæ omnia Papinia. non dubiè ex Demostenis definitione sumpsit, quæ statim subiicitur in l. sequen. nam quod Accur. & Bart. aliiq́ue ad formam ferendæ legis, hæc verba pertinere interpretantur, vt cùm Tribunus, vel consul populum interrogat, velitis iubeatis &c. ineptum est, & à sensu Papiniani alienum.

L. III. Pompon. Lib. XXV. Ad Sabinivm.

IVra constitvi oportet: vt ait theophrastvs. Describenda sunt verba græca: vt Budæus hîc emendauit, quomodò ea se in ipsis Florentinis Pandectis vidisse attestatur. Nam Haloander hîc errauit cùm Bolognino, qui Politiani codicem non intellexerat. Hoc & alia quædam eodem modo in Haloandri editione errata Augst. rectè notat. lib. opin. iiii. c. i.
Section
L. VII. Modestinvs. Lib. I. Regvlarvm.
LEgis virtvs haec est, imperare, vetare, per mittere, punire. Vbicunque lex iubet, aut vetat, priuatorum pacto nihil mutari potest: vbi permittit, in omnibus indistinctè pacisci licet, præter quàm si populi ius in aliquo exequi cœperis. Vbi punit, quæ pœna priuatis debeatur, in ea transigere ac pacisci non prohibemur. quam verò fisco, aut alioqui vindictę vindictæ publicæ causa, lex pendi voluit, ea priuatorum pactis neque tolli, neque minui, neque augeri potest. probatur hæc nostra generalis definitio mulitis locis in iure nostro. infrà de pact. l. iurisgentiũ iurisgentium . §. si paciscar. l. ius publicum. eod. tit. l. liber homo. infrà ad leg. Aquil. Secundum hæc, si inter te & me conueniat, vt testamentum minore numero testium obsignatum valeat, nihil agitur: lex enim septem adhiberi iubet. Si cùm iudicio contenderemus, inter nos conuenerit, vt ex iis qui edicto postulare prohibentur, aliquis pro te postulet, non valebit cōuentio conuentio . l. quos prohibet. infrà de postul. Si accusator cùm reo transegerit, vel conuenerit, vt nulla vel leuiore pœna, quàm quæ lege criminis constituta est, plectatur reus, poterit nihilominus tam ab accusatore ipso, quàm ab alio repeti, atque iterũ iterum accusari. l. qui cœtu. §. fi. ad leg. Iul. de vi pub. nec vel persistentis accusatoris deprecatione quicquā quicquam de pœ na minuetur. Et siqua huiusmodi. Sed cùm testamenti factio à lege permissoria esse videatur, Inst. ad leg. Falc. in prin. qua vnicuique idoneo permittitur facere testamentum, cur non hac ratione pacisci licet, ne testamentũ testamentum faciam, vel ne alium quàm te instituā instituam . l. testandi. C. eo. l. vlt. infrà de test. Respondeo, Testamẽti Testamenti factio publici iuris est. d. l. testandi. quod ea ratione dictũ dictum arbitror, quia publicè interest, nemini vnquam auferri talem facultatẽ facultatem , ne desidiæ atque ignauiæ deinceps deditus, qui rerum suarũ suarum arbitrium amisisset, nihil vltra acquirere, ac nec parta quidem conseruare conarentur, ideò contra bonos mores fieri visum est, | siquis pactionibus adstringere hanc facultatẽ facultatem vellet, non aliter ac si, vt res meas perdere ac dissipare deberem, vel ne quid deinceps acquirere mihi licitũ licitum esset, paciscerer. Adde quod & captandæ mortis votum ea res inducit. Quare idem quoque in cæteris similibus dicendum erit.

