# 6 DE HIS QVI SVNT SVI, VEL ALIE. IVRIS. titvlvs vi. SVB proximo titulo id propemodum egisse videtur, vt quemadmodum nobis iuregentium, vel ciuili serui, quemadmodum natura iusti filij efficerentur ostenderet. Sub hoc id potissimum agit, vt dominorum patrúmque in seruos ac liberos potestas quanta sit, declaret. Quomodo ea patribus, vel post ali quod demum tempus esse incipiat, veluti sublato auo, vel vbi esse coeperit retineatur, veluti furore superueniente, vel interdum etiam quibusdam in causis cesset, ac veluti conquiescat, vel ex toto amittatur, nec semel amissa inuitis filiis recipiatur. Quaedam praeterea ad cognoscendum quis sit iustus filius, quasi superius omissa inseruntur. Estque hic titulus perinde quasi tu dicas, De his qui sunt in dominorum patrúmve potestate. Non tamen patriae quidem potestatis effectus & consequentiae hic explicantur. Permulti enim magníque sunt, atque etiam maiores vetustissimis temporibus fuere, cum perinde in liberos atque in seruos vitae necísque potestas patribus esset. l. finali. C. eodem titulo. l. in suis. in fine. de liberis & posthumis. vt exemplis apud Val. docemur, libro quinto, capi. octauo. quoniam scilicet effectus huiusmodi in Codice iam relati erant, sub titulo, De patria potestate, qui titulus maxime ad hunc tractatum velut cognatum pertinet. Adnumerauit etiam Accursius diligenter in Institur. sub eodem titulo, de patria potestate. §. j. Sed & de dominicae potestatis effectu, si quid omissum est, multis aliis locis per aliorum tractatuum connexitatem relatum inuenietur. Instit. per quas personas nob. acq. infra de acquirendo rerum dominio. l. acquiruntur. cumsequen. & de stipulatione ser. toto titulo. L. I. Gaivs Libro I. Instit. DE ivre &c. nam apvd omnes peraeqve gen tes animaduertere possumus dominis inseruos vitae necisque potestatem fuisse, & quodcunque per seruum acquiritur, id domino acquiritur. Caute non dixit, acquiri, nec verbum illud, iuregentium, repetiit, vt scilicet hoc in medio relinqueret cogitandum: an acquisitio per seruos, a iuregentium sit, an a iure ciuili. Verius enim id videtur esse quod Zasius admonuit, supra de origi. iur. in praefatione, non omnino omnes gentes hoc iure vsos esse, vt quodcunque serui quaererent, id dominis acquirerent. Ponit Accursius hoc loco plenam huius rei declarationem, vt sciamus interdum speciali aliqua ratione, domino per seruum non acquiri. Eius glossam videre ac memoria tenere, iuuenibus operaepretium existimamus, in verbo domino. L. III. Gaivs Lib. I. Institvt. ITem inpotestate nostra svnt liberi nostri, quos ex iustis nuptiis procreauimus, quod ius proprium ciuium Romanorum est. Constituisse id Romulus fertur, vt patri per omne tempus vitae omnis potestas in filium esset, siue coercere, siue verberare, siue vinctum rustico operi detinere mallet, siue etiam occidere, aut vendere, vt autor est Dionis. Halicarna. lib. ii. quod ita obseruatum fuisse etiam Constantini constitutione, & Pauli responso docemur. l. fina. C. de patr. pot. l. in suis, in fine, de lib. & posthu. Illud tamen Constantini constitutio negat licuisse patri filium vendere, quod sane rationabilius est. Caeterum hac in re verisimilius est, deceptum esse Dyonisium Graecum hominem, quam Romanum Imperatorem. Alioquin inter seruos & liberos nostros quam differentiam reliquisset Romulus, si vtroque aeque vendere permisisset. Quanquam autem Cicero in oratione pro domo sua, de arrogatione P. Clodij loquens, passim dicat, eum qui per arrogationem in alterius potestatem transit, libertatem amittere. tamen id sic intelligi debet, non vt seruus fiat, qui filius esse incipit, sed vt alterius iuri, hoc est, patriae potestati per omnia superius dicta subiiciatur. Exempla quibus patres olim iure suo filios aut damnauerunt, aut occiderunt, apud Valerium legere est, libro