DE HIS QVI SVNT SVI, VEL ALIE. IVRIS. titvlvs vi.

Section
SVB proximo titulo id propemodùm egisse videtur, vt quemadmodùm nobis iuregentium, vel ciuili serui, quemadmodùm natura iusti filij efficerentur ostenderet. Sub hoc id potissimùm agit, vt dominorum patrúmque in seruos ac liberos potestas quanta sit, declaret. Quomodò ea patribus, vel post ali| quod demum tempus esse incipiat, veluti sublato auo, vel vbi esse cœperit retineatur, veluti furore superueniente, vel interdum etiam quibusdam in causis cesset, ac veluti conquiescat, vel ex toto amittatur, nec semel amissa inuitis filiis recipiatur. Quædam prætereà ad cognoscendum quis sit iustus filius, quasi superius omissa inseruntur. Estq́ue hic titulus perinde quasi tu dicas, De his qui sunt in dominorum patrúmve potestate. Non tamen patriæ quidem potestatis effectus & consequentiæ hîc explicantur. Permulti enim magníque sunt, atque etiam maiores vetustissimis temporibus fuere, cùm perinde in liberos atque in seruos vitæ necísque potestas patribus esset. l. finali. C. eodem titulo. l. in suis. in fine. de liberis & posthumis. vt exemplis apud Val. docemur, libro quinto, capi. octauo. quoniam scilicet effectus huiusmodi in Codice iam relati erant, sub titulo, De patria potestate, qui titulus maximè ad hunc tractatum velut cognatum pertinet. Adnumerauit etiam Accursius diligenter in Institur. sub eodem titulo, de patria potestate. §. j. Sed & de dominicæ potestatis effectu, si quid omissum est, multis aliis locis per aliorum tractatuum connexitatem relatum inuenietur. Instit. per quas personas nob. acq. infrà de acquirendo rerum dominio. l. acquiruntur. cumsequen. & de stipulatione ser. toto titulo.

L. I. Gaivs Libro I. Instit.

DE ivre &c. nam apvd omnes peraeqve gen tes animaduertere poßumus dominis inseruos vitæ necisque potestatem fuiße, & quodcunque per seruum acquiritur, id domino acquiritur. Cautè non dixit, acquiri, nec verbum illud, iuregentium, repetiit, vt scilicet hoc in medio relinqueret cogitandum: an acquisitio per seruos, à iuregentium sit, an à iure ciuili. Verius enim id videtur esse quod Zasius admonuit, suprà de origi. iur. in præfatione, non omnino omnes gentes hoc iure vsos esse, vt quodcunque serui quærerent, id dominis acquirerent. Ponit Accursius hoc loco plenam huius rei declarationem, vt sciamus interdum speciali aliqua ratione, domino per seruum non acquiri. Eius glossam videre ac memoria tenere, iuuenibus operæpretium existimamus, in verbo domino.

