DE RERVM DIVISIONE, et Qvalitate. Titvlvs VIII.

Section
Consilium Iustiniani fuit, his quatuor libris, eam iuris partem tradere, quæ Græcè, τὰ ῶρωτα, nuncupatur, primordia scilicet, & Tragoreas Institutiones in ius ciuile continentem, proptereà quòd communia quædam complexa est, sine quorum cognitione ius ciuile tractari non potest. Igitur cùm suprà dictum sit, omne ius, aut ad personas, aut ad res, aut ad actiones pertinere, hactenúsque summas personarum diuisiones ad cuiusque ferè statum pertinentes, exequutus fuerit: nunc sub hoc titulo, generales quasdam rerum inter se diuisiones & qualitates tradere incipit: exinde de actionibus, quibus maxima iuris ciuilis pars continetur, (quæ tamen aut rebus, aut personis semper cohærent) déque ijs quæ ad actiones pertinent, ad totius ferè operis consummationẽ consummationem disputaturus. Nam & libri septem de iudicijs, & qui post eos sequuntur octo de rebus, ac deinceps plerique, sine dubio adiectiones, vel exercendas, vel acquirendas, & ex contractibus suscipiendas pertinent, quanuis de actionibus & obligationibus separatum quoque tractatum fecerit. Sed sub eo de pertinentibus ad actiones in vniuersum loquitur: sub singulis autem titulis specialiter de singularum vi ac natura disserit. Igitur in hac prima parte multa præmunit. In primis magistratus populi Romani apud quos actiones & iudicia exercentur, eorúnque cuiusque potestatem ac dignitatem sigillatim nos docet, quæ dam interim arrepta occasione, declarat, breuitati imprimis consulens. Quòd si quando ex vsu, putat: dispositionis potius atque ordinis ratione tantisper neglecta, extrinseca quædam & quasi aliorsum spectantia, per connexitatem tamen affinia inserere, mauúltque sæpius ad eiusdem rei commemorationem reuerti. Hæc nostra in vniuersum opus Digestorum opinio est, qua nec multùm ab Accursio dissentimus. glos. l. ij. de statu hom. & in Rub. de iudi. Rubrica hæc, vt est generalis, sic generalis tractatus materiam indicat. Quare nequaquàm opus sit explanatione. Sanè Franciscus Duarenus vir doctus & diligens, cuius commentationes, his perscriptis, vidimus, lib. dip. j. c. lvj. existimat. Quod dicitur, Omne ius, vel ad personas pertinere, vel ad res, vel ad actiones, non sic intelligi oportere, vt de his tribus separati tractatus esse debeant, sed significat nullam partem iuris esse, in qua tractanda non simul hæc loca incurrant: vt in stipulationum tractatu, quæ personæ stipulari possint, quæ res per stipulationem promitti, quæ ex eo contractu actio oriatur. Ego tamen à communi intellectu discedendum non arbitror. Non enim coniunctim, sed disiunctim loquitur Iurisconsultus. Vel ad res, vel ad personas, vel ad actiones ius pertinere. Nec rationem video, cur non seorsim & principaliter de vnoquoque tractari possit, & debeat: cùm præsertim expressè id facere instituisse se Imperator profiteatur. Institu. de iure natu. §. fina. & totis constitutionum libris, quod facturum se proposuerat, re ipsa exequutus fuerit.

