L. III. Gaivs Lib. I. Institvt. ITem inpotestate nostra svnt liberi nostri, quos ex iustis nuptiis procreauimus, quod ius proprium ciuium Romanorum est. Constituisse id Romulus fertur, vt patri per omne tempus vitae omnis potestas in filium esset, siue coercere, siue verberare, siue vinctum rustico operi detinere mallet, siue etiam occidere, aut vendere, vt autor est Dionis. Halicarna. lib. ii. quod ita obseruatum fuisse etiam Constantini constitutione, & Pauli responso docemur. l. fina. C. de patr. pot. l. in suis, in fine, de lib. & posthu. Illud tamen Constantini constitutio negat licuisse patri filium vendere, quod sane rationabilius est. Caeterum hac in re verisimilius est, deceptum esse Dyonisium Graecum hominem, quam Romanum Imperatorem. Alioquin inter seruos & liberos nostros quam differentiam reliquisset Romulus, si vtroque aeque vendere permisisset. Quanquam autem Cicero in oratione pro domo sua, de arrogatione P. Clodij loquens, passim dicat, eum qui per arrogationem in alterius potestatem transit, libertatem amittere. tamen id sic intelligi debet, non vt seruus fiat, qui filius esse incipit, sed vt alterius iuri, hoc est, patriae potestati per omnia superius dicta subiiciatur. Exempla quibus patres olim iure suo filios aut damnauerunt, aut occiderunt, apud Valerium legere est, libro octauo, sub titulo, De parentum seueritate aduersus liberos. Hodie vt dominorum in seruos (quod praecedenti capite dictum est) sic & parentum in filios, hactenus coarctata potestas est: vt sine praesidis prouinciae permistu, patri aduersus filium nihil grauius constituere liceat. l. inauditum. infra ad legem Corneliam. de sicar. l. iij. & l. sequen. C. de patria potestate. Existimauit tamen Accursius in glossa, in d. l. inauditum. non audiendum esse patrem, quide magno & capitali crimine non in se commisso, filium suum apud praesidem prouinciae, vel praetorem accusare velit, quemadmodum nec auditur frater: quinimo exilij poena plectitur. l. si magnum. C. qui accus. non poss. Nam nec matri id licet, nisi ob insidias sibi factas. l. propter. C. eodem titulo. de his qui accus. non poss. Sed ego Accursij sententiam veram non existimo, cum id tantum prohibeatur pater, indemnatum filium necare, sed accusare eum apud rectorem prouinciae simpliciter iubeatur. dicta l. inauditum. Nam exempla veterum declarant, saeuisse patres magis saepe in filios ob peccata quae in alios, quam quae in seipsos commisissent. Nec hodie quicquam mutatum est, nisi vt praesidis interuentu filius coerceatur, dictis legibus. Quamobrem pater nec se inscribere, nec caetera accusationum solennia implere necesse habebit: quippe in eo cessat suspitio calumniae. Idcirco extra ordinem a praeside audiendum, & nocentem filium extra ordinem damnandum ac puniendum puto: nisi patrem domestico odio magis, quam fortis & boni ciuis animo id facere constaret. Tunc enim nullatenus audiendum esse. Nam haec ratio in causa fuit, vt neque matri, neque fratri accusatio permitteretur. Fratres enim saepissime inter se oderunt. Et (vt ait ille) fratrum quoque gratia rara est. Matres autem quamquam filios natura intentius ament. Vnde & ille lepidissimus versus est in Tiberium, Dispeream si te mater amare potest. Interdum tamen muliebri leuitate vehementibus ac magnis odiis exardescunt: vt in tragediis Medea in filios. Id legislatori cauendum esse visum est. Illud hoc loco admonere non alienum fuerit liberos antiquitus appellatos, tam filios, quam nepotes & deinceps, qui in potestate essent, ad differentiam seruorum: vt cum idem prope ius in vtrosque haberent: filios a seruis hac ipsa liberorum & seruorum appellatione distinguerent: quod Grammaticorum diligentia non satis declarat. Ob id multitudinis numero, & si vnicus duntaxat filius sit, interdum vtimur, vt apud Gellium, libro secundo, capitulo quinquagesimo tertio. Haec autem appellatio postea etiam ad nepotes ex filia producta est: vulgari vsu quandoque ita vsurpante: quamquam hi non sint in potestate. l. cogno scere. ยง. liberorum. de verborum significatione. l. prima. C. de conditione inser. vt & supra diximus. Postremo Haebreos quoque qui apud nos sunt, cum Romano communi iure viuant. l. Iudaei Romano iure. C. de iud. liberos in potestate habere recte dictum existimo, vt & Baldus hoc loco probat.