DE CONSTITVTIONIBVS PRINCIPVM. Titvlvs iiii.

Section
DVM libera fuit ciuitas, legibus, Senatusconsultis, magistratuum edictis, prudentum interpretationibus, ac responsis omnia gubernabantur. Sed posteaquàm Respubli. sub vnius ditionem Imperiúmque concessit, tunc demum in vsu esse cœpit hæc iuris pars, quæ constitutiones principum appellantur. Et initio quidem Romani principes proprio munere mandatis exercitibus consulere se profitebantur, nihil certè nisi quod vetustis legibus & moribus conueniret constituebant, ab his autem latæ leges, tanquàm imperatoriam & tribunitiam gerentibus potestatem, accipiebantur. Nam tribunitiam potestatem perpetuam, principes suscipiebant. Iidemq́ue ex veteris iuris autoritate ius dicebant. Sed paulatim eò res processit, vt citra solennium obseruationem, arbitratu suo omnia constituere inciperent: adeò quidem, vt non iniuria neque falsò dictum sit, vetustissimi iuris autoritatem, & disciplinam, principum constitutionibus, veluti securibus concidisse. Mutationes tamen & correctiones meritò in plerisque factas existimo, cùm antiquissimis legibus ac iure quædam nimis rigida & dura, quædam supra modum superstitiosis obseruationibus plena essent, quod Cicero in oratione pro Murena, Aulus Gell. libro vigesimo noct. attic. cap. primo attestantur. Ipsæ quoque principum constitutiones etiam nunc ostendunt. l. fina. C. de adopt. l. j. C. de lat. libert. tollen. l. j. C. de nud. iure Quir. tol. Nihil enim à principibus nisi cum magna ratione constitutum, aut decretum inuenias, vtpote qui præstantissimos iurisconsultos vsquequaque in consilio habere soliti fuerint, sine quorum interuentu nihil expediebant. Quin ab his rescripta omnia decreta & constitutiones dictabantur, tanto quidem sæpè studio tantáque subtilitate, vt nihil admirabilius statui, aut definiri potuisse videatur. Cæterùm in his Digestorum libris, iam inde ab Augusto Cæsare constituta quædam referuntur: vt lex Iulia maiest. repet. pecul. de vi. de annal. de amb. de adulteris, & deinceps vsque ad sua cuiusque scriptoris tempora, quas Iurisconsulti veteres interpretati sunt. Sed in Codice Iustiniano, in quem vniuersa hæc iuris pars collata est, non nisi à Seuero, & Antonino, quod inuenerim, ad ipsum vsque Iustinianum collectæ sunt, principum constitutiones, nec hæ quidem omnes, nam quis hoc facere potuisset? Sed insigniores rationabiliorésque & vsu magis probatæ. Credo quòd superiorum principum bene constituta omnia, vel in libris Digestorum relata, vel in has posteriores constitutiones translata erant. Nam ferè hoc vsu venit, vt dum ex aliorũ aliorum autoritate quod scribimus confirmare atque approbare nitimur: superuacuos reddamus superiorũ superiorum scriptorum libros, ac | veluti luminibus eorum officiamus. Sanè quamuis quædam ex his quæ sub titulo superiore tradita sunt, ad principalium quoque constitutionum interpretationem pertineant, rursumq́ue ex his quę quæ sub hoc titulo referuntur, nonnulla, cæteris quoque iuris partibus interpretandis vtilia esse possint: vt l. ij. & l. finali. infra eodem titu. rectè tamen à Iustiniano factum est, vt de constitutionibus principum specialem tractatum inscriberet. Nam his maxima iuris nostri pars continetur: quædam enim insigniora, nisi specialiter attingantur, quasi neglecta videri solent. l. item apud. §. item ait prætor. de iniur. Cæterùm idem propè sub hoc titulo agit, quod sub præcedenti: vt, quid principum constitutiones sint: quot earum genera, quæ vis & potestas, quomodò accipiendæ atque interpretandæ sint, in vniuersum nos doceat. Bartol. tamen inscriptam habuisse videtur rubricam, non de constitutionibus, sed de mandatis principum, quæ inscriptio vera non est. Quid autem inter se differant, mandata & constitutiones principum, mox docebimus in l. j. infra eod. titu.