L. III. Gaivs Lib. I. Institvt.

ITem inpotestate nostra svnt liberi nostri, quos ex iustis nuptiis procreauimus, quod ius proprium ciuium Romanorum est. Constituisse id Romulus fertur, vt patri per omne tempus vitæ omnis potestas in filium esset, siue coërcere, siue verberare, siue vinctum rustico operi detinere mallet, siue etiam occidere, aut vendere, vt autor est Dionis. Halicarna. lib. ii. quod ita obseruatum fuisse etiam Constantini constitutione, & Pauli responso docemur. l. fina. C. de patr. pot. l. in suis, in fine, de lib. & posthu. Illud tamen Constantini constitutio | negat licuisse patri filium vendere, quod sanè rationabilius est. Cæterùm hac in re verisimilius est, deceptum esse Dyonisium Græcum hominem, quàm Romanum Imperatorem. Alioquin inter seruos & liberos nostros quam differentiam reliquisset Romulus, si vtroque æquè vendere permisisset. Quanquàm autem Cicero in oratione pro domo sua, de arrogatione P. Clodij loquens, passim dicat, eum qui per arrogationem in alterius potestatem transit, libertatem amittere. tamen id sic intelligi debet, non vt seruus fiat, qui filius esse incipit, sed vt alterius iuri, hoc est, patriæ potestati per omnia superius dicta subiiciatur. Exempla quibus patres olim iure suo filios aut damnauerunt, aut occiderunt, apud Valerium legere est, libro octauo, sub titulo, De parentum seueritate aduersus liberos. Hodie vt dominorum in seruos (quod præcedenti capite dictum est) sic & parentum in filios, hactenus coarctata potestas est: vt sine præsidis prouinciæ permistu, patri aduersus filium nihil grauius constituere liceat. l. inauditum. infrà ad legem Corneliam. de sicar. l. iij. & l. sequen. C. de patria potestate. Existimauit tamen Accursius in glossa, in d. l. inauditum. non audiendum esse patrem, quide magno & capitali crimine non in se commisso, filium suum apud præsidem prouinciæ, vel prætorem accusare velit, quemadmodùm nec auditur frater: quinimò exilij pœna plectitur. l. si magnum. C. qui accus. non poss. Nam nec matri id licet, nisi ob insidias sibi factas. l. propter. C. eodem titulo. de his qui accus. non poss. Sed ego Accursij sententiam veram non existimo, cùm id tantùm prohibeatur pater, indemnatum filium necare, sed accusare eum apud rectorem prouinciæ simpliciter iubeatur. dicta l. inauditum. Nam exempla veterum declarant, sæuisse patres magis sæpe in filios ob peccata quæ in alios, quàm quæ in seipsos commisissent. Nec hodie quicquam mutatum est, nisi vt præsidis interuentu filius coërceatur, dictis legibus. Quamobrem pater nec se inscribere, nec cætera accusationum solennia implere necesse habebit: quippe in eo cessat suspitio calumniæ. Idcirco extra ordinem à præside audiendum, & nocentem filium extra ordinem damnandum ac puniendum puto: nisi patrem domestico odio magis, quàm fortis & boni ciuis animo id facere constaret. Tunc enim nullatenus audiendum esse. Nam hæc ratio in causa fuit, vt neque matri, neque fratri accusatio permitteretur. Fratres enim sæpissimè inter se oderunt. Et (vt ait ille) fratrum quoque gratia rara est. Matres autem quamquàm filios natura intentius ament. Vnde & ille lepidissimus versus est in Tiberium, Dispeream si te mater amare potest. Interdum tamen muliebri leuitate vehementibus ac magnis odiis exardescunt: vt in tragediis Medea in filios. Id legislatori cauendum esse visum est. Illud hoc loco admonere non alienum fuerit liberos antiquitus appellatos, tam filios, quàm nepotes & deinceps, qui in potestate essent, ad differentiam seruorum: vt cùm idem propè ius in vtrosque haberent: filios à seruis hac ipsa liberorum & seruorum appellatione distinguerent: quod Grammaticorum diligentia non satis declarat. Ob id multitudinis numero, & si vnicus duntaxat filius sit, interdum vtimur, vt apud Gellium, libro secundo, capitulo quinquagesimo tertio. Hæc autem appellatio posteà etiam ad nepotes ex filia producta est: vulgari vsu quandoque ita vsurpante: quamquam hi non sint in potestate. l. cogno| scere. §. liberorum. de verborum significatione. l. prima. C. de conditione inser. vt & suprà diximus. Postremò Hæbreos quoque qui apud nos sunt, cùm Romano communi iure viuant. l. Iudæi Romano iure. C. de iud. liberos in potestate habere rectè dictum existimo, vt & Baldus hoc loco probat.