L. IX. Vlpia. Lib. XVI. Ad Edictvm.

NOn ambigitvr senatvm ivs facere posse. Subaudi, consulto, & non contradicente principe, vt declarat statim infra eod. l. xj. cùm ait, Et ideò de his quæ primò constituuntur, aut interpretatione, aut constitutione optimi principis certius statuendum est. Ita etiam firmat Bal. in l. humanum. C. eod. titu. & habet rationem, vt quemadmodùm princeps sine senatu nihil statuit. d. l. humanum, & nouella lxii. quæ inscribitur, de constitutionibus. quinimò se ipsum quoque inter senatores numerat. l. ius senatorum. C. de dign. lib. xii. Sic nec senatus sine principis autoritate quicquam tale facere conetur. Nec absurdæ sunt huiusmodi interpretationes, quibus suppletur sententia scribentis, vt post Accur. probat Castren. infrà eod. tit. l. princeps. Sed vt altius repetamus, sciendum est, quo tempore Vlpia. hæc scripsit, dubium non fuisse, quin Senatus ius facere posset, extant enim adhuc in corpore iuris Senatusconsulta, Imperatorũ Imperatorum temporibus facta, vt Trebelleianum temporibus Neronis. l. j. infrà ad Trebell. Velleianum sub Claudio, vel qui eum statim sequutus est Imperatore. l. ij. infrà ad Vell. & huiusmodi alia, de quibus loquitur Theod. & Valent. constitutio. C. de senatuscons. l. vnica: vt nos interpretamur. Sed occurrunt doctores hoc modo. Si lege Regia omnis potestas populi in Imperatorẽ Imperatorem perpetuò translata erat. infrà titu. j. l. j. & l. j. de off. præf. præt. quomodò sine Imperatore leges à senatu fieri poterant? populus enim in alium transferendo, quasi abdicasse à se potestatem & imperiũ imperium omne videtur. Respondeo, Senatus nihil aliud est, vt Cicero definit, quàm summum Popu. Rom. consilium. Quamuis autem Populi appellatione, vniuersos ciues, numeratis etiam patritiis & senatoribus, contineri scribat Imperator, Insti. de iure natu. gent. & ciu. §. plebiscitum. Veritas tamen est, Romæ semper vt diuersos habitos fuisse Populum & Senatum. Quinimò à primordiis vrbis vsque ad Imperatorum tempora, de potestate inter se certasse, semper tamen in eo res stetit, vt potestas in populo, autoritas in senatu esse diceretur. Earum rerum quæ uis & differẽtia differentia sit, ostendit Liuius lib. 1. Cùm sensissent, inquit, ea moueri patres, offerendum vltro rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summa potestate populo permissa, vt non plus darent iuris, quàm detinerent: decreuerunt enim vt cùm populus regem iussisset, id sic ratum esset, si patres autores fierent, hodiéque in legibus, magistratibusq́ue mandandis usurpatur. Idem ius vi ademptum, prius quàm Populus suffragium Ineat, in incertum comitiorum euentum patres autores fiunt. Hactenus Liuius. indicant id quoque frequentes huiusmodi inscriptiones, Senatus Populúsque | Romanus, quasi non satis esset Populum dici, vt Senatus quoque comprehenderetur. Dionisius quoque Halicarnass. libro sexto Romanarum Antiquitatum, consulem inducit ita loquentem, Scitis legem nobis esse iam inde ab vrbe condita, quæ omnia in senatus potestate facit, præter magistratuum creationem, legum lationem, & belli inferendi finiendíve arbitrium. Horum trium potestatem esse penes suffragia populi. Idq́ue etiam libro quarto scribit, & superius quoque dixisse memorat. Cæterùm Populus ius suum exercuit vsque in Augusti tempora, cùm per trigintaquinque tribus in quas descriptus erat, non solùm Vrbanus, sed & Latinus, atque omnium omnino municipiorum ac coloniarum, quibus ius Ciuitatis erat, potissima gessit. Paulatim deinde populi ius in desuetudinem abiit, & ad Senatum delatum est. Ac sub Tiberio quidem comitia à populo ad patres translata esse, Tacitus libro primo, & tertio Annalium & Plinius Cæcilius libro tertio, Epistola penultima scribunt. Comitia autem ad Magistratuum creationem attinebant. Cæterorum quoque potestas, videlicet condendi leges, & iubendi bellum, aut pacem, eodem modo per desuetudinem amissa est, vel potius hæc omnia intermissa, & exerceri desita sunt. Quod ea ratione euenire necesse fuit, quia gentibus iam & nationibus propè vniuersis ciuitate Romana donatis, impossibile penè esse cœperat, vt in vnum coire possent. Hoc est, quod Pomponius scribit, in l. secunda, de origine iuris. §. deinde. & §. nouissimè. Si rectè intelligatur: Cùm ait, deinde quia plebs difficile conuenire cœperat, populus verò multò difficilius &c.