L. I. Vlpianvs Lib. I. Institvtionvm.

QVod Principi placvit, legis habet vigorem: Vtpotè cum lege regia, quæ de imperio eius lata est, populus ei & in eum omne suum imperium & potestatem conferat. In vulgatis codicibus legebatur, Conceßit. Quod illi verbo, Lata est, melius respondet, sed, Conferat, etiam Alberic. hîc agnoscit, & ita prorsus Vlpianum scripsisse puto. Quamuis animaduerterim Iustinianum, quotquot aliis locis huiusce legis mentionẽ mentionem facit, Inst. de iure natur. §. sed quod principi. l. j. §. cùm enim. C. de vet. iur. enuclean. l. j. in princ. de offic. præf. præt. l. ex imperfecto. C. de testam. l. ij. §. nouissimè. de origi. iur. Ita semper omnia retulisse, quasi initio vna lex lata fuerit, quę quæ futurorum omnium deinceps Imperatorum potestatem generaliter firmauerit, & imperium à populo Romano perpetuò in principes transtulerit. Quod verum esse etiam Corrasius vir alioqui diligẽtissimus diligentissimus & doctissimus, aduersus Marij Salomonij sententiam (quam ille posuit in tractatu, de principe. lib. vi. & vii.) existimauit. lib. vi. Miscell. cap. viii. Sed historiæ veritas est, consueuisse legem huiusmodi in singulos principes, mox vt ab exercitu consalutati, & à senatu comprobati essent, ferri, non quidem antiquo more per tribus, & populi rogationem (quippe studiis tribuum alia fieri pridem desitum erat, vt paulò antè commemorauimus, in l. non ambigitur. supra titu. j. Ideóque post Augusti tempora nihil omnino per tribus (quòd ad reipublicæ administrationem pertineret) actum esse legimus. Sed ferebatur huiusmodi lex de Imperatore, per senatum ipsum, quod est summum consilium populi Romani: vt definit Cicero. Quare speciali nomine Senatusconsultum appellabatur. Tacitus libro decimoseptimo: Adcurrunt patres, decernitur Othoni Tribunitia potestas, & nomen Augusti, & omnes principum honores. Idem libro decimooctauo, de Vitellio. in senatu cuncta, longis alioum principatibus composita, statim decernuntur. Idem libro vigesimo: At Romæ senatus cuncta principibus solita Vespasiano | decernit. Idem lib. xii. in fine. Illatusq́ue castris Nero, & congruentia tempori præfatus, promisso donatiuo, ad exemplum paternæ largitionis, Imperator consalutatur, sententiam militum sequuta patrum consulta. Plena denique horum historia est testimoniorum, præsertim libri illi variorum autorum, qui de vita Rom. Imperatorum inscribuntur. Quinetiam Senatusconsulti de Imperio Vespasiani facti, pars maxima hodie in Laterani Basilica legitur, ærea tabula incisa, quæ prope altare maximum adseruatur, idq́ue etiam Salomonius putat. Eius tabulæ exemplum subscribi curauimus, quod quidem est in hæc verba.
EXEMPLVM TABVLÆ.
