DE IVRISDICTIONE OMNIVM iudicum. Titvlvs I.

Section
Haec Rubrica lib. iii. Cod. inscribitur cum illa adiectione: Et de foro competenti. quòd propemodùm etiam in Cod. Theodosiano factum erat. Nam ibi est, De iurisdictione, & vbi quis conueniri debeat. Sed hæc posterior pars consulto amissa est, proptereà quòd sub alio titu. collocatur, qui est inferius. De iudicijs, & vbi quis agere, vel conueniri debeat. Huius autem tractatus potissima pars in eo consumitur, vt doceamur, quis, qua de re, & ad quantam vsque sumam magistratus ius dicere possit, quanuis & de foro competenti nonnihil apponatur, quia scilicet coniuncta hæc sunt ratione personarum, inter quas ius dicitur, adeò quidem vt vix inter se distingui possint. Cæterùm iurisdictionem nos hoc modo diffinimus, quicquid Accurs. & cæteri in l. j. infrà eo. tit. dicāt dicant : Iurisdictio est magistratus, vel eius qui in ea re magistratus vice fungitur, notio. Cuius diffinitionis rationẽ rationem paulò pòst plenius explicabimus, in l. imperiũ imperium . Illud quoque constantissimè affirmauerim, ridiculum esse quod de iurisdictione generalissima confixerunt Doct. nostri: quod verbum à iure & ditione compositum existimauerũt existimauerunt , vt summa & maxima potestas, ditio iuris appellaretur. Hoc enim verbum nusquàm apud latinos ita compositum, nec hoc sensu compertum est. Sed ditionem simpliciter dici imperium & potestatem contenderim, veluti cùm in ditionem Pomp. Rom. venisse Carthaginenses dicimus: & Cæsarem Gallias in ditionem Po. Rom. redegisse, idest, in potestatem. Virgilius quoque, Vastabat Ciprum, & victor ditione tenebat. Puto itaque in omnibus locis tam apud Iureconsultos nostros, quàm apud cæteros latini sermonis authores, legendum esse iurisdictionem, à iuridicendo, animaduertíque ad hanc diem, vbique ita accipi. Nec me mouet, quod Accur. & cæteros in errorem pellexit, glo. in d. l. imperium. & in authen. de defensor. ciuit. §. iurisiurandum. in glo. magna. quod scilicet Papinianus scribit, in l. j. de offi. eius. iurisdictionem suam mandabant &c. Nam hoc sibi voluit Papinianus errare magistratus, qui cùm habeant exercitationem publici iudicij, mandant iurisdictionem suam, hoc ipso existimantes, merum quoque imperium transferri posse, ignari non solùm iuris constitutionis, qua imperium transire prohibetur: sed in verbo etiam errantes, dum non animaduertunt aliud esse iurisdictionem, aliud imperium, separatámque eorum causam esse. Sed interpretes Papiniani sermonem captarunt, | Nos ibi quoque ad hunc modum sumus interpretati. Illud prætereà animaduerti, verbum, Dictio, hoc plus, quàm imperiũ imperium significare, quòd certos quidem magistratus imperium habere rectè dicimus, vt proconsules & Præsides prouinciarum, ditionẽ ditionem verò habere eos nemo dicit. Quoniam hoc verbum, ditio, soli populo imperanti, vt pop. Rom. aut Carthaginensi cōuenit conuenit , aut Regi, vel Imperatori, aut cuilibet principi, qui per se alioqui sit liber, & à nemine pendeat. Sic Iustinianus in proœm. Inst. vtitur, Ditionis nostræ subactis. Sic Virgil. exemplo superius relato. Sic alij alijs in locis. Nam quod ait Vlpianus, in l. si in aliquam. in fin. de offi. procons. cùm plenam iurisdictionem proconsul habeat, omnium partes qui Romæ, vel quasi magistratus, vel extra ordinem ius dicunt, ad ipsum pertinere: subijcitúrque ex alio eiusdem Vlpiani libro, Et ideò maius