octauo, sub titulo, De parentum seueritate aduersus liberos. Hodie vt dominorum in seruos (quod praecedenti capite dictum est) sic & parentum in filios, hactenus coarctata potestas est: vt sine praesidis prouinciae permistu, patri aduersus filium nihil grauius constituere liceat. l. inauditum. infra ad legem Corneliam. de sicar. l. iij. & l. sequen. C. de patria potestate. Existimauit tamen Accursius in glossa, in d. l. inauditum. non audiendum esse patrem, quide magno & capitali crimine non in se commisso, filium suum apud praesidem prouinciae, vel praetorem accusare velit, quemadmodum nec auditur frater: quinimo exilij poena plectitur. l. si magnum. C. qui accus. non poss. Nam nec matri id licet, nisi ob insidias sibi factas. l. propter. C. eodem titulo. de his qui accus. non poss. Sed ego Accursij sententiam veram non existimo, cum id tantum prohibeatur pater, indemnatum filium necare, sed accusare eum apud rectorem prouinciae simpliciter iubeatur. dicta l. inauditum. Nam exempla veterum declarant, saeuisse patres magis saepe in filios ob peccata quae in alios, quam quae in seipsos commisissent. Nec hodie quicquam mutatum est, nisi vt praesidis interuentu filius coerceatur, dictis legibus. Quamobrem pater nec se inscribere, nec caetera accusationum solennia implere necesse habebit: quippe in eo cessat suspitio calumniae. Idcirco extra ordinem a praeside audiendum, & nocentem filium extra ordinem damnandum ac puniendum puto: nisi patrem domestico odio magis, quam fortis & boni ciuis animo id facere constaret. Tunc enim nullatenus audiendum esse. Nam haec ratio in causa fuit, vt neque matri, neque fratri accusatio permitteretur. Fratres enim saepissime inter se oderunt. Et (vt ait ille) fratrum quoque gratia rara est. Matres autem quamquam filios natura intentius ament. Vnde & ille lepidissimus versus est in Tiberium, Dispeream si te mater amare potest. Interdum tamen muliebri leuitate vehementibus ac magnis odiis exardescunt: vt in tragediis Medea in filios. Id legislatori cauendum esse visum est. Illud hoc loco admonere non alienum fuerit liberos antiquitus appellatos, tam filios, quam nepotes & deinceps, qui in potestate essent, ad differentiam seruorum: vt cum idem prope ius in vtrosque haberent: filios a seruis hac ipsa liberorum & seruorum appellatione distinguerent: quod Grammaticorum diligentia non satis declarat. Ob id multitudinis numero, & si vnicus duntaxat filius sit, interdum vtimur, vt apud Gellium, libro secundo, capitulo quinquagesimo tertio. Haec autem appellatio postea etiam ad nepotes ex filia producta est: vulgari vsu quandoque ita vsurpante: quamquam hi non sint in potestate. l. cogno scere. §. liberorum. de verborum significatione. l. prima. C. de conditione inser. vt & supra diximus. Postremo Haebreos quoque qui apud nos sunt, cum Romano communi iure viuant. l. Iudaei Romano iure. C. de iud. liberos in potestate habere recte dictum existimo, vt & Baldus hoc loco probat. L. VII. Vlpianvs Lib. XXV. Ad Sabinvm. SI qva poena paterfamilias fverit affectus, vt vel ciuitatem amittat, vel seruus poenae efficiatur: sine dubio nepos filij loco succedit. Recte quidem suppleuit Haloander caput quartum huius tituli, in quo deerant nonnulla verba. Sed non & hoc emendauit, cuius initio sine dubio legendum est, non, Paterfamilias, sed, pater. Cum enim supra ex ipsomet Vlpiano, sic definierit paterfamilias illos esse, qui suae potestatis sunt. l. nam ciuium, supra eodem, non credibile est, statim improprie loquutum esse, quam improprietatem etiam Accursius notauit. id ego censeo, & si Florentiae non aliter scriptum dicas. Erroris causam praebuisse suspicor, antiquum scribendi morem: paterfamilias illud enim F. sequens a quo incipit verbum, fuerit, sic acceptum est, quasi ad praecedens verbum, pertineret, inde & alterum F. illi