FOEDVS VE cvm qvibvs volet fa cere liceat, ita vti licvit divo avg. ti. filio caesari avg. tiberioqve clavdio caesari avg. germanico. vtiqve ei senatvm habere, relationem facere, remittere, senatvsconsvlta per relationem, discessionemqve facere liceat, ita vti licvit divo avg. ti. ivlio caesari avg. ti. clavdio caesari avgvsto germanico. vtiqve cvm ex volvntate avtoritateve ivssv mandatvve eivs praesenteve eo senatvs habebitvr, omnivm rervm ivs perinde habeatvr, servetvr ac si e lege senatvs edictvs esset haberetvrqve. vtiqve qvos magistratvm, potestatem, imperivm, cvrationemve. cvivs rei petentes senatvi popvloqve romano commendaverit, qvibvsve svffragationem svam dederit, promiserit, eorvm comitis qvibvsqve extra ordinem ratio habeatvr. vtiqve ei fines pomerii proferre promovere, cvm ex repvblica censebit esse liceat, ita vti licvit ti. clavdio caesari avg. germanico. vtiqve qvecvnqve ex vsv reipvblicae maiestatedivinarvm, hvmanarvm, pvblicarvm, privatarvmqve rervm esse censebit, ei agere, facere, ivs potestasqve sit ita vti divo avg. tiberioqve ivlio caesari avg. tiberioqve clavdio caesari avg. germanico fvit. vtiqve qvibvs legibvs plebeivescitis scriptvm fvit, ne divvs avg. tiberivsve ivlivs caesar avg. tiberivsqve clavdivs caesar avg. germanicvs tenerentvr iis legibvs plebisqvescitis imp. caesar vespasianvs solvtvs sit, qvaeqve ex qvaqve lege rogatione divvm avg. tiberivmve ivlivm caesarem avg. tiberivmve clavdivm caesarem avg. germanicvm facere oportvit: ea omnia imp. caesari vespasiano avg. facere liceat. vtiqve qvae ante hanc legem rogatam acta, gesta, decreta, impe | rata ab imperatore caesare vespasiano avg. ivssv mandatvve eivs a qvoqve svnt: ea perinde ivsta rataqve sint, ac si popvli plebisve ivssv acta essent. Sanctio. Si qvis hvivsce legis ergo adversvs leges, rogationes, plebisvescita, senatvsve consvlta fecit, fecerit, sive qvod evm ex lege rogatione plebisvescito s. ve. c. facere oporte bit, non fecerit, hvivs legis ergo id ei ne fravdi esto, neve qvid ob eam rem popvlo dare debeto, neve de ea re cvi actio, neve ivdicatio esto, neve qvis de ea re apvd se agi sinito.
Ex his satis constare arbitror, de singulis Imperatoribus legem ferri solitam, sine qua nulli iustum imperium esse existimaretur. Quamobrem quod ex Vlpiano relatum est, dicta lege prima, infrà de offic. præfect. præto. Reipub. regimenta ad Imperatores perpetuò translata esse, ex sententia ipsius Vlpiani (si modò Vlpianus ita scripsit) sic accipiendum videtur: institutum fuisse, vt Imperatores perpetuò crearentur, atque hi totius Reipubli. curam gererent: quod & Pomponij verba significant, quæ superius retulimus, ex lege secunda. §. Nouissime. de origi. iur. Illud quoque sciendum est, lata lege de Imperio cuiuspiam, siquidem ipse iure agere videri vellet, non continuò per sese omnia administrasse: sed de Senatus sententia pleraque constituisse, vt ex Plinij Cecilij Panegyrico, quem Traiano dixit, cognosci potest. In eo enim bonum principem & qualem omnibus esse decet exprimit. Indicant hoc passim Historiæ, Apparétque etiam Imperatoris Iustiniani relatu, in lege secunda. §. sed quia. C. de vete. iure enucle. Nam Imperatorem Adrianum, cùm edictum perpetuum opera Saluij Iuliani composuisset, edidissétque, Senatusconsulto illud approbari iurasse testatur, quò firmior autoritas esset. Quibus consequens est vt dicamus, Senatum Populúmque Romanum non in totum, ne pro tempore quidem quo quisque Imperator viueret, à se abdicasse imperiùm: cùm videamus sub bonis principibus ita haberi solitum fuisse, vt non minus rata essent, quæ Senatus, quàm quæ Princeps constituisset. Quinimo ausim dicere nihilo plus iuris datum Principi, quàm retentum esse: quoad scilicet Princeps aliquid fieri non prohiberet. Nam ex tabula apparet non id agi, vt Senatus, aut Populus priuentur potestate sua: sed vt principem quasi supremum aliquem magistratum ac velut dictatorem constituant. Veram esse hanc sententiam indicat etiam id ipsum, quod ex Vlpiano refertur, Senatum ius facere posse. Quod etiam Valent. & Theodo. Imperatorum constitutione agnitum & comprobatum est. d. l. non