L. II. Martianvs Lib. III. Institv.

QVaedam natvrali ivre commvnia svnt om nium &c. deinde subdit, Et quidem naturali iure communia sunt omnium illa, aër, aqua profluens, mare, & per hoc litora maris. Accurs. ius naturale hoc loco, pro iure gentium accipit, credo quòd animaduerterat paulò pòst subiungi, Quia non sunt iurisgentium sic vt mare. l. nemo. infra eod. Alibi quoque iure gentium mare commune esse referri viderat. Instit. eod. tit. §. & quidem. & §. litora. Ego iure naturali, quod omnibus animalibus commune est, communia hæc esse sentio, nec à verbis discedi oportere: cùm enim hoc iure omnia omnium communia initio fuerint, nec in his posteà iuregentium distincta sint dominia, vt in cæteris: consequens est, vt ea sub primæua & antiqua conditione sua remansisse dicas. Nec mouet me, quòd iurisgentium ea esse interdum significatur. Nam ius gentium iuri naturali sic inest, vt species suo generi. Quamobrem quod iuris naturalis est, vtique & iuris gentium est, sed non econuerso. Quanuis autem ius gentium in quibusdam iuri naturali repugnare videatur, tamen in plerisque cum eo consentit, & illius vestigia imitatur, qua de re plenius suprà diximus, in l. ex hoc iure. verbo, obligationes institutæ. de iusti. & iure.
Qvaedam vniuersitatis &c. Existimaui quandoque intercidisse hinc duo verba, vt initio scriptum fuerit. Quædam naturali iure communia sunt omnium, quædam publica, quædam vniuersitatis &c. Sed vt vt res se habeat, suppleri certè debet hæc diuisio, vt & Accurs. hîc rectè monet. Id vel ex eo percipi licet, quod paulò pòst eorum quoque, quæ publica sunt naturam docet: quod ineptè faceret, si non in diuisione superius apposuisset. Apparet hoc etiam ex principio eiusdem tractatus in Institutionibus, quo in loco tota hæc diuisio penè ad verbum refertur. Sed & in exequendis partibus diuisionis, videntur compilatores aliquid vel deprauasse, vel addidisse, quod obscuritatem inducat, nec omnino satis ipsi sibi constare, quid, quatenus & quo iure publicum, vel commune censeri debeat, aut quonam modo hæc inter se distinguantur. Quin & inter veteres super hac re magnopere hæsitatum esse. Ego ad declarationem in primis sciendum arbitror, Publicorum appellationem propriè ad res Pop. Roma. pertinere, non ad res aliarum ciuitatum, nisi abusiuè. l. bona ciuitatis. & l. sequen. de verb. signi. arg. in l. fina. C. de cursu publ. lib. xii. Cuius rei illa est ratio, quòd hæc vox Romæ nota vbicunque Romanis legibus inserebatur, non aliarum ciuitatum, sed ipsius Pop. Rom. res significabat. Denique sic ius publicum initio huius operis appellari vidimus, quod ad rei Romanæ statum spectaret, sic alia permulia, publica dicta, quasi populica: quòd Pop. Rom. vsibus & commodis seruirent. Cæterùm cùm Romana potentia sic aucta esset, vt totus propè terrarum orbis Romanæ ditionis atque imperij, omnes homines è Pop. Romano esse viderentur, vtpote omnibus imperio subiectis, etiam ciuitate Romana donatis, vt suprà vidimus. l. in orbe. de statu hominum. Tunc sanè publicorum appellatio latius patere cœpit, vt penè ea quoque, quæ aliàs omnium communia habita erant, comprehendere videretur. Hinc videmus, ea quæ commu| nia sunt, quibusdam locis publica appellari. l. Aristo. infra eodem. Tum tamen à prudentioribus ita diffinitum est. Iure naturali, in quo vtique ius gentium inest, vt proximè admonuimus, communia omnium remansisse, aërem, aquam profluentem, mare, & per hoc litora maris, & cætera, quæ hîc enumerantur in sequenti capite. Sed de litoribus multi dissensisse videntur: & in primis Celsus, litora, inquit, in quo Populus Romanus imperium habet, Populi Romani esse arbitror. l. litora. infrà nequit in loco publi. Cicero quoque in Topicis ad Trebatium Iurisconsultum scribens: Solebat igitur, inquit, C. Aquilius collega & familiaris meus, cùm de litoribus ageretur, quæ publica esse vultis, quærentibus ijs, ad quos pertinebat, quòd esset litus, ita definire, quà fluctus eluderet. Iabolenus quoque lege, litus. infrà de verborum signific. litus publicum esse dixit, quatenus maximè fluctus exæstuat. Et Pomponius, quod in litore publico, vel in mari extraxerimus, nostrum esse. lege, quanuis. infrà de acquirendo rerum domin. Et alij alijs in locis eadem appellatione recensuere. Nos litora omnia quatenus quidem vsui maris seruiunt, communia censeri existimamus, non aliter atque ipsum mare. Id significant duo illa verba, per hoc, etiam in Institutionibus apposita, in principio huius tituli. Vt dicat, mare omnium commune esse, & propter mare, etiam eius litora. Quatenus verò alijs rebus vtilia esse possunt, tam vsu quàm dominio & proprietate, publica censeri: Et hanc fuisse eorum sententiam, quos suprà commemorauimus. Sic enim & ripas fluminum, quòd ad vsum attinet, publicas dicimus: quod verò ad proprietatem, priuatas, hoc est, eorum qui propinqua præ dia possident. lege, riparum. infrà eodem. Nec illarum tamen vsum per omnia publicum esse, sed quantùm duntaxat vtendi fluminis ratio postulat. Quare arbores ibi natas cædere, non omnibus licet, sed earum dominis tantùm, naues verò ad has religare