Et paulò pòst, Nouissimè sicut ad pauciores viros iuris constituendi via transisse, ipsis rebus dictantibus, videbatur, per partes euenit, vt necesse esset Reipublicæ, per vnum consuli: nam Senatus non perinde omnes prouincias probè regere poterat. Paucorum appellatione, Senatum intelligi voluit. Cæterùm vel Pomponius ipse Fenestellæ verba malo ordine in suum librum transtulit, vel compilatores, verba Pomponij non satis animaduersa temporum ratione retulerunt, dum quæ ille de recentioribus ac nouismis temporibus scripserat, quasi ad antiquissima pertinerent, abduxerunt. At verò Senatus ius suum nunquam deseruit, sed retinuit semper & exercuit saltem in speciem & prætextum quendam: quamuis principum vi turbaretur sæpè, aut transuersus ageretur. Nec solùm suum, sed & populi ius, ac munera administrauit, præsertim interregnis Imperatorum, vel dum Imperatores creat, aut consalutatis ab exercitu potestatem confert. Cæterùm ius istud nunquam in principes ita translatum est, vt perpetuò in omnibus principibus deinceps esset, nisi prout singuli ab Senatu prius comprobati essent. Hoc cùm fieret, tunc demum ius populi in Imperatores conferebatur, nec solùm populi, sed etiam Senatus (vt ego interpretor) scilicet vt tantundem Imperator posset, quantùm populus & Senatus ipse. Non enim quòd milites aliquem appellassent Imperatorem, perinde statim habendum erat, ac si per tribus antiquo ritu appellatus esset, cùm nec iidem ordines, nec | idem numerus militum esset. Sed opus erat, vt senatus principi tribunitiam potestatem, hoc est, ius ipsarum tribuum conferret. Ita enim interpretor tribunitiam potestatem, cuius nominis fastigium excogitasse diuum Augustum, Tacitus scribit: ne Regis, aut dictatoris nomen assumeret, ac tamen appellatione aliqua, cætera imperia præminere. Quanquam haud me latet, quosdam scripsisse, tribunitiam potestatem ab Imperatoribus, qui post Iulium Cæsarem fuerunt, ideò vsurpatam, vt sacrosancti inuiolabilésque deinceps haberentur. quod diligenter prospici, exemplum Cæsaris admonebat, à coniuratis ciuibus interfecti. Sed verisimilius est, hæc omnia per tribunitiam potestatem quæsita esse, vt & sacrosancti haberentur, & tribunorum simul, ac tribuum potestatem vno honoris titulo nanciscerentur. Ideò non tribuni dici voluerunt, sed tribunitiæ potestatis, cùm nihil vetaret appellari eos tribunos, quemadmodùm & pontifices, & consules dicebantur. Nunc (vt ad propositum redeamus) hæc senatusconsulta ita demum valuisse interpretor, si princeps ea non ignorasset, neque ab his dissensisset. Nam tribunitiæ potestatis ea potissimùm erat vis & facultas, vt legibus ac senatusconsultis intercedere possent: quod vbicunque facerent, tam lex, quàm senatusconsultum impediebatur, eáque de causa dum senatus habebatur, tribuni plebis pro foribus curiæ antiquitus excubabant, neque prius discedebant, quàm quid intus actum esset, renuntiaretur. Tum vel subscribebant, vel intercedebant, vt ex Valerio cognosci potest, lib. ii. cap. i. sed hoc plus in Imperatoribus erat, quòd in senatu assiduè ipsi interueniebant. Ideóque facilè omnia impedire poterant. Tacitus lib. i. Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non irritas fore senatus preces, quòd relationi consulum iure tribunitiæ potestatis non intercessisset. Loquitur de Tiberio, quem Augustus adhuc viuens participem fecerat tribunitiæ potestatis. Ex historiis quoque perspici licet, posteàquam Resp. semel in vnius potestatem concessit, vsque adeò ex illius voluntate senatum pendere, atque ad illius nutum omnia agere consueuisse, vt verisimile non sit, citra principis autoritatem quicquam, quod paulò grauioris ponderis foret, moliri conatos esse. Huius rei argumentum etiam nunc ex eo sumas, quòd senatusconsultum circa petitionem hęreditatis hæreditatis , de his factum esse relatum est. in l. item veniunt. §. pridie. de pet. hæred. quæ ab Imperatore Adriano proposita, & libello complexa fuerant. Tacitus lib. xx. Volcatius Tertullinus, inquit, Tribunus plebis intercessit, ne quid super tanta re, principe absente, statueretur. Nunc si ad Iustiniani & nostra hæc tempora disputatio reuocetur, meritò sanè dubitant doctores, verúmne sit quod hic dicitur: ipse enim Iustinianus Imperator nec vno in loco ad solum Imperatorem hodie pertinere affirmat, leges cōdere condere . l. fi. C. de legi. l. ij. §. hoc autem. C. de vet. iur. enu. Quo dicto senatus autoritatm autoritatem excluderet, quasi maiestatem minuere videtur. Hic nodus ita vulgò soluitur, quasi id significare voluerit Imperator, nulli alteri singulari personę personæ , præterquàm Imperatori leges facere licere. Senatui autẽ autem licere vtiq; vtique : quia scilicet multarũ multarum personarũ personarum collectione senatus cōstat constat . Sed Iustinia. cōstitutionibus constitutionibus , non hunc sensum aut distinguendi propositũ propositum fuisse manifestè apparet, quòd nisi Iustinianũ Iustinianum , quasi extincto senatu (qui temporibus | suis certè propèmodum extinctus erat) loquutum esse dicamus: vt si quandoque extaret & quodammodò reuiuisceret, tunc demum huic responso locum esse noluerit, certè non alia horum inter se probabilior conciliatio fieri posse videtur, quàm vt ad ea quæ diximus de Tribunitia potestate omnia referantur, atque hoc modo verum inueniatur, & principem solum legem facere posse, cùm scilicet alios facientes, arbitratu suo impedire possit, & senatum nihilominus quoque posse, si non princeps facientibus interdicat, idq́ue ratio ferme, vt dicamus, cogit. Reliqua quæ hîc disputant doctores, nos alio loco tractanda reseruamus. l. j. infra titu. i.