ambigitur. l. j. C. de Senatusconsul. Extántque hodie complura Senatusconsulta temporibus Imperatorum facta, quæ pro generalibus legibus obseruata sunt. Enimuerò quia summum ius etiam magistratuum creandorũ creandorum coëgendíq; coëgendíque & habendi Senatum, ac potestas etiam Tribunitia penes Principem erat, vt tabula ostẽdit ostendit : cùm quidem quarto | capite cautum sit, vt quos magistratus petentes commendauerit, quibúsque suffragationem suam dederit, aut promiserit, eorum comitijs quibusque extra ordinẽ ordinem ratio habeatur: idcirco nec alij ferè quàm quos Princeps iussisset magistratus creabantur. l. j. ad ad legem Iuliam. de ambi. Et perrarò eueniebat, vt quicquam, nisi arbitratu Principis, constitueretur. Quid enim auderent, vel consules, vel prætores, qui tum essent, aut omnino Senatus totus: quibus ille statim, si collibitum esset, magistratum abrogare, atque etiam ordine eosdem mouere posset. Quemadmodùm Populum per tribus, quibusdam olim magistratum abrogasse legimus. Igitur tunc demum neque plebs neque Senatus sine principe quicquam poterant: cùm ille impedire voluisset, aut diuersum quippiam iussisset: cùm lege imperij cuiusque Principis ad id quod illi placuisset accipiendum ferendúmque se obstrinxissent, vt abundè suprà exposuimus, in l. non ambigitur. de legibus. Si quid tamen eiusmodi incidisset, quamobrem à gubernaculis Reipub. Principem amouere voluissent (siquidem iusta esset causa, vt quia imperio abuti cœpisset) iure amoueri potuisse existimo: si vel vniuersus Populus conuenisset, quod iam penè impossibile erat, propter immensam eorum multitudinem qui ciues facti erant, præsertim cùm Tribuum & centuriarum ordines iam aboliti essent, vel (quæ altera potestas remanserat) coactus Senatus solenniter omnia decreuissent. argumento not. in l. quod semel. infrà de decret. ab ord. fac. vt de Nerone, de Iuliano & de Maximino olim factum legimus. Nec licuisse principi hoc casu Tribunitiæ potestatis vigore intercedere, vel contrarium quicquam pro se iubere, cùm de suis ipsius delictis ageretur. Huius rei argumentum est, quòd Tribuno quandoque pertinacius intercedente, ne lex ferretur, coactas tribus magistratum illi abrogasse legimus, neque intercessionem, quominus id fieret, obstitisse, vt Asconius Pedian. scribit, in expositione orationis Ciceronis pro Cornelio. Non aliter quam si quis apud iudices accusatus, suo ipsius testimonio defendere se, aut sententia sua se absoluere conaretur. Nemo enim idoneus in sua causa testis, aut iudex est. l. omnibus. C. de testibus. Accedit quod, vt Tribunitia, sic Imperialis potestas, non ad suam cuiusque, sed ad cæterorum defensionem ac tuitionem inuenta erat. Nec ad rem pertinet, quòd Tribuni & alij magistratus neque accusari, neque in ius vocari poterant. lege prima, & secunda, infrà de in ius vocan. illi enim ad tempus creabantur, & ob id facilis expectatio: quoad magistratus abirent. At Imperatores perpetuò quoad viuerent, constituebantur. Quamobrem periculosa expectandi mora: ne interim omnia pessum irent. Hæc dum Romæ Senatus ac principum sedes, & veluti domicilium imperij fuit. Posteà verò quàm opibus imperij comminutis, quæ reliquæ erant Bizantium translatæ sunt, cùm multa alia ex solennibus interiore, tum absque huiusmodi, seu lege, seu Senatusconsulto, iusti Imperatores haberi cœpti sunt, quos aut milites appellassent, aut defuncto Imperatores successores sibi constituissent, id significare voluit Iustinianus. Itaq; Itaque eius verba accipienda sunt, vbicunque de hac lege, deq́; deque Imperatoris potestate loquutus est, aut aliorũ aliorum verba retulit, ea scilicet ratione, quòd nihil referre videretur, tacitísne an expressis Se| natus suffragijs ea lex ferretur: quippe obediendi assuetudine, voluntas declarabatur. Quanquàm non ignoro esse qui affirment, paucis admodùm, aut nullis ex ijs qui Bizantij sedem imperij habuerunt, paruisse Senatum atque vrbem Romam. Sed procerum conuentus, qui Constantinopoli cum Imperatoribus erant, pro Senatoribus ac Senatu gerebant. Quamobrem nonnunquam & ipsi Imperatorem expulere atque alium sufficere, vt Constantem, eiecto Constantini