licet. Vnde & si quid religatis nauibus, illarum vel retinendarum, vel deducendarum causa, cædi oporteat, non videtur hoc prohiberi, dummodò bona fide fiat. Docet hoc & propria significatio illius verbi, vsus, quod ad nudam quandam commoditatem magis refertur, quàm ad fructum aliquem, ea re vtenti acquirendum. Institu. de vsu & habit. in principio. Sed cùm eorũ eorum , quæ publica sunt, duæ species inueniantur: Altera eorum quæ ad fiscum & ærarium pertinent, ac velut in patrimonio Populi Romani habentur, vt publica vectigalia, pecuniæ agri publici: Altera eorũ eorum , quæ publicis, duntaxat vsibus & commodis seruiunt: nullo ex his in fiscum, aut ærarium Populi Romani fructu, nulláve negociatione, aut commercio instituto, qualia sunt Romæ Theatra, Fora, Basilicæ, Campus Martius. lege prima. §. hoc interdictum. infrà, ne quid in loco publico. lege, sed Celsus. de contrahenda emptione. Ad posteriorem hanc speciem pertinere litora Vlpianus scribit. lege, quod in litore, infrà de acq. rer. dom. Quod in litore quis ędificauerit ædificauerit , eius erit. nam litora non ita publica sunt, vt ea quæ in patrimonio populi sunt, sed vt ea quæ primùm à natura prodita sunt, & in nullius adhuc dominium peruenerunt: nec dissimilis eorum conditio est, atque piscium & ferarum, quę quæ simul atque apprehensa sunt, sine dubio, eius in cuius potestatem peruenerunt, dominij fiunt. Sed sic accipi debet hæc Vlpiani sententia, vt occupandi litoris no| stri ius, in alium quàm nauigationis & percurrendi maris vsum, non nisi ei qui ciuis Roma. hoc est, qui sub imperio Rom. sit, competat. Non aliter, quàm si in Theatro aut in Basilica locum quispiam ceperit, aut in Campo Martio constiterit, prohiberi ciuis Rom. non possit: quia occupatione ipsa, momentarium quoddam & (vt sic dicam) vsuarium eius loci dominium nactus sit, quoad ibi maneat videlicet duraturum. Externus autem iure prohiberi possit, vtpote qui nihil omnino iuris habeat in ciuitate. Idóque nec locis publicis suo iure frui queat. Intelligenda etiam Vlpiani sententia est, vt publici litoris dominium ciuis Rom. non perpetuum quærat, sed quale suprà diximus, temporarium, & quod vsu magis, quàm proprietate contineatur. Quamobrem scribit Paulus, litora quæ fundo vendito coniuncta sunt, in modum non computari: quia nullius (inquit) sunt, sed iuregentium omnibus vacant. l. litora. de contrah. empt. quod ego admittendum puto, etsi venditorem aliquando id litus exarasse, aut coluisse appareat, modò non litus esse desierit. Nam hoc casu occupatione, tanquàm alluuionis iure, plenum quoque eius litoris dominium nactus foret. Nec repugnat Vlpiani exemplum, quod de feris bestiis & aliis attulit: quæ simulatque apprehensa sunt, capientium dominij statim fieri dicit, & pleno iure quæri significat, nec ciues Rom. ab exteris distinguit. Hæc enim, etsi pleno iure quæruntur, vbi tamen amiseris, continuò tua esse desinunt, nec nos aliud in litorum iure constituimus. Et cùm illa omnium communia sint, litus verò publicum, appositè dicitur, tantundem iuris habere ciuem in eo quod publicum est, adipiscendo, quantum quilibet exterus in eo acquirendo, quod omnium est commune. Sed nec mouet me, quòd Iustinianus litorum vsum publicum iuregentium haberi scribit: proprietatem verò intelligi posse nullius in bonis esse, sed eiusdem iuris esse, cuius est, mare, & quæ subiacent mari: vt terra, vel arena. Instit. de rer. diui. §. litorum. Quippe cùm eorum vsus, quatenus mari seruit, tam iure naturali, quàm iuregentium communis sit, vt ostendimus: bona ratio est, quare & publicus appellari possit, quemadmodùm in maiore summa, minorem inesse dicimus. Proprietatem verò nullius esse, priuati scilicet, rectè Accursius interpretari videtur, vtpote quæ publica sit. d. l. litora. Sed quia non ita publica est, vt ea quæ sunt in patrimonio populi, sed vt ea quæ in nullius adhuc dominium peruenerunt. Ideò relatione quadam, eiusdem iuris esse videri dicit, cuius est mare. Tantundem enim iuris in iis quæ publica sunt, occupandis permissum est ciuibus Roma. quantùm quibuslibet tam ciuibus, quàm externis, in eo quod est commune. Sed nec officit huic conclusioni, quod scribit Scęuola Scæuola . l. in littore. ne quid in loco publico. In litore iuregentium ædificare licere, nisi vsus publicus impediatur. Sic enim id quoque accipiendum est, si in eo solo populus Roma. imperium habeat, & ciuis Rom. sit qui ædificare vult. Quod porrò ait, iuregentium id concedi, non eò pertinet, vt litus huiusmodi externis quoque gentibus commune esse significet, quippe paulò antè diffinitum erat, publicum popu. Romani id litus esse. Sed vt iuregentium inductum esse ostendat, vt cuiusque ciuitatis & gentis litus popularibus suis ad ædificandum pateat. Sic & quod Vlpianus scribit: In litore (vt in mari) iuregentium omnibus ædificare licere, nec prohibendi ius | esse, nisi ex vna causa, si damni infecti sibi quispiam caueri velit. l. j. §. nunciatio. de oper. no. nunciat. eadem relatione atque distinctione videtur accipiendum: vt omnibus intelligamus ciuibus Romani orbis, non etiam externis. Nam