additum. Nam in Pandectis, continua literarum serie omnia scripta accepimus. Quaerunt doctores, si filius non deportatus, sed bannitus, hoc est, capitali crimine absens damnatus fuerit, ex forma iuris municipalis, an & hic succedat nepos, an vero ille suum locum teneat, & per illum fiscus: vt scilicet institui fiscus debeat, vel exhaeredari, vel si ab intestato pater, aut mater, vel agnatorum quilibet decesserit, haereditatem pro illo sic damnato fiscus capiat. Et concludunt omnes, eos qui ex forma iuris municipalis capitali crimine absentes damnantur, hoc est (vt vulgo vocant) banniuntur, non amittere ea quae sunt iuris communis, hoc est Romani, sed ea duntaxat quae sunt priuati iuris municipij illius, in quo absentes damnati sunt. Quod si quis speciali iussu principis absens, capitali sententia damnatus fuerit (id quod poni dicunt in banno imperiali) hunc ea quoque, quae iuris communis sunt amittere. Quasi sententia capitalis contra absentem lata, non alio quam hoc casu principis autoritate fulciatur. Bartolus hic & in l. amissione. §. qui deficiunt. capit. diminutio. Sed cum supra in l. omnes populi. ostenderim, non aliter valere statuta municipalia, quae aduersus ius publicum quid disponunt , quam si speciali principis decreto comprobata sint: consequens videtur, vt qui ex his damnati sunt, etiam autoritate principis damnati intelligantur: ac propterea etiam quae iuris communis sunt ea amittant. Respondeo, quia princeps id ius priuatum in municipio non publicum in vniuerso Romano orbe esse voluit: ideo non mirum si ea quae publici iuris sunt, hic talis non amittit, sed quae illius priuati municipij duntaxat. Nam capitali sententiae damnatus, ciuitatem amittere debet non aliam, atque illam, cuius ex iure damnatus est. L. XI. Modestinvs Lib. I. Pandectarvm. INviti filii natvrales, vel emancipa ti non rediguntur in patriam potestatem. Naturales accipe ex concubina, vel quauis alia non iusta vxore genitos, quicquid Accursius controuertat, qui verbi illius, rediguntur, significationem, non satis perspectam habuit. Naturalium sane triplex appellatio: nam interdum iusti filij quíque in potestate nostra sunt, naturales dicuntur, ad differentiam adoptiuorum. l. nepotes. in fine. supra eodem titulo, de quibus hoc loco non agitur: frequentius vero naturales dicuntur, ex concubina, vel quauis alia non iusta vxore geniti, qui nec in potestate nostra sunt, sed sui iuris habentur: vt hoc, & aliis saepe locis. l. ex facto. §. ex facto. infra ad Trebellia. Hi rursus in multos species distinguuntur, variísque appellationibus recensentur, quas diligentissime exequitur Alciatus libro quarto παρέργων. cap. v. Tertio modo naturales dicuntur, qui nati illico in potestate nostra sunt, non vt patrum, sed vt dominorum, veluti qui nobis ex ancillis nostris suscipiuntur. Nam hi & serui & naturales filij nostri sunt. l. naturalis. de praescrip. verb. l. fina. C. communia. de manumis. l. de ancilla. C. de liber. cau. l. denique. de pignor. l. omnes. §. Lucius. quae in fraud. cred. Quamobrem Martialis de equite Rom. qui ancillis suis commisceretur, domum repetere eum equitibus vernis dixit. Hodie hi liberantur a seruitute, simul ac pater actis publicis interuenientibus filios eos suos esse professus fuerit, aut filiorum nomine appellauerit. Non tamen hoc eis sufficit, vt & iustorum filiorum iura consequantur. l. vnica. §. similíque modo. C. de latin. liber. toll. Inst. de adopt. §. fina. Sed etsi pater moriens nemini hos legauerit, vel tradi iusserit, cum eorum matre, si & ipsa viuat, liberi efficiuntur. d. l. fin. C. comm. de manum. Quod ait, Inuitos non redigi in potestatem: quaeri potest, si consentiant, quomodo redigantur. Ego per arrogationem id fieri intelligo. l. qui liberatus. infra tit. i. quam rem plenius infra explicaturus sum. l. fin. seq. tit.