priuilegio, Herachonæ vxoris eius filio, cum quo illa, marito extincto, imperium administrare cœperat. Nam Senatus vrbis per illa tempora quibus Imperatores Constantinopoli fieri cœperunt, & deinceps in longum æuum, velut captiuus in potestate ac manu hostium, Gotthorum, Vandalorum, Longobardorum & huiusce generis colluuionum, postremò etiam domesticorum tyrannorum detinebatur, qui Italiam totam atque vrbem Romam occupatam tenebant. Igitur cùm vrbis Romæ possessio ab Imperatoribus Constantinopolitanis, veluti pro derelicto habita esset, quæ reliquiæ Senatus in ea remanserant, cumprimùm per captiuitatis iugum respirare potuerunt, ac veluti qui hostium serui fuerant, postliminio reuersi sunt, autoritate Roma. Pontificis: aut quem ille appellasset Imperatorem eum acciperent, se commiserunt. Is Carolum magnum Francorum Regem Imperatorem creauit. Nec dubitandum puto quin reliquiæ illæ veteris & veri Senatus, quantulæcunque fuerint, quæ creandi Imperatoris munus ad arbitrium Pontificis detulerunt (Nam cùm vniuersus populus qui Romæ tunc erat ita fieri voluerit, Senatum quoque consensisse credendum est) plus autoritatis & iuris habuerint, quàm Constantinopolitanus Græcanicorum Senatorum conuentus. Siquidem vrbs ipsa Roma caput Imperij est, nec Senatum inde vnquam perpetuò translatum esse accepimus, nec iure à quoquam Imperatorum, nisi Senatu ipso consentiente transferri potuisse arbitror. Idq́; Idque vt credam, rationibus adducor ijs, quas Furius Camillus olim nobilissima illa Concione sua ad populum recensuit, cùm ne Veios migraretur dissuasit, actionémque à Tribunis susceptam de transferenda vrbe atque Imperij sedibus prorsum fregit, vt etiam nunc apud T. Liuium legimus. Quamobrem Imperatores omnes Constantinopolitanos, qui post Carolum Magnum fuerunt, non iustos Romanorum Imperatores fuisse existimo. Docent hoc eorum quoque facta & mores, cùm plerique hostiliter contra Italiam atque vrbem Romam certauerint, & Christianam religionem, Romæ receptam multifariam turbauerint, atque oppugnarint oppugnauerint . Quare nec de illo dubitandum puto, quin eadem Senatus voluntate & velut tacito consensu suffragante, Romani Pontifices non solùm diuino iure, quo illi maximè freti omnia gesserũt gesserunt , vt Bartolus quoq; quoque refert in l. j. §. præ sides. de requi. & annot. reis, sed humano quoq; quoque vrbis Romæ dationẽ dationem delatam sibi acquirere, & eligẽdi eligendi Imperatoris ius ad Germanos transferre potuerint: nam Senatus, hoc totum munus eligendi principem perpetua cōsensione consensione , cum ipsius vrbis dominatu ad Pontifices detulisse videtur: & hæc omnia facere potuisse, quāuis quamuis imminutus esset, cùm ius Collegij, vel in vno retineri cōstet constet . l. sicut. §. j. quod cuiusque vniuers. quanquam plebis ipsa vrbana per se non idem forsan | efficere potuissent. Iam enim tunc populi Romani pars magis, quàmpopulus Romanus erant omnibus subditis imperio, & ciuitate donatis, vt suprà diximus. Approbasse multò ante agnouisséque hoc ius non solùm vrbis Romæ, sed totius planè imperij in Rom. Pontifice videntur etiam Imperatores ipsi Constantinopolitani. Nam & Phocas qui quartus à Iustiniano fuit Romanum Pontificem iure omnium Principem declarasse fertur, & Heraclius, qui ei successit, à Sergio Pontifice diadema accepisse, vt Iygnatius scribit. Sed & qua ratione Romanus Pontifex imperij ius transferre potuit, eadem quoque si iusta causa intercedat, auferre posse dicendum est, quod pontificij rectè tradiderunt. glo. in c. ad apostolicæ. de re iud. lib. vi. Abb. in c. venerabilem. de elect. non enim sic dedit, vt ab se ex toto alienum faceret: id ex eo quoque planum fit, quòd electi Imperatoris confirmationem sibi ipsi Pontifex reseruauit. Verius est enim quasi vicarium potestatem septem illis Germanis principibus esse voluisse: vt Imperatorem pontificio magis nomine, quàm iure proprio crearent. quare & creatum iam ab ijs, & ab seipso solenniter confirmatum, ex causa ab imperio remouere poterit. interdum fecisse legimus, non solùm diuino, quod propè receptum est, verùm etiā etiam humano & ciuili iure, quemadmodùm & Senatus olim poterat, secundum