L. XI. Ivlia. Libro XC. Digestorvm.

ET ideo de his qvae primo constitvvntvr, avt Interpretatione, aut constitutione optimi principis certius statuendum est. Fortassè legendum est, consultatione. Et hæc verba sine dubio ad senatusconsulta quoque pertinent, de quibus proximè loquutus est. Nam non dubium est, hæc verba non ad vetera interpretanda, sed ad ea quæ ab initio conduntur referri. Cùm disertè dicatur, de his quę quæ primò constituuntur: nec inepta consequentia est. Et ideo &c. Nam cùm suprà dixerit, non posse leges & senatusconsulta ita fieri: vt omnia comprehendant, appositè subdit, de consilio principis statuenda esse, quæ initio constituuntur: quia scilicet principis prudentia multùm iuuare possit in generibus comprehendendis. Deinde in sequenti capite, Ea quæ iam constituta fuerint, ad similia quoque producenda esse, atque ita exercendam iurisdictionem tradit: quicquid Accursius & Io. hîc commententur.

L. XII. Idem Lib. XV. Digestorvm.

NOn possvnt omnes articvli sigillatim avt le gibus. Deinde subdit in sequenti capite. Nam (vt Pedius ait) Quoties lege aliquid vnum, vel alterum introductum est, bona occasio est, & cætera quæ tendunt ad eandem vtilitatem, vel interpretatione, vel certè iurisdictione suppleri. Interpretatione, inquit, vel iurisdictione. Et suprà dixerat, Is qui iurisdictioni præest. Interpretationem ergo accipe, virorum prudentum. Hi si inter se consentiant, expedita res est, nec exempla desunt. l. quæsitum. & l. scio. de testib. l. si vsusfructus. de aqua pluuia arcenda. l. si quis id quod. versicu. quod si dum proponitur. de iurisdictione omnium iudicum. Si, vt plerunque in causis accidit, controuertant, tum sola relinquitur iurisdictio, quæ idem præstet. Potest igitur iudex si species aliqua, vel dubium apud se emerserit, quod neque lege, neque prudentum interpretatione expressim decisum sit: exemplo & similitudine alicuius legis, quod opportunum esse videatur, constituere: id quod omnes fatentur, & exempla sunt frequentissima. l. j. C. de interdi. l. j. C. quæ sit lon. cons. l. illud. infrà ad leg. Aquil. l. ex facto. de neg. gest. quamuis Accurs. in his exemplis, quæ in iure referuntur, necessarium olim fuisse existimet, consuli principem, quod non puto verum. Hodie certè non necesse est, & si exempla non extarent: cùm satis esse debeat, semel eam rem hoc loco concessam esse. Sed ego iis demum iudicibus de similibus ad similia iudicando progredi per| missum arbitror, qui non vt iudices dati cognoscunt: nam hi notionem duntaxat habere dicuntur, sed qui iure proprio magistratum & iurisdictionem acceperunt, vt prętores prætores , proconsules, & præsides prouinciarũ prouinciarum . Nam de his exempla loquuntur. Hi enim propriè iurisdictionem habere dicuntur. l. j. de iurisd. omn. iud. vbi dixi. l. j. in princ. iuncto §. hæc verba. quod quisque iur. Puto etiam legatis proconsulum permitti. Nam & hi quodammodò iudices ordinarij habebantur, quamuis alienam iurisdictionem gererent: arg. l. hos accusare. in prin. de accus. & l. qui neque. de iudic. nec mirum est, hos tales, quę quæ legibus omissa sunt, iurisdictione supplere posse. Nam prætorum antiquorum hæc autoritas semper fuit, vt actiones legibus accommodatas redderent (quas vtiles dicebant) vbi eadem ratio subesset, veluti in lege Aquilia. l. quia actionum. de præscrip. verb. & vtilibus interdictis per in factum actionem dandis. d. l. si vsusfructus. quarum eadem omnino vis est, atque directarum. l. actio. de neg. ges. Proconsules autem & præsides ad exemplum prætorum agunt. l. de his. de off. pręsid præsid . Quòd si quis in aliquo duntaxat articulo, aut causa iurisdictionem acceperit, vel specialis iudex datus fuerit (Nam inter hos aliquid differre arbitramur, vt infrà dicā dicam . l. legatus. de off. procons.) non idem huic concedendum puto, vel aduersus Innocentij opinionem, quam Angel. hoc loco refert. quamuis actiones hodie nec vtiles nec directas impetrari necesse sit, siue apud maiores magistratus, siue apud pedaneos agatur. l. ij. C. de form. & impetr. subl. vbi glo. quia scilicet non tantam potestatem hic habet, nec illi æquè confidere debet lex, vel princeps. Nam neque hic iudex iurisdictioni præesse dicitur, vt suo loco ostendam. l. j. de iurisd. omn. iud. quicquid pontifex Gregorius in contrarium scribat. c. p. & g. de off. deleg. Et solent qui eos iudices dederunt, si de iure consulantur, his respondere. l. eum quem. §. primo. infrà de iudic. Quare cum sententia ipsa, quam ad extremum dicunt, simul actionem reddere, & super reddita pronunciare videantur, qui olim actiones præscribere non poterant, nec posteà eis vt id faciant vllo iure concessum apparet, magistratus suos consulere debent. Obtinet quod hic dicitur, vbi similitudo legis vndequaque congruens reperitur. Quod sanè non sæpè accidit, nec temere eādem eandem rationem, aut causam subesse credere debemus, argumen. l. si verò. §. de viro. sol. matrimo. Cæterùm si omnimoda similitudine deficiamur, consulendus est princeps, vt in his quæ noua emerserint, noua remedia nobis tradat. l. humanum. C. eod. titu. l. j. infrà de vent. insp. Item hæc dicta sunt, de quibus rebus expressam legem non habemus. Quòd si lex sit & interpretatio quæratur, ea quomodò facienda sit, ex Pauli ententia sententia mox docebit. l. si de interpretatione, infra eod.