imperium in ea prouincia habet omnibus, post principem. Id etsi vulgarem opinionem adiuuare videtur, me tamen haud quaquàm mouet. Non enim verisimile est iureconsultum fuisse ita dicturum, si ipse sua verba continuasset, vt inferret, quia habet plenissimam iurisdictionem: ideò habet imperium, cum nihil commune habeat, vt dixi, iurisdictio cum imperio. Postremò vel aliter legendũ legendum initio eius capitis existimauerim, ad hunc modum, Et idem maius imperium &c. Vel certè non ex eo infert, quod dixit, quia habet iurisdictionem plenissimam, sed ex eo quod dixerat, omnium partes, qui Romæ ius dicunt, procōsulem proconsulem sustinere, hoc modo. Quia sustinet partes omnium, qui Romæ ius dicunt, ideò habet maius imperium &c. Idem enim qui Romæ ius dicebant, plerunque etiā etiam in causis capitalibus iudicabant, vt prætores & præfecti prætorio, & si qui alij alio tempore: qua de re abundè superius disseruimus. l. ij. de orig. iur. §. deinde. & l. illicitas. §. qui vniuersas. de offi. præs. Ad hoc tamen Vlpiani responsum, vulgares doctores non animaduerterunt. Rursus non mouet me Papiniani pronunciatum, l. inter tutores, de administra. tuto. quo diuisionem tutelæ non iuris, sed iurisdictionis esse scribit. Nam ibi ad loca, in quibus vnusquisque tutor pro parte sua agat, aut conueniatur, respexit, non ad imperium. Sententiam autem nostram confirmat etiam iureconsul. in l. ait prætor. de re iudic. in princ. iuncta leg. notionem. de verb. signifi. in princip. cùm iurisdictionis verbum ceu minus plenum reprehendit in edicto prætoris: quod proculdubio facere non debuisset, si iurisdictionis verbum, in genere accipi potuisset, secundum vulgatam opinionem. Quare his quoque capitibus euidenter apparet, iurisdictionem dici illam ipsam iurisdicendi potestatem, quemadmodum & ius dicere tantummodò de ciuilibus disceptationibus vsurpatum est apud autores latinos, excepto Pomponio nostro, apud quem legimus, in l. Necessarium itaque. §. & quia, vt diximus de capite ciuis Romani. ff.. de orig. iur. Non permissum fuisse consulibus iniussu populi de capite Ciuis ius dicere, pro eo quod est, iudicare: impropriè (vt ego arbitror) cùm apud alios hoc sensu nusquàm inueniatur. Et fortassè initio scripserat Pomponius, iudicare, & verba eius per compilatorum translationes mutata sunt. Cicero Verrina tertia de lege Cornelia loquens, quæ proscriptum iuuari vetabat. Lex est, pœna est, quid ad eum qui ius dicit? Quo loco Pedianus Asconius, qui ius dicit, inquit, factorum iudex est, non futurorum, duntaxat in ciuilibus causis.

L. I. Vlpianvs Lib. I. Regvlarvm.

IVs dicentis. Iurisdicendi munus propriè ad prætorem pertinebat. arg. in l. pen. suprà de iust. & iure. Plau. ius dicis. Respōdetur Respondetur ergo ego sum Prætor. Prætores autem generali nomine dicti sunt, qui iurisdictioni præessent. Perinde ergo est ac si dicat, prętoris prætoris , vel cuius uis alterius qui prætoria potestate iurisdictioni præest: vt cùm duæ species magistratuum sint, maiores & minores. l. nec magistratibus. de iniur. de maioribus duntaxat iudicibus hoc accipiamus.
Officivm. Duo simul significat, facultatem cum necessitate statuendi. nam ferè sic accipimus hoc verbum, vbicunque de officio alicuius iudicis, vel magistratu Rubrica inscribitur.
Latissimvm est. Latè patet, cùm etiam ea facere possit, quæ iurisdictionis terminos excedunt, vt subiecta exempla demonstrant.
