L. VII. Vlpianvs Lib. XXV. Ad Sabinvm. SI qva poena paterfamilias fverit affectus, vt vel ciuitatem amittat, vel seruus poenae efficiatur: sine dubio nepos filij loco succedit. Recte quidem suppleuit Haloander caput quartum huius tituli, in quo deerant nonnulla verba. Sed non & hoc emendauit, cuius initio sine dubio legendum est, non, Paterfamilias, sed, pater. Cum enim supra ex ipsomet Vlpiano, sic definierit paterfamilias illos esse, qui suae potestatis sunt. l. nam ciuium, supra eodem, non credibile est, statim improprie loquutum esse, quam improprietatem etiam Accursius notauit. id ego censeo, & si Florentiae non aliter scriptum dicas. Erroris causam praebuisse suspicor, antiquum scribendi morem: paterfamilias illud enim F. sequens a quo incipit verbum, fuerit, sic acceptum est, quasi ad praecedens verbum, pertineret, inde & alterum F. illi additum. Nam in Pandectis, continua literarum serie omnia scripta accepimus. Quaerunt doctores, si filius non deportatus, sed bannitus, hoc est, capitali crimine absens damnatus fuerit, ex forma iuris municipalis, an & hic succedat nepos, an vero ille suum locum teneat, & per illum fiscus: vt scilicet institui fiscus debeat, vel exhaeredari, vel si ab intestato pater, aut mater, vel agnatorum quilibet decesserit, haereditatem pro illo sic damnato fiscus capiat. Et concludunt omnes, eos qui ex forma iuris municipalis capitali crimine absentes damnantur, hoc est (vt vulgo vocant) banniuntur, non amittere ea quae sunt iuris communis, hoc est Romani, sed ea duntaxat quae sunt priuati iuris municipij illius, in quo absentes damnati sunt. Quod si quis speciali iussu principis absens, capitali sententia damnatus fuerit (id quod poni dicunt in banno imperiali) hunc ea quoque, quae iuris communis sunt amittere. Quasi sententia capitalis contra absentem lata, non alio quam hoc casu principis autoritate fulciatur. Bartolus hic & in l. amissione. ยง. qui deficiunt. capit. diminutio. Sed cum supra in l. omnes populi. ostenderim, non aliter valere statuta municipalia, quae aduersus ius publicum quid disponunt , quam si speciali principis decreto comprobata sint: consequens videtur, vt qui ex his damnati sunt, etiam autoritate principis damnati intelligantur: ac propterea etiam quae iuris communis sunt ea amittant. Respondeo, quia princeps id ius priuatum in municipio non publicum in vniuerso Romano orbe esse voluit: ideo non mirum si ea quae publici iuris sunt, hic talis non amittit, sed quae illius priuati municipij duntaxat. Nam capitali sententiae damnatus, ciuitatem amittere debet non aliam, atque illam, cuius ex iure damnatus est.