cùm semel admissum est, litus publicum esse, vt ita rem totam constitui oporteat, necessaria quædam consequentia efficitur. Ideò autem subtilis hæc differentia inter publica & communia in his libris expressa non est: quia vt initio diximus, pop. Romani imperio & ciuitate propè in vniuersum orbem aucta, eodem ferè numero haberi cœpta sunt communia & publica. Quin ausim dicere, nec compilatores quidem huiusmodi differentiam satis intellexisse, ideò tam obscurè tractasse, vt quidem vix à quoquam, cuius scripta viderim hactenus intelligatur. Igitur secundum hæc quæ diximus, iure prohiberi non poterunt externæ gentes appellare ad litus nostrum, quemadmodùm nec nauigare in mari. Qua ratione & in siccum descendere, & naues subducere & nautica instrumenta reficere poterunt: vt & Virgilius significat illis versibus.
Quod genus hoc hominum, quéue hunc tam Barbara morem
Permittit patria? hospitio prohibemur arenæ.
Bella cient, primáque vetant consistere terra.
Sanè hoc ita videtur intelligendum esse, dummodò ne longius quàm litus se extendit, progrediantur, & à maleficio abstineant, nec exploratores venerint tentandi, aut speculandi causa. Hi enim non solùm litore, sed mari quoque ipso ac tota prorsus nauigatione prohiberi poterunt iuregentium atque Imperij, cùm non tam litorum & maris vsum, quàm abusum petere videantur. His consequens est, vt si qua gens populariter ad nos delata in litore nostro concederit, non possit in eo sibi vrbem & tecta condere sine permissu principis, quippe iam non ad vsum maris id pertinet. Veruntamen in mari ipso iactis molibus ædificare poterunt, si citra fraudem id faciunt: vt & mox dicam. Quamuis autem (secundum ea quæ hactenus diximus) litus ita publicum sit, vt in patrimonio populi esse non intelligatur: tamen si aliqua vtilitas suadeat, distrahi id posse & pretium eius in ærarium redigi, vel pro ædificiis in eo construendis, solarium (quod vocant) imponi posse non dubitauerim. arg. l. iij. §. si quis nemine. infrà, ne quid in loco publi. Non secus ac Campillartij aut fori pars aliqua, si populus, aut princeps id statuant, sine dubio vendi possit: quamuis hoc fieri non soleat, nec debeat, nisi ex magna causa. Illud sanè intererit, quòd vendito alio loco publico, plenum ius ad emptorem statim transibit: vendito litore, manebit communis vsus causa, cui princeps, aut populus non potest præiudicare. l. venditor. in princ. vbi dixi, contra glo. si seru. vend. Denique sic Dido litus ipsum ab Hiarba emisse dicitur: in quo Carthaginem ędificaret ædificaret , quod Virgilius his in versibus significauit.
Fœmina quæ nostris errans in finibus vrbem,
Exiguam pretio posuit, cui litus arandum.
Cuique loci leges dedimus &c.
Illud etiam hoc loco quæri potest, mare, aër & aqua profluens, quantùm ad vsum duntaxat, an & quantùm ad proprietatem ac dominium attinet, communia omnium esse intelligamus. Sed nulla videtur esse vtilitas quæstionis, | vtrumque enim dicas, nihilo plus tamen ex his rebus, quàm vsum capias. Sed magis arbitror dominij plenam causam in his non esse, non secus ac pisces & volucres, haud rectè ad omnes iure dominij in commune pertinere dixeris: quoniam quæ in singula apprehensio requiri solet, vt dominium priuatim consequamur, eandem in commune quoque respectu omnium multò magis necessariam esse iudicari debet. Prætereà dubitari potest, an à piscantibus in mari princeps, aut populus Rom. licito iure piscium decimas, aut quid aliud exigere possit. Et an præternauigantes, ad alicuius vectigalis solutionem vrgere, præsertim si ad litus non appulerint? Et prædictis consequens est, vt non possit: quippe mare omnium gentium commune est, nec eius causa decreto principis immutari potest. d. l. venditor. in princip. si seru. vend. Si tamen aliqua iusta causa intercedat, quamobrem hoc fieri necesse sit, contrà puto. Quid enim si instructa classe oram illam tueri, vel laternam (phanade vocant) pernoctes accensam habere solitus sit? hoc etiam ipsorum qui piscantur, aut præternauigant, interest. Rectè igitur aliquid cum moderatione exigi, vel seruitutem aliquam imponi hoc nomine licebit. glo. in d. l. venditor. Et sanè initio semper vbi vectigalia & portoria huiusmodi instituuntur, tale aliquid, verè an falsò in speciem prætendi solet. Sine causa verò, nec sub malis quidem principibus imponuntur. Adhęc Adhæc non ineptè dubitari potest, an exules Romanis terris (quos hodie bannitos vocant) nostrorum litorum oras præternauigare & appellere possint, pro vsu scilicet eorum, quæ ad nauigationem pertinent. Certè si constare possit, bona fide eos id facere: vtputa si tanquàm exteri quilibet & peregrini, commutandarum mercium causa, mare ingressi fuerint: impunè dimittendos esse existimauerint, nec prætextu legum municipalium permittentium offendi posse: sed vix est, vt hoc accipi debeat: nam præsumptio contra hos semper vrget, cùm ea lege in exilium dati sint, vt in loca Imperio nostro subiecta, deinceps nullo modo, nisi capitis sui periculo reuertatur. Cæterùm ludubrio erunt leges, si quod in terra facere non licet, in mari permittendum esse