Nam & bonorum poßeßionem dare potest. Subauditur, quod magis imperij, quàm iurisdictionis est, quāuis quamuis iurisdictio insit. Nam ideò misti imperij hoc esse dicitur. l. imperiũ imperium . infrà eod. Dabant enim antiquitus prætores bonorũ bonorum possessionem ex edictis suis, non decreto solũ solum , sed & re ipsa exequẽdo exequendo , quod decreuerāt decreuerant , in quo principaliter vtebantur imperio. Eam rem plenè (vt cætera) declarat præceptor meus Alci. lib. iii. ῶαρέργων. c. iij. hodie sufficit agnitio corā coram iudice, vt quæ situm statim esse vniuersale ius bonorũ bonorum possessionis intelligamus. l. fi. C. qui admitti. Inst. de bon. pos. in fi. l. iij. §. hæreditas. de bon. pos. Tũc Tunc vel interdicto, Quorum bonorũ bonorum , si non iuris hæreditarij cōtrauersia contrauersia siat, sed singulæ res vindicẽtur vindicentur , vel petitione hæreditatis agere possumus. Si quisquā quisquam fortè ex aduerso hæredem se, aut bonorũ bonorum possessorẽ possessorem contendat, quæ actiones sine dubio ad iurisdictionis ordinariæ formam pertinent. Quare frustra quæritur, an bonorum possessionem dare, hodie sit misti imperij, cùm ea datio principalibus constitutionibus sublata sit. Si tamen detur, etiam nunc exequutione ipsa, sine dubio misti imperij videbitur dicenda esse, vt ex hoc loco cognosci potest.
Et in poßeßionem mittere. Subaudi, quod & ipsum magis imperij quàm iurisdictionis est. l. iubere. infrà eod. Quibus autem ex causis id fiat, habes sub titu. ex quibus caus. in poss. eatur. l. j.
Pvpillis non habentibus tutores constituere. Hoc verò neq; neque imperij, neq; neque iurisdictionis est, sed cùm his solis cōpetat competat hæc facultas, quibus nominatim dedit lex, Senatusconsultũ Senatusconsultum , aut princeps. l. muto. §. tutoris datio. infrà de tute. Cur iure magistratus cōpetere competere eam significat, dum iusdicẽtis iusdicentis officio & hanc subiũgit subiungit ? Respōdeo Respondeo , quia data erat maioribus his magistratibus, de quibus iuriscōsultũ iurisconsultum hoc loco agere diximus, vt prætori, procōsuli proconsuli , præsidi, pręfecto præfecto . l. j. vbi gl. de tut. & cura. Inst. de Attil. tut. in prin. &. §. sed de his. Hoc intuitu ad officiũ officium eorũ eorum pertinere hanc rem dixit. Cæterùm non id agit, vt distinguat specialiter competẽtia competentia ab his, quæ competũt competunt iure magistratus, verùm id duntaxat, vt ostendat quædam esse supra iurisdictionis munus, quæ tamen & ipsa iusdicentis officio incumbant, siue ei magistratus munere, siue speciali iure iniuncta sint.
Ivdices litigantibus dare. Hoc quoque misti imperij est: vt mox dicemus. infrà eod. l. ij. in fi. & proprium quidem hoc prætoris munus erat. Nam de eo in xii. tabulis ita scriptum fuisse apparet. Iuris disceptator qui priuata iudicet, iudicariue iubeat, prætor esto: nec præter maiores hos magistratus cuiusquam ius dandorum iudicum est, nisi cui specialiter. l. senatusconsulto. aut constitutione principali concessum est. l. cùm prætor. §. j. infrà de iud. nec de omnibus causis vtique iudices dare possunt, sed cum distinctione quadam: vt suprà tit. ij. l. j. Sanè quid intersit inter iudicem dare & iubere iudicare ac iurisdictionem mandare, satis superius demonstratum est. l. fi. de offic. præf. vrb. l. legatus. de offic. procons. Ideò nihil est quòd hîc repetamus.

