L. I. Gaivs Libro I. Instit. DE ivre &c. nam apvd omnes peraeqve gen tes animaduertere possumus dominis inseruos vitae necisque potestatem fuisse, & quodcunque per seruum acquiritur, id domino acquiritur. Caute non dixit, acquiri, nec verbum illud, iuregentium, repetiit, vt scilicet hoc in medio relinqueret cogitandum: an acquisitio per seruos, a iuregentium sit, an a iure ciuili. Verius enim id videtur esse quod Zasius admonuit, supra de origi. iur. in praefatione, non omnino omnes gentes hoc iure vsos esse, vt quodcunque serui quaererent, id dominis acquirerent. Ponit Accursius hoc loco plenam huius rei declarationem, vt sciamus interdum speciali aliqua ratione, domino per seruum non acquiri. Eius glossam videre ac memoria tenere, iuuenibus operaepretium existimamus, in verbo domino.