ea quæ suprà diximus. Sanè ex illis verbis, vti quæcunque ex vsu Reip. &c. existimat Marius Salomonius in tractatu, quod de principe elegā ter eleganter scripsit, non licuisse Imperatori regna & ditiones aliáque ad Rom. imperium pertinentia alienare: quoniam ex vsu reip. id non esset. Sed hac de re nos alio dicemus loco. l. fina. de offi. præs. Illud quæsitum est, an collegium Cardinalium hodie eam potestatem idémque ius habeat, quod senatus olim. Sed habere non videtur. non enim à cardinalium suffragio pendet Imperatoris potestas, vt à senatu olim pendebat. Quanuis ex pontificis autoritate ac facultate pendeat, vt theologi & iurisconsulti consentiunt. Barto. d. §. præsides. Ergo neq; neque ius in vniuersum eos facere posse quisquam dixerit, vt senatus olim, nec Imperatorem ex causa remouere: magis enim hæc omnia Pontifici conuenirent quàm Cardinalibus. Quod quanquàm ita sit, similitudine tamen quadam, & relatione facta, sic illos erga pontificem se habere non ineptè dixeris, vt senatores olim erga Imperatorem, non tamen in omnibus. Non enim pontificis potestas à Cardinalibus sic pendet, vt à Pontificatu illum vnquam amouere possint. Ita accipienda arbitror, quæ hac de re scribit Innoc. in c. cum te. de re iud. per c. Constantinus. xcvi. distinctio. Illud nescire fateor, quare Alciatus præceptor meus hanc legem non Regiam, sed Rhenniam, seu Rhennium appellarit (nam nec scriptura apud ipsum satis constat) & Augusti temporibus latam dixerit in l. bona ciuitatis. de verborum significa. cùm & Florentinorum codicum fides repugnet, & Theophilus vnus ex compilatoribus, qui institutiones Græcas fecit, non Rhenniam, neq; neque Rhenniam, sed Regiam planè nominauerit. d. §. quod principi. nec in Augusti temporũ temporum historijs, vlla huius rei mentio inueniatur. Legem autem Rhenniam omnino aliam fuisse constat, ante Augusti imperium latam: cuius & Cicero mentionem facit, quanuis excussi typis codices corrupti sint, & pro Rhennia legatur, Memmia: quod Augustinus re| ctè animaduertit. Eiusdem legis Rhemmiæ meminerunt & iurisconsulti nostri sub titu. de testibus. l. quæsitum. & ad S. c. Tur. l. j. legis Regiæ mentio est etiam titu. de mortuo infe. l. ij. Negat, inquit, Marcellus, lex Regia mulierem quæ præ gnans mortua sit, humari antè quàm partus ei excidatur. Sed hæc videtur fuisse alia ab aliquo ex septem Regibus lata. Cōstat Constat enim multas ab his latas, & quarundam etiam hodie memoriam extare. Sanè hæc de qua agimus, non idcirco quòd à Rege aliquo lata sit (si modò vllo vnquam tempore lata est) nec quòd Imperatorem Regem faceret, Regia appellatur. (Regum enim nomen Romæ perpetuò inuisum, vt suprà diximus) sed quòd maxima quædam & admirabilia ac splendida contineret, idcirco Regia dicta esse videtur. Sic & Regiam Romam aliquando legimus. l. sed & reprobari. §. fina. infrà de excusa. tutorum. & Regias epulas, & si qua similia. Hæc de lege Regia. Postremò quia dicitur hîc, Quod principi placuit, legis habet vigorem, prolixè tractant Doctores nostri de principis potestate, an contra ius diuinum, an contra ius naturæ, vel gentiũ gentium constituere possit, qua de re magni longíque tractatus extant. Horum quem Marius Salomonius scripsit omnino non negligendus. Ego tyrannidem à principatu distinguendam arbitror, volentibus princeps, inuitis Tyrannus imperat. De Tyranno disputare inutile est: cùm ab eo omnia per solidam vim non per leges gerantur. Iusti principis potestatem in disputationem reuocare sacrilegij instar est. l. sacrilegij. de diuer. res. lege, secunda. C. de crimine sacril. & omnino superuacuum, cùm nihil ab eo sine ratione constituatur, alioquin nec leges appellandæ sunt quæ ab eo feruntur, si non sanctæ & iustæ sint. lege, secunda. supra titulo primo. Quin ipse quoque qui hactenus bonus princeps fuit, si nunc malas leges ferre instituit, iam Tyrannus esse incipiet. Quales autem leges Princeps ferre debeat, & vel ex re nata, vel vtilitate aliqua suadente, quatenus vel ex ciuili, vel ex gentium, aut naturali iure mutare liceat, ipsius principis iudicium esse debet, qui omnia facilè explicabit, si vel prudentium virorum consilium, vel rationem sequi volet, vel certè obtinet, principum vitam exempláque imitari. Illud prætereundum non est, quod dicitur principem legibus solutum esse, quomodò quoque iure id ita sit, à paucis intelligi. lege, princeps supra titulo primo. Videntur enim existimare, à seipso solutum esse. Sed tabula indicat, lege ipsa Regia hoc quoque contineri consueuisse, vt legibus ne teneretur. De Augusta nihil cautum, ideò eam teneri dictum est præterquàm intuitu mariti. dicta lege, princeps. Hæc à nobis dicta sint, cætera ex alijs libris cognosci poterunt.
