SVB proximo titulo id propemodum egisse videtur, vt quemadmodum nobis iuregentium, vel ciuili serui, quemadmodum natura iusti filij efficerentur ostenderet. Sub hoc id potissimum agit, vt dominorum patrúmque in seruos ac liberos potestas quanta sit, declaret. Quomodo ea patribus, vel post ali quod demum tempus esse incipiat, veluti sublato auo, vel vbi esse coeperit retineatur, veluti furore superueniente, vel interdum etiam quibusdam in causis cesset, ac veluti conquiescat, vel ex toto amittatur, nec semel amissa inuitis filiis recipiatur. Quaedam praeterea ad cognoscendum quis sit iustus filius, quasi superius omissa inseruntur. Estque hic titulus perinde quasi tu dicas, De his qui sunt in dominorum patrúmve potestate. Non tamen patriae quidem potestatis effectus & consequentiae hic explicantur. Permulti enim magníque sunt, atque etiam maiores vetustissimis temporibus fuere, cum perinde in liberos atque in seruos vitae necísque potestas patribus esset. l. finali. C. eodem titulo. l. in suis. in fine. de liberis & posthumis. vt exemplis apud Val. docemur, libro quinto, capi. octauo. quoniam scilicet effectus huiusmodi in Codice iam relati erant, sub titulo, De patria potestate, qui titulus maxime ad hunc tractatum velut cognatum pertinet. Adnumerauit etiam Accursius diligenter in Institur. sub eodem titulo, de patria potestate. §. j. Sed & de dominicae potestatis effectu, si quid omissum est, multis aliis locis per aliorum tractatuum connexitatem relatum inuenietur. Instit. per quas personas nob. acq. infra de acquirendo rerum dominio. l. acquiruntur. cumsequen. & de stipulatione ser. toto titulo.