dixerimus. Non enim dubitandum est: quia imperij ius & in mare extendatur, in eóque à principe exerceri possit: cùm iuregentium atque inueterata consuetudine obseruatum sit: vt etiam in mari distincta sint imperij iura, ac velut regna, tractus scilicet & sinus quosdam, in quibus ciuitas, aut populus quilibet Imperium habere intelligantur, vt Veneti hodie in sinu Adriatico: Genuenses in Ligustico mari, quod Baldus rectè adnotauit, in Rubrica huius tituli. Idem tamen non rectè, Venetorum vrbem Rom. Imperio proptereà non subesse existimat, quòd in ipso mari iactis molibus exædificata sit: & idcirco verum sit, eos esse dominos, qui ædificauerint, cùm mare omnium commune sit. Respondeo enim nihil commune habere dominij causam, cum causa Imperij. Quare vt Veneti suorum ædificiorum domini sint: non tamen statim & Imperij ius habere eos consequens est, non magis quàm priuatum quemlibet in domibus, aut in agris suis. Quod Alciatus quoque contra Ias. probauit. Ias. in l. ex hoc iure, Alciatus lib. ii. dispunct. cap. v. sed alia ratione Venetorum causa defendi potest, quam tamen hoc loco referri non est necesse. Inde illud etiam quæri potest, cùm rescripta principum ostendant, omnes qui eius ordinis sunt, vt iure militari te| stari non possint, si in hostili loco deprehendantur, quomodò possint, & quomodò velint, testari posse. l. fina. ff. de milit. testam. l. prima. de bon. poss. ex test. mil. an si quis in hostilis maris plaga deprehensus, minus solenniter testatus fuerit, valeat eius testamentum? Et puto sustineri. Nam mare quamuis omnium commune sit, quantùm tamen ad imperium, & vim bellicam attinet, tanquàm hostium nostrorum proprium intelligitur. Quare multò magis idem dicendum erit, si in portu, aut litoribus hostium quis testatus fuerit, quamuis Baldus aliter existimasse videatur in hac l. Postremò an sinus aliquis maris priuati iuris cuiuspiam ita effici possit, vt commutatitium ac peculiare eius dominium habere idem intelligatur, quæsitum est. Sic enim Veneti sinum Adriaticum, Genuenses Ligoticum, Gallorum Rex Narbonensem, alij denique alios pleno iure ad se pertinere contendunt. Sed ego circunscripto Imperij iure, de quo suprà dixi, proprium duntaxat maris vsum priuatim acquiri posse arbitror, dominium non posse. Et vsum quidem non principis, vel populi concessione, quippe qui ea, quæ iure naturali communia sunt omnium, in priuatum vsum, aut dominium cuiusquam redigere non possunt, sed nec longæ possessionis præscriptione, cùm hæc ad loca publica iuris gentium obtinenda non proficiat. l. fina. de vsucapionibus. verùm occupatione ipsa & iactis molibus atque ædificiis, quandiu hæc non aut tolluntur, aut derelinquuntur. Priuatus interim illius maris vsus erit eius, qui id incluserit. Sed proprietatem & dominium ædificiorum ac cementorum, quæ in eo iecerit, idem sine dubio habebit. l. ergo. in fine. de acquirendo rerum dominio. d. l. fina. de vsucapio. l. si quisquam. de diuers. præscript. Et ita accipiendum est quod scribit Paulus. l. sanè. infrà de iniur. Si priuatum ius maris ad aliquem pertineat, Vti possidetis interdictum ei competere, si ius suum exercere prohibeatur. Priuatum ius, pro priuato vsu dixit, ac fortassè ita planè scripsit Paulus: Priuatus vsus: & facilis immutatio fuit, cùm Z. pro M. scribendo frequenter vterentur. Nam dubium non est, etiam pro solo vsu, interdictum Vti possidetis competere. l. fina. infrà, Vti possidetis. Neq; Neque enim placet communis doctorum opinio existimantium, vel priuilegio, vel vsucapione huic de quo Paulus loquitur, dominium maris acquiri potuisse, atque eadem ratione, vel erratione potius Venetis quoque & Genuensibus acquisitum esse. glos. in dicta l. sanè. Castr. in l. Insulæ. de iudiciis. Angel. consilio ccxc. Circunscripta pactorum serie. Sed nec proprium quidem vsum ad Venetos & Genuenses pertinere existimo, cùm nec iactis molibus, ea maria incluserint, nec omnino id iure facere potuerint, quòd proptereà nauigationem impedirent. Verùm imperij duntaxat ius habere eos, quo citra cuiusquam iniuriam vti debeant, vt suprà dixi. Si enim propter id quod tu occupasti, deterior efficiatur nauigatio, inter omnes constat, cogi posse te vt moles diruas, vel si quis eam rem initio prospexerit, etiam impedire te, ne ædifices. d. l. litora. l. j. §. si in mari. de flum. Quamobrem cautius est decretum principis antequàm extruas desiderare, ne post sumptus demum factos in controuerfiam controuersiam & periculum reuoceris. d. l. quamuis. de acq. rer. dom. Quid verò si in eodem mari ante te quispiam quid extruxerit, tuáque ædificatio nunc illi impedimento futura sit: an is prohibere te quominus facias, iure possit? Certè si in | publico extruere quid velis, expedita res est, proditis etiam in eam rem specialibus interdictis, Ne quid in flumi. publi. &, De loco publi. fruen. Sed verius est, & in mari prohibendi ius esse, siquidem rectè Vlpiani sententia accipiatur, suppleatúrque ex aliis cum ipsiusmet, tum aliorum responsis. Vlp. l. j. §. nunciatio. de ope. no. nunc. & d. l. j. de flum. Pomponius in d. l. quamuis. de acq. rer. dom.