L. XVIII. Celsvs Lib. XXXIIII. Digesto.

BEnignivs leges interpretandae svnt, qvo vo luntas earum conseruetur. Sic alibi l. penul. de pœn. Interpretatione legum pœnas moliendas esse, potius quàm exasperandas Et. l. factum. §. fina. de regu. iur. In pœnalibus causis benignius interpretādum interpretandum esse. Benignius ergo accipe, lenius & remissius, quàm scilicet legis verba significare videantur. Idq́ue in pœnalibus propriè & in iis quæ pœnalium similia sunt intelligamus, nec exempla desunt. l. iiij. §. siue au| tem. infrà de manumiss. & ad Senatusconsul. Trebel. l. j. §. qui operas. vt tamen cum temperamento aliquo semper fiat. l. respiciendum. in princ. infrà de pœn. hoc enim modo conseruabitur voluntas legis, cùm intra limites & quasi lineam puniendis delictis adscriptam consistemus, non autem si transgrediamur. Non idem faciendum est, si quid lex permittat, vt etiam plenius accipiamus, quippe hoc modo similiter & lineā lineam transgrederemur, licentiáque magis quàm benignitas hæc esset. Quamobrem rectè videtur existimasse Guilielmus nescio quis hoc loco. Si mortuo filio naturali concubinam, ex qua eum suscepi, vxorem duxero, non legitimari nepotem, qui mihi ex eo sit, neque ad hoc trahendam esse Iustiniani constitutionem. authen. quib. mod. nat. effic. sui. in prin. quod & Bald. probat. Nam quæ Accurs. hîc scribit, non ferè ad veram huius capitis interpretationem pertinere visa sunt.