L. VII. Vlpianvs Lib. XXV. Ad Sabinvm.

SI qva poena paterfamilias fverit affectus, vt vel ciuitatem amittat, vel seruus pœnæ efficiatur: sine dubio nepos filij loco succedit. Rectè quidem suppleuit Haloander caput quartum huius tituli, in quo deerant nonnulla verba. Sed non & hoc emendauit, cuius initio sine dubio legendum est, non, Paterfamilias, sed, pater. Cùm enim suprà ex ipsomet Vlpiano, sic definierit paterfamilias illos esse, qui suæ potestatis sunt. l. nam ciuium, supra eodem, non credibile est, statim impropriè loquutum esse, quam improprietatem etiam Accursius notauit. id ego censeo, & si Florentiæ non aliter scriptum dicas. Erroris causam præbuisse suspicor, antiquum scribendi morem: paterfamilias illud enim F. sequens à quo incipit verbum, fuerit, sic acceptum est, quasi ad præcedens verbum, pertineret, inde & alterum F. illi additum. Nam in Pandectis, continua literarum serie omnia scripta accepimus. Quærunt doctores, si filius non deportatus, sed bannitus, hoc est, capitali crimine absens damnatus fuerit, ex forma iuris municipalis, an & hîc succedat nepos, an verò ille suum locum teneat, & per illum fiscus: vt scilicet institui fiscus debeat, vel exhæredari, vel si ab intestato pater, aut mater, vel agnatorum quilibet decesserit, hæreditatem pro illo sic damnato fiscus capiat. Et concludunt omnes, eos qui ex forma iuris municipalis capitali crimine absentes damnantur, hoc est (vt vulgo vocant) banniuntur, non amittere ea quæ sunt iuris communis, hoc est Romani, sed ea duntaxat quæ sunt priuati iuris municipij illius, in quo absentes damnati sunt. Quòd si quis speciali iussu principis absens, capitali sententia damnatus fuerit (id quod poni dicunt in banno imperiali) hunc ea quoque, quæ iuris communis sunt amittere. Quasi sententia capitalis contra absentem lata, non alio quàm hoc casu principis autoritate fulciatur. Bartolus hîc & in l. amissione. §. qui deficiunt. capit. diminutio. Sed cùm suprà in l. omnes populi. ostenderim, non aliter valere statuta municipalia, quæ aduersus ius publicum quid disponunnt disponunt , quàm si speciali principis decreto comprobata sint: consequens videtur, vt qui ex his damnati sunt, etiam autoritate principis damnati intelligantur: ac proptereà etiam quæ iuris communis sunt ea amittant. Respondeo, quia princeps id ius priuatum in municipio non publicum in vniuerso Romano orbe esse voluit: ideò non mirum si ea quæ publici iuris sunt, hic talis non amittit, sed quæ illius priuati municipij duntaxat. Nam capitali sententiæ damnatus, ciuitatem amittere debet non aliam, atque illam, cuius ex iure damnatus est.

L. XI. Modestinvs Lib. I. Pandectarvm.

INviti filii natvrales, vel emancipa ti non rediguntur in patriam potestatem. Naturales accipe ex concubina, vel quauis alia non iusta vxore genitos, quicquid Accursius controuertat, qui verbi illius, rediguntur, significationem, non satis perspectam habuit. Naturalium sanè triplex appellatio: nam interdum iusti filij quíque in potestate nostra sunt, naturales dicuntur, ad differentiam adoptiuorum. l. nepotes. in fine. supra eodem titulo, de quibus hoc loco non agitur: frequentius verò naturales dicuntur, ex concubina, vel quauis alia non iusta vxore geniti, qui nec in potestate nostra sunt, sed sui iuris habentur: vt hoc, & aliis sæpe locis. l. ex facto. §. ex facto. infrà ad Trebellia. Hi rursus in multos species distinguuntur, variísque appellationibus recensentur, quas diligentissimè exequitur Alciatus libro quarto παρέργων. cap. v. Tertio modo naturales dicuntur, qui nati illico in potestate nostra sunt, non vt patrum, sed vt dominorum, veluti qui nobis ex ancillis nostris suscipiuntur. Nam hi & serui & naturales filij nostri sunt. l. naturalis. de præscrip. verb. l. fina. C. communia. de manumis. l. de ancilla. C. de liber. cau. l. denique. de pignor. l. omnes. §. Lucius. quæ in fraud. cred. Quamobrem Martialis de equite Rom. qui ancillis suis commisceretur, domum repetere eum equitibus vernis dixit. Hodie hi liberantur à seruitute, simul ac pater actis publicis interuenientibus filios eos suos esse professus fuerit, aut filiorum nomine appellauerit. Non tamen hoc eis sufficit, vt & iustorum filiorum iura consequantur. l. vnica. §. similíque modo. C. de latin. liber. toll. Inst. de adopt. §. fina. Sed etsi pater moriens nemini hos legauerit, vel tradi iusserit, cum eorum matre, si & ipsa viuat, liberi efficiuntur. d. l. fin. C. comm. de manum. Quod ait, Inuitos non redigi in potestatem: quęri quæri potest, si consentiant, quomodò redigantur. Ego per arrogationem id fieri intelligo. l. qui liberatus. infra tit. i. quam rem plenius infrà explicaturus sum. l. fin. seq. tit.
Loading...