IVbere cavere praetoria stipvlatione, et in
posseßionem mittere, imperij magis est, quàm iurisdictionis. Hoc est,
magis ad naturam imperij accedit, quàm iurisdictionis, ducta scilicet ratione eo modo quo supra l. proxima, de danda bonorum
possessione admonuimus. Sed dubitari potest de iudiciali stipulatione, quæ à
mero iudicis officio pendere dicitur, quando & iudex datus caueri iubet de dolo malo, vel de persequendo & restituendo seruo, qui in fuga est, alíisque exemplis in Institutionibus relatis, tit. de præt. stip. vbi glo. Respondeo hæ omnes stipulationes propositæ actioni seruiunt, & arbitrio magis quàm imperio continentur. l. sed si cùm. §. quod si homo. quod met. cau. Quare & iudici dato competit eas interponi iubere, licet imperium non habeat. Arbitrio enim hac in re
vtitur, sententiam suam dicendo, quam non ipse, sed is qui eum iudicem dedit,
posteà exequitur, vt dixi supra in l. ij. & in l. imperium. Ideò
autẽ
autem
has distinctiones hactenus tradidit Imperator, vt sciamus, quæ duumuiris, hoc est, magistratibus municipalibus relicta sint, quæ non. Nam omnia quæ magis imperij sunt,
quàm iurisdictionis, attingere his
nō
non
licet, quod alibi clarè exprimitur. l. ea quæ.
infrà ad municip. vt & Fulgosius hîc animaduertit. Id quo iure prohibitum eis
fuerit, mox exprimere conabor: hæc autem, quæ hîc recensentur, magistratibus municipalibus non competere etiam sub tit. de damno infecto docemur.
l. iij. in princ. & §. ij. quæ tamen eis à præsidibus mandari posse significatur. Sed
tunc non suo iure habent, sed alieno beneficio, hoc est, vt præsidis, vel proconsulis partibus in re
mādata
mandata
fungantur. l. & si prætor. suprà de off. eius. Nam quia
iis
tẽporibus
temporibus
Coloniæ & municipia
pleraq;
pleraque
per duumuiros & magistratus suos
regebantur. Præsides autem & proconsules vniuersis prouinciis potius, quàm
singulis locis præerant
atq;
atque
intendebant, eísque solis
imperiũ
imperium
erat
: ideò diligenter
hęc
hæc
,
quę
quæ
imperij &
quę
quæ
iurisdictionis sunt, distingui oportuit. Falsa enim deprehenditur opinio
antiquorũ
antiquorum
, per d. l. ea quæ. qui existimauerunt, idcirco hæc
designari, vt sciremus, quæ mandari possint, quæ
nō
non
. Si
tamẽ
tamen
quærimus, an hæc
quę
quæ
misti imperij sunt, mandari possint, expedita res est, si nominatim mandari
proponas, cùm superius. l. fi. §. vt bonorum. de off. eius. clarè expressum sit, mandari hæc posse.
Cōpetunt
Competunt
enim prætoribus & maioribus his iudicibus iure ma|
gistratus, quamuis imperij sint, cùm proprium sit magistratuum huiusmodi, vt
imperium habeant, sine quo prouincias administrare non possunt. Non enim
sunt meri imperij eius quod specialiter tributum esse, & in alium transire non
posse intelligitur, sed an generaliter mandata iurisdictione,
hęc
hæc
quoq;
quoque
quæ misti imperij sunt, transeant, plus dubitationis est. Vidimus enim superiore lib. l. fi.
in prin. de off. eius. Macrum Iuriscons. in ea opinione fuisse, vt
nō
non
transeant. Ideò
rescriptum fuisse ab Imperatoribus, propter
vtilitatẽ
vtilitatem
pupillorum id
cōstitutum
constitutum
esse, vt generali iurisdictione mandata, suspecti cognitio transferatur. Et fortassè
etiam hæc intuitu distinguit Vlpia. hoc loco ea, quæ magis imperij sunt, quàm
iurisdictionis: vt generali mandato res misti imperij nequaquàm transire intelligamus. Quippe iurisdictio mandatur: ista
autẽ
autem
magis ad imperium pertinent.
Prætereà si transire dixeris, simile
quoddā
quoddam
accidit ei, quod Castellius interrogatus, an nux pinea pomum esset. Respondit, si in Vatinium missurus es, pomum
est: vt iurisdictionis verbum, in persona quidem magistratuum municipalium,
ea quæ misti imperij sunt,
nō
non
contineat: in persona verò legatorum contineat.