Qvodcvnqve igitur Imperator per epistolam & subscriptionem statuit, vel cognoscens decreuit, vel de plano interloquutus est, vel edicto præcepit, legem esse constat. Hæ sunt quas constitutiones vulgò appellamus. Principalium constitutionum tria genera sunt, Epistolæ, Decreta, Edicta. Epistola sunt rescripta ad magistratuum, vel priuatorum relationem consultationémve, quæ rescripta ad libellos dicuntur, nam libellos multi assiduè porrigebant, ad quos non grauatè rescribebat princeps, & quasi de iure responsitabat. Huiusmodi | fere sunt vetustissimæ quæque constitutiones in Iustiniani Codice relatæ. Harum Papirius Iustus olim xx. libros cōposuit composuit , vt in indice refertur. Decretum, est sententia principis in alicuius causæ cognitione lata, siue ea diffinitiua sit, siue interloquutoria. l. metum. §. quod ait. infrà quod met. cau. Decretorum Paulus olim libros sex collegit. Edictum est quod Princeps iubet, & solenni more (vt omnibus innotescat) obseruandum proponit. Edicti appellatione orationes quoque in Senatu haberi solitas, cōtineri contineri existimauerim. Atque horum trium exempla plenius prosequitur Theophil. in Institu. d. §. sed & quod principi. Quædam etiam hîc ab Accur. referuntur. Sed Principum sententiæ olim quidem sic indistinctè pro legibus accipiebantur. Nec repugnat huic sententiæ, quod Antonini decretum de confundendis partibus in computatione legis Falcid. non videatur pro lege quandoque obseruatum esse. l. j. §. si cohæredis. infrà ad leg. Falc. Nam rationem in interpretatione eiusdem decreti assignauimus. Veruntamen posteriores principes Theodosius & Valent. editis constitutionibus. l. ij. & iij. C. de legib. ita demum accipi decreta principis pro legibus voluerunt, si specialiter illud quoque additum sit, vt pro legibus in vniuersum obseruentur: nimia sanè modestia (ne dicam diffidentia) credo satis iam legum esse ad causarum decisionem existimantes, néve obiecto principis exemplo, scrupulus quotidie iudicibus inijceretur, vel causæ decisio per calumniā calumniam differretur, dum principalis sententiæ exemplum expectatur. Sed Iustinianus posteà l. fin. C. eo. ti. de legib. hactenus hoc quod Theodosius & Valentianus iusserāt iusserant , correxit, & ad pristinam obseruantiam redegit: Vt si principis sententia vtrisq; vtrisque partibus præsentibus lata sit, pro lege habeatur, & eodem modo in similibus causis deinceps ab omnibus iudicetur, licet specialiter additũ additum hoc non sit, quæ res eam habet rationem, quòd exemplum & præiudicium principalis sentẽtiæ sententiæ non leue haberi debet, nec temere à iudicibus negligi, si per obreptionem extortum esse, dici non possit, quæ suspitio tunc subesse potest, cùm absente altera parte quidpiam statutũ statutum est. Ita accipiendas arbitror has constitutiones, quæ inter se videntur pugnare. arg. l. fi. infrà hoc tit. & quod dixi in l. inciuile. suprà ti. j. quāuis quamuis Doctores aliter interpretentur. Potest addi etiam quarta species constitutionum, Mandata principum, quæ scilicet Præsidibus prouinciarũ prouinciarum dabantur, quorum in iure frequens mentio. In Codice autem constitutionũ constitutionum etiam specialis tractatus, qui inscribitur, De mandatis principum. Nam mandata hæc pro legibus recepta sunt. l. annonam. infrà, de extraor. cri. l. diui. de pœn. Multa ex his referuntur sub tit. de off. procons. & leg. & de offi. præs. Est etiam nouella constit. Iustiniani xvii. de mand. princ. vel (vt Haloander vertit) Præcepta præ sidum. ex qua horum principaliũ principalium mandatorum natura plenè cognosci potest.