L. II. Iabolenvs Lib. VI. Ex Cassio.

CVi ivrisdictio data est. Loquitur de eo cui mandata est iurisdictio. Nam dare iurisdictionem sæpe vtimur, pro eo quod est, mandare. l. cognitio. §. cùm propriam. suprà tit. ij. l. & quia. in princ. infrà eod. quamuis & de eo cui principaliter lege datur, idem dicendum sit, sed plus dubitationis erat de magistratuum legatis.
Ei qvoqve concessa videntur, sine quibus iurisdictio explicari non potuit. Subauditur exempli causa, ex omnium sententia, modica coërcio, sine qua iurisdictio nulla est. l. j. in fin. & l. fina. suprà tit. ij. Sed qualis erit hæc coërctio? Respondeo, quamcunque inferre potest iudex ordinarius, explicandæ iurisdictionis suæ causa. Quare in ius vocatos, qui neque ire, neque satisdare curauerint, prehendi & ad se duci iubere poterit. tit. In ius vocati, vt eant, aut satisdent, per tot. arg. l. si verò. §. qui pro rei. qui satisd. cogant. Item contumaces litis damno afficere poterit, prout contumax tali damno coërceri solet, qua de re alibi dicetur. de re iud. l. contumacia. Item debitore latitante, creditorem in possessionem bonorum eius mittere poterit, ex edicto perpetuo, quod est de bonis autoritate iudicis possidendis. Hæc inquam facere poterit, tametsi magis imperij esse videantur, quàm iurisdictionis: quemadmodùm & eos qui falsis instrumentis vti voluerint, quadam tenus coërcere potest. l. diuus Pius. infrà ad leg. Corn. de falsis. Nam certè non aliter explicari potest iurisdictionem. arg. l. quoties. C. de iudic. Prætereà quod iudicauerit, si ab eo prouocatum non sit, exequutioni mandare poterit, vt suprà diximus. l. legatus. de offic. procons. quod & Alciatus probat, lib. parad. ii. c. iiij. Sanè si sit iudex datus, non posse eum hæc facere verius est. auth. de exhib. reis. §. si verò. l. à diuo Pio. infrà de re iud. nam iurisdictionem hunc non habere, sed notionem tantùm existimamus. l. fi. C. vbi in integ. restit. l. ait prætor. de re iudic. vbi dixi nisi à principe iudex datus sit. Nam tunc iurisdictionem quoque huic esse datam intelligo. arg. l. à iudice. C. de iudic. auth. de litigios. §. si verò causam. Alciat. loco suprà citato. videtur tamen & iudex datus quædā quædam iubere posse, hoc intuitu, quòd aliter res apud ipsum explicari nequeat: vt cùm iudicialem cautionem interponi iubet. Cautio enim hæc ideò à mero iudicis officio pendere dicitur, quod iudex aliter explicare negotium non pos| sit. Instit. de diuis. stip. in princip. & §. pen. Et iudicis appellatione, iudicem datum plerunque accipimus. Quid enim si iudicio finium regundorum arbiter datus sit, eóque iubente agrum metiri tu non patiaris? Certè ille contumaciæ nomine te condemnare potest. Inst. de offi. iud. §. fi. Sed ego hæc omnia efficaciter iubere posse iudicẽ iudicem datum puto, sententia demũ demum ipsa diffinitiua. Nam ita ferè loquuntur exempla omnia, quibus iudiciales cautiones exiguntur, d. §. fin. l. post rem. de rei ven. l. si creditor. de pig. act. l. sed & cùm. §. quòd si homo. quod met. cau. debet enim plenam sententiā sententiam dicere. Pendente autem iudicio, si quid incidat quod omnino fieri necesse sit, nec iudici pareatur, debere eum qui iudicem dedit