ITem inpotestate nostra svnt liberi nostri, quos ex iustis nuptiis procreauimus, quod ius proprium ciuium Romanorum est. Constituisse id Romulus fertur, vt patri per omne tempus vitæ omnis potestas in filium esset, siue coërcere, siue verberare, siue vinctum rustico operi detinere mallet, siue etiam occidere, aut vendere, vt autor est Dionis. Halicarna. lib. ii. quod ita obseruatum fuisse etiam Constantini constitutione, & Pauli responso docemur. l. fina. C. de patr. pot. l. in suis, in fine, de lib. & posthu. Illud tamen Constantini constitutio negat licuisse patri filium vendere, quod sanè rationabilius est. Cæterùm hac in re verisimilius est, deceptum esse Dyonisium Græcum hominem, quàm Romanum Imperatorem. Alioquin inter seruos & liberos nostros quam differentiam reliquisset Romulus, si vtroque æquè vendere permisisset. Quanquàm autem Cicero in oratione pro domo sua, de arrogatione P. Clodij loquens, passim dicat, eum qui per arrogationem in alterius potestatem transit, libertatem amittere. tamen id sic intelligi debet, non vt seruus fiat, qui filius esse incipit, sed vt alterius iuri, hoc est, patriæ potestati per omnia superius dicta subiiciatur. Exempla quibus patres olim iure suo filios aut damnauerunt, aut occiderunt, apud Valerium legere est, libro octauo, sub titulo, De parentum seueritate aduersus liberos. Hodie vt dominorum in seruos (quod præcedenti capite dictum est) sic & parentum in filios, hactenus coarctata potestas est: vt sine præsidis prouinciæ permistu, patri aduersus filium nihil grauius constituere liceat. l. inauditum. infrà ad legem Corneliam. de sicar. l. iij. & l. sequen. C. de patria potestate. Existimauit tamen Accursius in glossa, in d. l. inauditum. non audiendum esse patrem, quide magno & capitali crimine non in se commisso, filium suum apud præsidem prouinciæ, vel prætorem accusare velit, quemadmodùm nec auditur frater: quinimò exilij pœna plectitur. l. si magnum. C. qui accus. non poss. Nam nec matri id licet, nisi ob insidias sibi factas. l. propter. C. eodem titulo. de his qui accus. non poss. Sed ego Accursij sententiam veram non existimo, cùm id tantùm prohibeatur pater, indemnatum filium necare, sed accusare eum apud rectorem prouinciæ simpliciter iubeatur. dicta l. inauditum. Nam exempla veterum declarant, sæuisse patres magis sæpe in filios ob peccata quæ in alios, quàm quæ in seipsos commisissent. Nec hodie quicquam mutatum est, nisi vt præsidis interuentu filius coërceatur, dictis legibus. Quamobrem pater nec se inscribere, nec cætera accusationum solennia implere necesse habebit: quippe in eo cessat suspitio calumniæ. Idcirco extra ordinem à præside audiendum, & nocentem filium extra ordinem damnandum ac puniendum puto: nisi patrem domestico odio magis, quàm fortis & boni ciuis animo id facere constaret. Tunc enim nullatenus audiendum esse. Nam hæc ratio in causa fuit, vt neque matri, neque fratri accusatio permitteretur. Fratres enim sæpissimè inter se oderunt. Et (vt ait ille) fratrum quoque gratia rara est. Matres autem quamquàm filios natura intentius ament. Vnde & ille lepidissimus versus est in Tiberium, Dispeream si te mater amare potest. Interdum tamen muliebri leuitate vehementibus ac magnis odiis exardescunt: vt in tragediis Medea in filios. Id legislatori cauendum esse visum est. Illud hoc loco admonere non alienum fuerit liberos antiquitus appellatos, tam filios, quàm nepotes & deinceps, qui in potestate essent, ad differentiam seruorum: vt cùm idem propè ius in vtrosque haberent: filios à seruis hac ipsa liberorum & seruorum appellatione distinguerent: quod Grammaticorum diligentia non satis declarat. Ob id multitudinis numero, & si vnicus duntaxat filius sit, interdum vtimur, vt apud Gellium, libro secundo, capitulo quinquagesimo tertio. Hæc autem appellatio posteà etiam ad nepotes ex filia producta est: vulgari vsu quandoque ita vsurpante: quamquam hi non sint in potestate. l. cogno scere. §. liberorum. de verborum significatione. l. prima. C. de conditione inser. vt & suprà diximus. Postremò Hæbreos quoque qui apud nos sunt, cùm Romano communi iure viuant. l. Iudæi Romano iure. C. de iud. liberos in potestate habere rectè dictum existimo, vt & Baldus hoc loco probat.