L. XX. Ivlia. Lib. qvinqvagesimoqvinto Diges.

NOn omnivm &c. Deinde subdit Neratius. Et ideò rationes eorum quæ constituuntur, inquiri non oportet, alioqui multa ex iis quæ certa sunt subuerterentur. Hoc ita accipiendum est, vt non oporteat inquiri rationes omnino omnium: sed quorundam tamen inuestigare expediat. Nam supra capite præcedenti sic ait, Non omnium &c. Videtur autem aliud esse ratio, aliud mens legis. Ratio est quæ legislatorem ad legem faciendam impulit. Mens est vis ipsa ac potestas legis, quæ descendit ex ratione, ex eáque cognosci & perpendi debet. Et mea quidem sententia omnes omnino iudices siue maiores, siue minores magistratus gerant, siue ordinarij, siue delegati sint, de iis quæ sunt ex mente legis, secundum eam constituere possunt. Non item si aliquo casu lege non comprehenso, subesse tamen videatur eius legis ratio: de hoc enim non nisi qui generali iurisdictioni præsunt constituere poterunt, vt modò dixi, in l. non possunt. cùm ipsis solis de similibus ad similia procedere permissum sit. Quod ait, Multa hoc modo subuerti posse. crebra sunt exempla, vnum atque alterum proposuisse contentus ero. Ait lex, Transigere vel pacisci de crimine capitali, excepto adulterio non esse prohibitum. l. transigere. C. de transactio. Si specialem rationem quærimus, cur non & de adulterio transigi liceat: idcirco id relatum esse post diuersas multorum opiniones, putat Alciat. quia adulteri antiquitus capitali pœna non afficiebantur, sed deportabantur. l. si quis viduam. de quæst. Bart. in l. Claudius. de iis quibus vt ind. Alc. lib. v. Parad. cap. viii. Sed cùm posterioribus legibus, capitalis pœna adulteris irrogata sit. l. quamuis. C. ad leg. Iul. de adul. consequenter videretur dicendum, & de adulterio hodie transigi posse. Tamen satius est rationem non scrutari, ne hoc modo subuertamus legem. Quamuis Corrasius lib. ii. miscellan. c. i. alia quadam ratione, quàm Alciatus, vt mihi quidem videtur, rectè confutauerat, constitutum id fuisse existimet. Expressius hoc in eo apparet, quod diuus Antoninus constituit: Si ante quàm dies legati cedat, Princeps cui relictum erat, ab humanis decesserit, deberi legatum successori eius, non item si Augustæ legaueris. l. quod principi. l. seq. de leg. ij. Differentiæ rationem eam esse Bart. putat, quòd princeps suo iure dignitatem habet, Augusta alieno. l. fœminæ. de senator. atque eo modo nihil speciale in fauorem principis inductum esse, cùm | idem & in cæteris dicendum sit, quibuscunque aliquid sub nomine dignitatis relictum est. cap. quoniam Abbas. vbi not. ext. de off. deleg. Qua ratione si principis, aut Imperatoris verbum legato expressum non sit, sed proprium duntaxat nomen, vt puta, Antonino Pio, successori nihil debitum iri putat. d. c. quoniam. argum. l. annua. de annu. lega. quam restrictionem veram non arbitror. Sed id specialiter in principe constitutum puto: quia Antonini temporibus, si legatarius ante diem legati cedentem, ab humanis decesserat, caducum efficiebatur legatum, & proptereà fisco applicabatur. l. j. C. de cadu. tollend. l. item veniunt. §. antè quàm. de pet. hæred. Alcia. lib. iii. dispunct. c. vi. Quamobrem parui retulit successori principis applicari, quod fisco dandum erat. Non idem in Augusta, nec in aliis dicendum fuit: quia scilicet hæc ratio cessabat. Cùm ergo hodie caducorum nomen & materia sublata sit, ac pro non scriptis huiusmodi legata omnia habeantur, ideóque apud hæredem resideant. l. j. C. de cad. tollend. vtique constitutionis Antonini ratio cessat, sed non cessabit dispositio. Nam rationem omittere præstiterit, quàm subuerti legem. Emancipationes liberorum antiquitus per imaginarios seruiles modos fiebant, ideò dictum, eos qui emanciparentur, capite minui. l. liberos. de cap. dim. Inst. quib. mod. patr. pot. solu. §. prætere à. nouell. viij. in princ. Hodie emancipationes citra seruiles repræsentationes fieri inductum est. l. fin. C. de emanc. lib. Non proptereà tamen dicas, eos qui emancipantur, capite non minui. Nam capitis diminutionem eis etiam nunc accidere expressim ipsemet Imperator Iustinianus, qui antiquam obseruationem sustulit, affirmat. Inst. de cap. dim. §. minima. vbi glo. in verbo, vel contra. Similiter & arrogatio: quia solennibus quibusdam modis fiebat: ideò definitum fuit, absentem arrogari non posse. l. neque absens. de adopt. At quamuis ea solennia hodie sublata sint. l. fina. C. de adopt. non ideò tamen magis arrogari absens poterit. d. l. neque absens. Sunt huiusmodi multa in tractatu de nuptiis, quæ inter quosdam prohibentur, inter quosdam non. Itemq́ue sub tractatu de manumissionibus, quę quæ non nisi certis solennibus modis antiquitus fieri poterant, in quibus omnibus legum mens manifesta est, ratio & causa difficiles inuentu. Quòd si inueniantur, atque ex his argumentari liceat, periculosum erit, ne legum placitis non relinquatur locus. Quædam huc pertinentia superius etiam adnotauimus, in proœm. Digestorum. §. hæc autem tria.

L. XXIII. Pavlvs Lib. IIII. Ad Plavtivm.

MInime svnt mvtanda, qvae interpre tationem certam semper habuerunt. Hoc ita accipiendum existimo, si non euidens antiquæ interpretationis error ostendatur. arg. l. quod non ratione. infra eod. Nam quod ait, Certam interpretationem. Vtique sic videtur accipiendum esse, de qua nunquam fuerit dubitatum. Cæterùm si de fide veri hęsitatum hæsitatum sit, communis tamen sententia quædam obtinuerit, mutari posse arbitror, qualia nostris temporibus multa in iure contra opiniones antiquorum sunt declarata. Ita accipiendum arbitror quod vulgò dicimus, à communi opinione iudicando recedendum non esse. argumen. etiam. l. j. §. sed neque. C. de vete. iure enucleando. l. ex | omnibus, & quod ibi notat Fulgosius infrà de offic. præs.