prouidere. argu. d. §. si verò. Idq́; Idq́ue etiam si à principe iudex datus sit: cùm enim proprios exequutores hic non habeat, consentaneum est, vt ab ipso principe, vel ab ordinario magistratu impetret. Magistratus autem ordinarius (ex sententia eorum qui inter iudicem datum, & eum cui mandata sit iurisdictio, non destingunt) exequutores delegato iudici commendare etiam tenetur. c. j. de offi. ordi. ne quid scilicet per turbam fiat, arg. infrà de regu. iur. l. non est singulis. Sed apponitur prædictis hoc modo. Magistratibus municipalibus vtique iurisdictio est. l. j. infrà si quis ius dicenti. l. ea quæ. ad municip. cur ergo eadem, his quoque facere non permittitur. quinimò expressè prohibetur dicta l. ea quæ. Respondeo magistratuum municipalium iurisdictio speciali prouidentia coarctata & limitata fuit: nec ea quæ plus imperij quàm iurisdictionis habent, attingere, néve nisi intra certam quantitatem ius dicere possent. argu. infrà eod. l. si idem. Nam cùm antiquitus municipia suis legibus in omnibus vterentur, nec populo Romano subessent, sed honores duntaxat eis communicati essent: vt Gell. lib. xvi. c. xiij. Noct. Attic. scribit: verisimile est municipiorum magistratus, etiam imperium in suos ex suis legibus habuisse, nedum plenam iurisdictionem. Quin & senatusconsultis ac legibus quibusdam olim cautum fuisse, ne iurisdictio à magistratibus Romanis in liberis ac socijs ciuitatibus exerceretur constat, vt Bud. adnotauit, in l. non dubito. de capti. posteà restricta est magistratuum municipalium potestas, per legẽ legem generalem municipalẽ municipalem , de qua superiore libro diximus, in l. omnes populi. Quare non tam data his est iurisdictio, quàm non ex toto adempta. Ex his apparet falsò existimasse Bartolum, solam verbalem coërctionem, mādata mandata iurisdictione transferri. Quid est enim verbalis coërctio, nisi inanes minæ? quæ quid ad explicandam iurisdictionem pertinere possunt? verius est ergo etiam corporalem datam intelligi: siquidem corporalis vsquam coërctio in ciuili negotio adhiberi potest, quod in illa specie permissum est, si ea rei conditio sit, vbi arenarium testem, vel similem personam admittere cogimur. l. ob carmen. §. j. infrà de testibus. poterit talem testem is qui mandatam iurisdictionẽ iurisdictionem gerit, torquere. Ad quem sensum etiam Nouel. Iustiniani constitutionem pertinere arbitror, de ea re loquentem, authen. de test. §. si verò ignoti. nec mouet me, quòd sola coërctio per se mandari non potest. l. solent. §. j. suprà de offic. procons. l. nemo potest. de regu. iur. Nam quædam sola dari non posse, quæ tamen cum alijs transeant, non ignotum est. l. quædam. infrà de acquirendo rerum domi. Sanè mandatam iurisdictionem cùm dicimus, quamuis plerunque totam significemus, & de legatis proconsulum, aut præto| rum intelligamus, si tamen vel ad vnam modò speciem mandata sit, quod fieri potest, l. solet. infrà eod. differtq́; differtq́ue à datione iudicis nonnihil, vt superius docui, d. l. legatus. Ratio efficit, vt huic quoque eadem omnia concessa intelligantur, sine quibus, illa pars iurisdictionis explicari nequit. arg. l. si duo. in fi. infrà de administ. tut. l. quæ de tota. de rei vendic.