L. III. Florentinvs Lib. VI. Instit.

ITem lapilli et gemmae caeteraqve qvae in litore inueniuntur, iure naturali nostra statim fiunt. Annotatum ab Accursio hoc loco, ea propriè communia appellari, quæ occupatione statim nobis acquiruntur, ita vt in dominio nostro illico esse incipiant, velut aquam profluentem simul atque ad te deriuaueris, lapillum simul atque inueneris & apprehenderis, feram bestiam vbi cœperis, & alia huiusmodi. Publica verò dici ea, quę quæ occupatione non acquirantur, nec omnino acquiri possunt, qualis est alueus fluminis. Sed hæc definitio non est vera. Siquidem publica eo modo accipiamus, quo à nobis proximè declaratum est. Cæterùm nec veram puto esse differentiam, quam Accursius inter hæc constituit: cùm siue de mobilibus loquamur, publicorum quoque quędam quædam sint, quę quæ occupanti statim acquiruntur: vt missilia in vulgus iacta: siue de immobilibus ac rebus soli: & perinde qui in litore publico ædificat, soli dominus constituatur. l. in tantùm. infra eodem. vt qui in mari dominio scilicet vsuario, & quandiu duntaxat ædificatum habuerit, duraturo. Illud notandum est, lapillos & gemmas de quibus loquitur, si inuentæ atque apprehensæ nobis mox exciderint, non in Pristinam causam reuerti, sed manere eius qui inuenit, at feræ bestiæ vbi captæ euaserint, illico in Pristinam causam reuertuntur. Huius differentiæ illa ratio assignari potest, quòd recipiendæ libertatis spiritum hæc habent, eóque vtuntur. At superiora nequaquàm talem spiritum habent. Ideò in dominio eius qui ea apprehenderit, continuò permanent. Hac ratione fera quoque bestia si capta atque occisa tibi euestigio exciderit, tua esse non desinit: nam recipiendæ libertatis affectum hæc iam non habet.