L. XXIIII. Celsvs Lib. VIIII. Digesto.

INcivile est, nisi tota lege perspecta, vna ali qua particula eius proposita iudicare, vel respondere. Legem etiam pro integro quolibet tractatu accipere conuenit. Nam videmus sæpè sub eodem titulo quædam poni, quæ singula inter se aduersari videntur: cùm tamen re vera ex inferioribus superiora non insubtili ratione restringantur, declarentur, aut extendantur. Exemplum est sub titulo de adopt. cap. xxxii. l. nonnunquam. vbi & hoc notauimus, necnon aliis in locis quæ colligere non vacat. l. doctitij. cum tribus legibus sequ. C. de decur. libro decimo. glo. finali, in l. vltima. in C. de iur. delibe. l. iiij. iuncta l. si quis. C. de fur. & dicam in l. fina. tit. sequenti.
L. XXXII. Ivlia. Lib. XCIIII. Diges.
DE qvibvs &c. qvare rectissime etiam illvd re ceptum est, vt leges non solo suffragio legislatoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur. At qui Imperatoris Constantini constitutione. l. j. C. quæ sit long. cons. declaratum est, non posse à consuetudine legem, aut rationẽ rationem vinci: quomodò ergo per desuetudinem (quæ nihil aliud est quàm contraria consuetudo) lex abrogabitur, & tolletur? Soluitur hic nodus ferè communiter hoc modo: vt Constantini constitutionem de priuata alicuius regionis, aut municipij consuetudine intelligamus: vt per illam, generalis lex non tollatur. Hoc autem caput scriptum esse accipiamus, de consuetudine vniuersorum quicunque subsunt Romano Imperio: vt per illam, lex tolli possit. Docet hoc esse verum verbum illud, Omnium. Et quòd constitutio illa Constantini ad quendam priuatum inscribitur, quem de municipij sui priuata consuetudine consuluisse credibile est. Sed nec in illo quidem municipio obseruabitur talis consuetudo, quæ generali legi obuiat. Nam suprà in l. omnes populi. de iustitia & iure. ostendimus non licere subditis Imperio populi Romani leges sibi, vel statuta facere, quibus quid ex publico iure corrumpant, hoc est, aliquid inducant, quod iuri publico aduersetur. Sed de iis dumtaxat sibi legem ferre posse, de quibus & pacto transigi licet, per legem finalem, infrà de colleg. illic. Idem dicimus & de consuetudine, vt nihil omnino valeat consuetudo regionis, aut municipij cuiuspiam ad iuris publici derogationem. idq́ue vel contra communem opinionem, multis locis in iure expressum esse non dubitauerim, dicta l. ij. C. quæ sit long. consuetudo. l. eos. §. j. de vsur. auth. nauigia. de fur. authen. omnes peregrini. commu. de success. l. ij. §. diuus. Secundum vnum intellectum, infrà de sepulc. viol. Nec vlla municipij, aut loci cuiusquam consuetudo vsquam in iure nostro relata comprobatáque inuenietur, contra ius quod publicam prohibitionem habeat: Sed de iis duntaxat rebus, de quibus etiam | inter priuatos pacisci licet. Ideóque etiam expressa municipum constitutione & pacto effici potuissent. Hoc sensu loquuntur exempla omnia à doctoribus relata. l. si sine. §. huius. de administratio. tutorum. l. item. in principio. quod cuiusque vniuersitatis. l. venditor. §.. si constat. communia prædiorum. iuncta l. quosdam. vbi glossa secundum opinionem Py. C. de metall. & metall. libro vndecimo. l. finali. de decretis ab ordine fac. quibus nos suis locis omnibus adscripsimus interpretationem. Quòd sicubi lex aliqua municipalis refertur: vt l. semper. §. legem quoque. de iure immunita. iuncta. l. prima. C. de decretis decurio. super immu. libro decimo. quæ de ea re facta esse videatur, quæ priuatorum pactione effici non potuerit, talem legem aut à principe specialiter permissam, vel posteà confirmatam esse, aut in municipio obseruatam, antequàm veniret in ditionem populi Romani intelligere, vel præsumere debemus, secundum ea quæ superius adnotauimus, in d. l. omnes populi. de iustitia & iure. Quod ergo ait, Tacito consensu omnium, abrogari leges. Sine dubio accipiendum est, de populo, déque legibus Romanis. Nam de iure ciuili Romanorum vsquequaque his libris loquitur. Populus autem Romanus intelliguntur omnes Romano Imperio subiecti. l. in orbe. infrà de statu hominum. Nam ad hos omnes pertinet ius ciuile: cui sententiæ consequens est, vt nisi omnes, aut maior pars subditorum consentiant, lex nulla abrogari possit, argumento l. nulli. quod cuiusque vniuersitatis nomine. l. quod maior. ad municipal. Alberic. dicta l. omnes populi. post principium. Plerisque autem consentientibus, nihil aliud requiri arbitror, quàm vt ne princeps expressè contradixerit. Nam si contradicat, iussum eius altera lex est quæ aut consuetudinem tunc induci non sinit, aut inductam perimit, vnde nouo populi consensu, & noua aliorum vel eiusdem principis tolerantia ex integro opus est, cum longi temporis vsu: vt rursus eadem inducatur desuetudo. Hæc de populo Romano. Nam de exteris populis, quomodò apud eos inducantur consuetudines, quærere ad nos non attinet. Secundum hanc distinctionem, Imperatoris nostri constitutio nouella octuogesimaquinta octogesimaquinta , qua arma priuatim fabricari, vendi ac teneri vetuit. Nec solùm contrafacientibus, verùm etiam magistratibus, qui ne id fieret non prouiderunt, certas pœnas infligit, sine dubio per desuetudinem sublatam esse dicemus, cùm generaliter in omnibus terris Romani Imperij, arma priuatim vendi ac teneri solita sint, principe id sciente ac patiente. Item rescriptum diui Adriani, quo mortuos in ciuitatibus sepeliri vetuit, dicto §. diuus. contrario vsu abrogatum esse dicemus. Sed & Imperatoris nostri nouellam constitutionem, authentica, vt non luxurientur contra naturam &c. quo capite, vltimo supplicio affici eos iubet, qui blasphemauerint, vel per caput, aut per capillum Dei iurauerint, abrogatum esse crediderim, cùm talis pœna nusquam in vsum recepta fuerit. Sed aut nulla, aut mitior irrogari vbique soleat. Non tamen erunt blasphemi prorsus extra pœnam: sed mitius punientur, quàm lex illa iubeat. quia scilicet consuetudine atque etiam veteribus legibus quadamtenus puniuntur. l. finali. C. de religiosis. Eadem ratione | vsu quoque abrogata videtur lex illa, vt quod alea victum sit, restituatur. dicta l. fina. nam nusquàm hodie exerceri ea lex aduersus lusores solet, quicquid contrà dicat Abbas in capi. clerici. de vita & honestate clericorum. glossa in l. si rem. §. finali. vbi Paulus de Castro, de præscriptis verbis. Sed hanc totam rem fusius ac plenius pontificij prosequuti sunt, in capi. primo, de treuga & pace. Alexander quoque egregiè tractauit, in consilio cxxxii. libro primo. ab his petenda, quæ nos consultò omittimus, ne longiorem distinctionem facere necesse habeamus. Hæc sic accipienda sunt, si consuetudo post legem inoleuisse proponatur. Cæterùm si vigente consuetudine, lex huic aduersa feratur, quin consuetudinem perimat, iure ciuili dubium non est, dicto §. diuus. l. prima. §. si quæ verò pragmaticæ sanctiones. C. de Iustinia. Codi. confir. Eius rei argumentum, quòd quibusdam casibus consuetudinem specialiter præseruant legislatores. l. penultima. in fine. C. de constituta pecunia. authentica, de fide. in fine. quamuis iure canonico generalis lex generalem duntaxat, non etiam specialem consuetudinem singulorum locorum tollere traditum sit. capi. primo. de constitutio. libro sexto. Sed nos tam iure canonico, quàm ciuili id accipi debere existimamus, si vel consuetudo priuilegij instar habeat. dicto §. si quæ verò. vbi Castren. vel constitutio aliquid non ad publicum ius, sed ad priuatam causam pertinens inducat. Tunc enim specialem cuiusque loci legem non tollet: alioquin si lex generalis sit, & publicam vtilitatem respiciat, non video cur non & loci cuiusque consuetudinem perimat, cùm in vniuerso orbe Romano aliquid prohibet, aut iubet. tunc enim lata lege iam nec potest quidem localis illa consuetudo rationabilis appellari.