Sed tamen hæc quoque transire & legato competere, verius arbitror, hoc &
Alciato placet, lib.
ii. Parad. c.
i. Rationes tamen quibus ille mouetur, mihi non
satisfaciunt: vt in superioribus sæpe dixi. Nam etsi mandata iurisdictione, imperium quod non est merum transferri scriptum sit, l. j. & l. fi. suprà de offi. eius. tamen id de eo imperio intelligitur, quod iurisdictioni cohæret. Hæc autem de
quibus nos quærimus non tam iurisdictioni cohærent, quàm cohæret ipsis iurisdictio: quòd magis imperij sint, quàm iurisdictionis. Verior ergo ratio est,
quia more maiorum solum merum
imperiũ
imperium
transire prohibetur, necnon
quę
cunque
quæcunque
specialiter tributa sunt magistratibus, cuiuscuiusmodi sint. d. l. j. de off.
eius. & l. nemo potest. de reg. iur. Et quidem vtraque horum suis rationibus, vt
in superioribus diximus. At neque hæ rationes, neque adeò verba eorum, qui
eas retulerunt, in hoc
valẽt
valent
, vt hæc, quæ misti imperij sunt, transire prohibeant,
vel impediant. Prætereà proconsulem ipsum generali mandato hæc quoque
concedere voluisse credibile est, modo si non specialiter sibi tributa sint. Specialiter autem tributa fuisse quis vnquàm dicat, cùm
pleraq;
pleraque
ab ipsiusmet præ
toris edicto atque officio pendeant? Nam ipsum sibi specialiter ea tribuisse non
rectè dixeris. Quod autem ad magistratus municipales attinet, quibus etsi iurisdictio sit, tamen hæc non competere constat. d. l. ea quæ. differentiæ ratio illa videtur esse, quòd legato iurisdictionem proconsul mandat eam propriè,
quam ipse habet. l. cognitio. §. cùm proprium. suprà de off. eius. Quare officium
totum iuris dicendi ad eum transit. l. j. §. j. de susp. tut. At iurisdictio in proconsule vtique plenior est, quàm in duumuiris. Multò enim maximam partem imperij habet. In persona autem duumuirum limitata & coarctata est, vt penè sola
notio & disceptandi facultas relicta eis esse videatur: vt suprà diximus. l. ij. eo. tit.
Eius rei argumentum est, quod mandata iurisdictione, legatus iudices dare
potest, d. l. cùm
prętor
prætor
. & d. l. legatus. quod misti imperij esse constat. l. prox. in fi.
& legis actionem apud eum esse iam demonstrauimus. l. ij. de off. procons. quod
quid aliud significat, quàm vt legibus & remediis iuris omnibus apud eum agi
possit, exceptis scilicet quibusdam quæ ad eum transire prohibentur: at legum
|
potissima virtus est in imperando. l. legis virtus. suprà de legib. l. fin. de iust. & iure. meritò ad legatum hæc quoque transeunt, quæ imperij non meri sunt, mandata ei iurisdictione. Illud hoc loco quæri potest, multæ indictio, punitio criminis, cuius pœna capitalis non est, nec corporalis, sed vel pecuniaria, vel æstimationis tantùm iure scripto definita, misti an meri imperij sit, an iurisdictionis? Sed imperij esse verius est, non tamen meri, cùm id ad gladium, hoc est, ad
seueriorem animaduersionem pertineat: sed nec misti, quippe nulla inest iurisdictio, siquidem criminaliter actum sit. Nam iurisdictionem ad ciuilia pertinere declarauimus. Est igitur imperij in genere sumpti, quod licet arbitratu iudicantis exerceatur
: tamen secundum leges moderari & temperari debet. l. hodie.
infrà de pœn. Multa enim imperij esse, quod nec merum, nec mistum sit, necesse est dicere, vt leges ferre, bellum decernere, tributa imponere, magistratus
creare. Ipsis quoque magistratibus eiusmodi quædam, licet non perinde grauia sint, competunt, vt lictoribus atque insignibus suis vti, ædificia sacra & publica instaurari, furiosos contineri iubere, annonæ prospicere, & alia quorum
mentio est sub titulo, de officio præsidis, & de offic. proconsu. & leg.