L. IIII. Marcia. Lib. III. Instit.

NEmo, &c. Idqve divvs Pivs piscatoribvs Formianis & Capenatis, rescripsit. Capenatibus, Legendum arbitror, erroris causam, quòd initio compendij gratia ita scriptum fuerit. Capenat. quę quæ scribendi adsuetudo Iustiniano non parum negotij exibuit: vt vidimus suprà in proœmio Digestorum. Capena oppidum iuxta Albam fuit, cuius meminit Solinus, & Capena porta Romæ, quæ eò duceret, de qua Martialis. Capena grandi porta qua pluit gutta. Quamuis à Camænarum æde, cui propinqua fuerit, dictum esse, frequentius annotatum sit. Virgilius, lucósque Capenos. fortè vt Capenis, vel Capenatiis legendum sit. Capenatis certè ratio latini sermonis non patitur.

L. V. Gaivs Lib. II. Rervm qvotidianarvm.

RIparvm vsvs pvblicvs est ivregen tium sicut ipsius fluminis. Quoniam publici appellatio propriè ad ciuitatem Romanam refertur. l. bona ciuitatis. de verborum significatio. vt suprà diximus. Meritò intelligendum est, de his fluminibus Martianum & Caium his locis loquutos esse, quæ in terris Romani Imperij sunt. Alia suæ cuiusque gentis simili quodammodò abusiuè publica esse dici voluisse. Secundum hoc fieri poterit, vt aliquod flumen quibusdam locis publicum populi Romani sit: quibusdam non sit: sed aliorum, velut Ister & Ganges, quò Romana arma non penetrarunt. Non enim placet communia hæc censeri. Si enim suapte natura communia essent flumina, nequaquàm potuissent Romanis legibus publica effici (vt prædiximus) Illud notandum, cùm suprà retulerim, publicorum quædam esse tanquàm in pecunia populi, quædam quæ publicis duntaxat vsibus in promiscuo seruiant: velut Campus Martius. d. l. sed Celsus. de contr. empt. videri flumina, & portus quasi mistam quandam speciem inter vtrunque horum tenere: quòd nullum quidem horum commercium sit, sed in promiscuo cunctis seruiant, nonnullum tamen ex illis fructum Rom. principes, aut fiscus interdum capiat, veluti portoria, & eius generis vectigalia quædam. An ergo instituere princeps possit, vt nemini in flumine publico piscari liceat, exempli causa, nisi solutis centum? Et non puto debere eum hoc facere, non magis hercule quàm ne feras bestias, aut volucres capere liceat. Sed nec pedagium (quod vocant) ad vadum fluminis instituere: quanquam hæc sæpenumerò etiam ab inferioribus regulis attentari videamus. Sanè si ex causa tale aliquid instituere velit, non dubium est posse eum id facere, quemadmodùm si totus populus Roma. vnanimi consensu id constitueret: nam vniuersum ius populi in principem translatum est. Quod ait, flumina esse publica, non de aqua ipsa profluente intelligendum est, quippe ea omnium est communis, quantùm ad vsum scilicet, vt suprà dixi. l. quædam. in principio. quamuis deriuari prohibeatur, scilicet, si proptereà deterior nauigatio fiat: sed de mistura ipsa & composito (vt ita dicam) ipsius fluminis corpore accipiendum est, prout fluuius ex alueo, ripis, aqua, & quæcunque eo continentur, constat. Nec mirum ex profluente aqua quæ omnium communis est, publicum flumen constitui. Nam & in flumine ipso publico nata quandoque non publica sunt, sed nullius, ideóque occupantium statim fiunt: vt insula in regione, in qua ager limitatus sit. l. j. §. si Insula. infrà, ne quid in flumi. publi. Pisces quoque in flumine nati, non publici sunt, sed capientibus conceduntur. Ideóque velut communium naturam obtinent. Quod ait, Penè omnia, eò pertinet, vt sciamus quædam flumina priuata esse: nam perennia demum publica sunt, reliqua priuata: secundum Cassij definitionem, l. prima. §. primo. infrà, ne quid in flumine publico. Postremò quod dicit, Riparum vsum publicum esse iuregentium, non eò pertinet, vt omnibus omnino etiam exteris gentibus in solo nostro concedi earum vsum significet: quippe prohibendi ius esse | aduersus exteros, vt superius demonstrauimus. Significat ergo ita apud quosque populos initio institutum esse, vt suæ cuiusque gentis & nationis hominibus flumina regionum suarum in promiscuo seruiant, vt & suprà dixi: nam alioqui non publica esse flumina, sed communia dici oporteret. Ita etiam aliis locis interpretari debes, vbicunq; vbicunque aliquid publicum esse iuregentium refertur.