L. XXXIIII. Vlpia. Lib. I. De Offic. Procons.

CVm de consvetvdine confidere qvis videtur, primùm quidem illud explorandum arbitror, an etiam contradicto aliquando iudicio consuetudo firmata sit. Ita legendum esse Augustinus quoque probat, quicquid Accursius vacillet, aut imposturæ faciat. Ego vel aduersus omnium sententiam, hoc caput ita accipiendum arbitror: quasi consilium nobis det Vlpianus, non quasi necessitatem imponat. Apertè enim id agit, vt illum adiuuet atque instruat, qui de consuetudine confidit. Alioquin probari, aut firmari nunquam posset consuetudo. Si iusta exceptio illa existimaretur, quòd contradicto iudicio nunquàm obtenta esset. Nobiscum sentire videtur etiam Albericus hîc in fine, dum dicit, huius capitis hunc sensum esse, vt qui consuetudini innititur, dispicere debeat, an secundum intentionem suam quandoque iudicatum sit, & sententias huiusmodi profert, alioquin consuetudinem talem esse aliis modis probet. Consilium aliis etiam locis dare consueuerunt Iurisconsulti. l. is qui destinauit. de rei vend. l. prima. de inoffic. testamen. cum similibus.

L. XXXIX. Celsvs Lib. XXIII. Digestorvm.

QVod non ratione introdvctvm, sed errore primùm, deinde consuetudine obtentum: in aliis similibus non obtinet. Exemplum huius rei clarissimum sub titulo, de iniur. l. iniuriarum. §. finali.
Loading...