SI qva poena paterfamilias fverit affectus, vt vel ciuitatem amittat, vel seruus pœnæ efficiatur: sine dubio nepos filij loco succedit. Rectè quidem suppleuit Haloander caput quartum huius tituli, in quo deerant nonnulla verba. Sed non & hoc emendauit, cuius initio sine dubio legendum est, non, Paterfamilias, sed, pater. Cùm enim suprà ex ipsomet Vlpiano, sic definierit paterfamilias illos esse, qui suæ potestatis sunt. l. nam ciuium, supra eodem, non credibile est, statim impropriè loquutum esse, quam improprietatem etiam Accursius notauit. id ego censeo, & si Florentiæ non aliter scriptum dicas. Erroris causam præbuisse suspicor, antiquum scribendi morem: paterfamilias illud enim F. sequens à quo incipit verbum, fuerit, sic acceptum est, quasi ad præcedens verbum, pertineret, inde & alterum F. illi additum. Nam in Pandectis, continua literarum serie omnia scripta accepimus. Quærunt doctores, si filius non deportatus, sed bannitus, hoc est, capitali crimine absens damnatus fuerit, ex forma iuris municipalis, an & hîc succedat nepos, an verò ille suum locum teneat, & per illum fiscus: vt scilicet institui fiscus debeat, vel exhæredari, vel si ab intestato pater, aut mater, vel agnatorum quilibet decesserit, hæreditatem pro illo sic damnato fiscus capiat. Et concludunt omnes, eos qui ex forma iuris municipalis capitali crimine absentes damnantur, hoc est (vt vulgo vocant) banniuntur, non amittere ea quæ sunt iuris communis, hoc est Romani, sed ea duntaxat quæ sunt priuati iuris municipij illius, in quo absentes damnati sunt. Quòd si quis speciali iussu principis absens, capitali sententia damnatus fuerit (id quod poni dicunt in banno imperiali) hunc ea quoque, quæ iuris communis sunt amittere. Quasi sententia capitalis contra absentem lata, non alio quàm hoc casu principis autoritate fulciatur. Bartolus hîc & in l. amissione. §. qui deficiunt. capit. diminutio. Sed cùm suprà in l. omnes populi. ostenderim, non aliter valere statuta municipalia, quæ aduersus ius publicum quid disponunnt , quàm si speciali principis decreto comprobata sint: consequens videtur, vt qui ex his damnati sunt, etiam autoritate principis damnati intelligantur: ac proptereà etiam quæ iuris communis sunt ea amittant. Respondeo, quia princeps id ius priuatum in municipio non publicum in vniuerso Romano orbe esse voluit: ideò non mirum si ea quæ publici iuris sunt, hic talis non amittit, sed quæ illius priuati municipij duntaxat. Nam capitali sententiæ damnatus, ciuitatem amittere debet non aliam, atque illam, cuius ex iure damnatus est.