L. VI. Marcia. Lib. III. Instit.

INtantvm. §. Vniversitatis svnt, non singulocum singulorum , veluti quæ in ciuitatibus sunt, vt theatra, stadia, & his similia. Ciuitates accipe alias præter vrbem Romam: nam hæc Romę Romæ publica sunt, vt modò dixi, l. quędam quædam . ne quid in flu. publ. Videto tamen quod scripsi, sub titulo, de verborum significat. cap. lxvii. l. inter publica. quod huic sententiæ aduersari videbatur, nisi vera interpretatione ad rectam rationem reuocaretur.
Religiosvm Autem locum vnusquisque sua voluntate facit, dum mortuum infert in locum suum. In commune autem sepulchrum, etiam inuitis cæteris licet inferre, & licet posteà ratum non haberit, quàm illatus est mortuus: tamen religiosus fit locus. Corrige hæc posteriora verba, vt August. ex Pandectis Florentinis docet lib. i. Emendat. cap. secundo. vt legas, Concedente domino, licet inferre, & licet posteà ratum non habuerit, quàm illatus est mortuus, religiosus locus fit. Barbarum enim nimis & durum esset, si ignorante, aut inuito me, locus meus quodammodò eripi mihi posset, quamuis aliàs decretum sit, cogi posse me, vt iter ei præstem, qui aditum ad sepulchrum suum aliunde non habeat. l. si quis. infrà de religios. Id enim maiore quadam ratione constitutum est, nec domino fundi æquè præiudicat.
Cenotaphivm Quoque magis placet locum esse religiosum, sicut testis in ea re est Virgilius. Vide Budæum in hunc locum, vt planè intelligas, quid sit Cenotaphium, & quis vsus atque origo fuerit Cenotaphiorum.

L. IX. Vlpia. Lib. LXVIII. Ad Edictvm.

SAcra &c. Sciendvm est locvm pvblicvm, tvnc sacrum fieri poße, cùm princeps eum dedicauerit, vel dedicandi dederit potestatem. Quod sacrum fit, siue de priuato, siue de publico, vtique alienari intelligitur, cùm nullius in bonis esse incipiat: res autem publica iniussu populi alienari non potest, & in populi locũ locum successit princeps. Prætereà & si priuati alicuius sit ea res quam dedicare volumus, adhuc necessaria est principis autoritas. Quia ipse his temporibus quibus Iurisconsultus hęc hæc scripsit, pontificatũ pontificatum maximum gerebat: sacrandis verò rebus pontifices pręerāt præerant . Inst. eo. ti. §. sacræ. Nam Romę Romæ ex inscriptionibus veterũ veterum monumentorũ monumentorum apparet, nullũ nullum ferè principẽ principem fuisse, quin idem & pontifex maximus fuerit, & tribunitiā tribunitiam potestatẽ potestatem gesserit, sed pontificis titulus simpliciter adscribitur. Imperatoris nomen & tribunitię tribunitiæ potestatis cōmemoratio commemoratio , nu| merali nota plerumque subsignatur, puta, Imperator V. Tribunitiæ potestatis X. quod significat (vt ego interpretor) quintum, aut decimum. Est autem eius differentię differentiæ ratio, quòd Pontificatum quidem semel in perpetuum recipiebant, tribunitiam verò potestatem in annos singulos. At Imperatoris titulo, ideò ita subsignabant, vt intelligeretur toties iustis præliis victorem principem à militibus Imperatorem consalutatum esse: quod in feruore ipso & gratulatione victoriæ fieri solebat. Cicero epistolarum, lib. ii. Ita victoria iusta, Imperator appellatus sum apud Issum: quo in loco sæpe vt ex te audiui, Clitarchus tibi narrauit, Darium ab Alexandro esse superatum. Durauerat enim vetus mos etiam in Cæsarum tempora. Hodie cùm pontificatum Imperator non gerat, credendum est, sola eius autoritate, sacrum fieri non posse. Quare hęc hæc verba tanquàm ab Vlpiano non tanquàm à Compilatoribus accipi debent, quod non paucis aliis locis accidit, quicquid Iustinianus contra pręceperit præceperit . Nam aliter ratio quarundam rerum in his libris nequaquam constat.

L. X. Pomponivs Lib. VI. Ex Plavtio.

ARisto. &c. Qualis quantúsque hic vir fuerit T. Aristo, præ sertim diuinarum atque humanarum rerum cognitione, qui nosse cupiat, is Plinium Cecilium legat, lib. i. epistola ad Catinium, tum libro viii. epistola ad ipsummet Aristonem. Nam Plinij temporibus floruit sub Traiano Imperatore. Et præcellentis ingenij atque industriæ & sapientiæ virum fuisse apparet.
Loading...