L. IIII. Modestinvs. Lib. II. Excvsationvm.

A Ί ΜΕΤΑΓΕΝΕ'ΣΤΕΡΑΙ ΔΙΑΤΑ'ΞΕΙΣ Αίχυρότεραι των πρό άυτων είσιν. id est, constitutiones tempore posteriores, potiores sunt his, quæ ipsas præcesserunt. Interierat ob Græ cæ linguæ ignorationem postremum hoc caput, omnium maximè necessariũ necessarium , quod nobis ex Pandectis Florent. restitutũ restitutum est. | Quotidie enim ac passim incidimus in constitutiones, quæ alijs aduersari videantur. exemplum in his tribus quarum proximè mentionem feci. Vbicunq; Vbicunque igitur hoc euenerit, primùm quidem id quod edixit Iustinianus, in l. ij. §. contrarium. C. de vet. iu. enucl. sequendum erit, vt videlicet subtili animo diuersitatis rationem excutiamus. Si nouum fortasse aliquod inuentum, vel occultè positum sit, quod pugnantiam excludat, vel aliam naturam inducat. Si hæc ratio non profecerit, tum an aliquo modo posterior cōstitutio constitutio ad priorem trahi possit, videndum erit, quod supra tit. proximo præceptum est. l. sed & posteriores. Postremò vbi nihil horum satis profecerit, inspectione hac vtendum censeo, vt posterior quoque præualeat. Necessariò autem dicendum est, Imperatorẽ Imperatorem hoc respōsum responsum nobis proposuisse, quòd huiusmodi aliquid in suis libris inueniri posse cogitauerit, & sanè non raro accidit, cùm & sibi ipsemet Iustin. in vno eodẽ q́; eodemque libro interdum sic aduersari videatur: vt nulla alia quàm hac vna temporũ temporum ratione conciliari, aut defendi possit. Budæus in annotat. ad l. iij. tit. ad legem Iul. maiest. exempla aliqua assignat, quibus in Codice augustali non vetustiores solùm, verùm ipsius quoq; quoque Iustiniani cōstitutiones constitutiones ab recẽtioribus recentioribus ipsius Imperatoris sanctionibus correctas putat. l. quisquis. C. ad leg. Iul. maies. per l. sancimus. de pœnis. l. ij de præd. min. (sed vult dicere legem vij.) per l. fin. si ma. fac. al. rat. hab. l. iiij. de furt. per l. antepen. eod. tit. & alias quasdam, sed earum quæ sub eodem tit. positæ sunt facilè admittas correctionem, vt notauimus supra tit. j. l. inciuile. quia scilicet titulus & tractatus quilibet pro vno capite accipitur aliarũ aliarum autem difficilè. Nam si aliter diceremus, haud satis sibi cōstaret constaret Imperatoris diligentia. Hoc intuitu constitutum olim fuerat, non valere constitutiones, quæ sine die & consule proferuntur. Prima cōstit constit . Cod. Theod. tit. de leg. Sed hoc Iustinianus posteà in priuilegijs duntaxat locũ locum habere voluit. l. si qua. C. de diuers. rescri. Nos ex ordine Imperatorum & alijs cōiecturis coniecturis argumentari debebimus.
Loading...