SVB proximo titulo id propemodùm egisse videtur, vt quemadmodùm nobis iuregentium, vel ciuili serui, quemadmodùm natura iusti filij efficerentur ostenderet. Sub hoc id potissimùm agit, vt dominorum patrúmque in seruos ac liberos potestas quanta sit, declaret. Quomodò ea patribus, vel post ali quod demum tempus esse incipiat, veluti sublato auo, vel vbi esse cœperit retineatur, veluti furore superueniente, vel interdum etiam quibusdam in causis cesset, ac veluti conquiescat, vel ex toto amittatur, nec semel amissa inuitis filiis recipiatur. Quædam prætereà ad cognoscendum quis sit iustus filius, quasi superius omissa inseruntur. Estq́ue hic titulus perinde quasi tu dicas, De his qui sunt in dominorum patrúmve potestate. Non tamen patriæ quidem potestatis effectus & consequentiæ hîc explicantur. Permulti enim magníque sunt, atque etiam maiores vetustissimis temporibus fuere, cùm perinde in liberos atque in seruos vitæ necísque potestas patribus esset. l. finali. C. eodem titulo. l. in suis. in fine. de liberis & posthumis. vt exemplis apud Val. docemur, libro quinto, capi. octauo. quoniam scilicet effectus huiusmodi in Codice iam relati erant, sub titulo, De patria potestate, qui titulus maximè ad hunc tractatum velut cognatum pertinet. Adnumerauit etiam Accursius diligenter in Institur. sub eodem titulo, de patria potestate. §. j. Sed & de dominicæ potestatis effectu, si quid omissum est, multis aliis locis per aliorum tractatuum connexitatem relatum inuenietur. Instit. per quas personas nob. acq. infrà de acquirendo rerum dominio. l. acquiruntur. cumsequen. & de stipulatione ser. toto titulo.