INviti filii natvrales, vel emancipa ti non rediguntur in patriam potestatem. Naturales accipe ex concubina, vel quauis alia non iusta vxore genitos, quicquid Accursius controuertat, qui verbi illius, rediguntur, significationem, non satis perspectam habuit. Naturalium sanè triplex appellatio: nam interdum iusti filij quíque in potestate nostra sunt, naturales dicuntur, ad differentiam adoptiuorum. l. nepotes. in fine. supra eodem titulo, de quibus hoc loco non agitur: frequentius verò naturales dicuntur, ex concubina, vel quauis alia non iusta vxore geniti, qui nec in potestate nostra sunt, sed sui iuris habentur: vt hoc, & aliis sæpe locis. l. ex facto. §. ex facto. infrà ad Trebellia. Hi rursus in multos species distinguuntur, variísque appellationibus recensentur, quas diligentissimè exequitur Alciatus libro quarto παρέργων. cap. v. Tertio modo naturales dicuntur, qui nati illico in potestate nostra sunt, non vt patrum, sed vt dominorum, veluti qui nobis ex ancillis nostris suscipiuntur. Nam hi & serui & naturales filij nostri sunt. l. naturalis. de præscrip. verb. l. fina. C. communia. de manumis. l. de ancilla. C. de liber. cau. l. denique. de pignor. l. omnes. §. Lucius. quæ in fraud. cred. Quamobrem Martialis de equite Rom. qui ancillis suis commisceretur, domum repetere eum equitibus vernis dixit. Hodie hi liberantur à seruitute, simul ac pater actis publicis interuenientibus filios eos suos esse professus fuerit, aut filiorum nomine appellauerit. Non tamen hoc eis sufficit, vt & iustorum filiorum iura consequantur. l. vnica. §. similíque modo. C. de latin. liber. toll. Inst. de adopt. §. fina. Sed etsi pater moriens nemini hos legauerit, vel tradi iusserit, cum eorum matre, si & ipsa viuat, liberi efficiuntur. d. l. fin. C. comm. de manum. Quod ait, Inuitos non redigi in potestatem: quęri potest, si consentiant, quomodò redigantur. Ego per arrogationem id fieri intelligo. l. qui liberatus. infra tit. i. quam rem plenius infrà explicaturus sum. l. fin. seq. tit.