L. III. Vlp. Lib. II. De Offic. Qvaesto.

IMperivm avt mervm, avt mistvm est. Mervm imperiũ imperium est, habere gladij potestatem, ad animaduertendum infacinorosos homines. Imperij vox, sine vlla adiectione, cùm de populo, aut principe loquimur, vniuersam eius potestatem & ditionem significat. l. j. suprà de consti. princi. quemadmodùm & cùm de alijs quibusuis sermo est, vniuersum eorum ius quodcunque in alios habent, comprehendit: veluti cùm dicimus imperium magistratus, imperium patris in filios, domini in seruos, & si qua similia. Quamobrem apparet lato imperij Romani significatu etiam iurisdictionem contineri, quæ ad causarum ciuilium disceptationem propriè pertinet, vt sæpius admonuimus, non autem iurisdictioni imperium subesse. Nec mouet me responsum Papiniani, suprà tit. ij. l. j. quo contrarium significare visus est, cùm manifestè appareat, alium fuisse Papiniani sensum quàm vt iurisdictionis verbo, imperium contineri significaret: vt eo loco diximus. Nec obstat, quod rubri. hîc inscribitur. De iurisdictione, quæ hac ratione de imperio potius inscribi debuisse videatur: cùm generaliorem rubricam esse debere traditum sit, quàm tractatum ipsum. Soluitur enim non id agere Iustinianum hoc loco, vt de vniuerso populo Romano imperio disserat, sed de potestate & facultate iudicũ iudicum duntaxat, quæ vt in pluribus consistit in iurisdictione. Enimuerò iurisdictio iure nostro, quamuis re ipsa in inuitos exerceatur, tamẽ tamen perinde expediri solet, vt si inter volentes res agatur. Hinc accipiendi iudicij & contestandæ litis vsus, sine quo ad sententiam veniri non potest, quia scilicet ea species est cuiusdam veluti sponsioni partium promittẽtium promittentium adquiescere sentẽtiæ sententiæ quam iudex dixerit, quod & Alc. docet. lib. iii. παρέργων. c. ij. Proptereà factum est, vt quibusdam locis ita scriptum sit, quasi iurisdictio nihil cōmune commune habeat cum imperio. l. muto. §. tutoris datio. infrà de tut. Sed reuera de Imperio sic participat, non vt species de genere, cùm non eadem sit substantia, sed velut compositum de simplici, vel vt subiectum de qualitate. Nam notio est iurisdictionis velut substantia. l. notionem. de verb. signifi. qualitas vel mistura eius imperium id quod non est merum, sine quo iurisdictio explicari nequit. l. fi. suprà titu. ij. Cùm imperij misturā misturam & veluti sequelā sequelam qui non habent notioni suæ adiunctũ adiunctum , quales sunt arbitri ex cōpromisso compromisso sumpti, atq; atque (vt ego arbitror) etiā etiam iudices dati, hi quāuis quamuis quid iuris sit inter partes dicere possint, & dicant, non tamẽ tamen iurisdictionẽ iurisdictionem habere dicuntur, sed notionẽ notionem tantùm. l. ait prætor. de re iud. Igitur iurisdictio ad verbũ verbum sumpta, notionẽ notionem ipsam significat, & diuersa res ab imperio est, quippe quid iuri cōueniat conueniat , dici etiā etiam citra imperiũ imperium , vel ab homine priuato potest. Sed iuris intellectu appellatione imperij continetur quòd | nemo efficaciter ius dicere possit, aut soleat: nisi magistratus, vel qui in ea re vicem magistratus obtineat, vt cui mādata mandata est iurisdictio. Nam magistratuũ magistratuum proprium est iudicare, ac pro potestate imperare, vt ex Aristot. sententia Bud. rectè docet. l. fin. verbo, elœ emporij, de mu. & hon. Ideò autem imperium distinguitur in merum & mistum, vt merum illud nihil commune habere cum iurisdictione, hoc est, pecuniariorum negotiorum disceptatione, intelligamus, quasi purum & germanum imperium. Quo sensu & meras proscriptiones, & merossyllas, & merum bellum, & multa his similia dixit Cicero. Martialis quoque de caupone Rhauennate. Cùm peterem mistum, vendidit ille merum. Nam hæc inter se quodammodò relatiua sunt, merum & mistum. Neque verò maior imperij vis cogitari potest, quàm quo hominem, cuius causa omnia à natura creata sunt, necari pręcipitur præcipitur , neque magis à priuatæ rei respectu seiunctum quàm quod solam publicam vindictam atque exemplum à facinoroso exigit. Nam vt Cicero scribit in orat. pro domo sua, quum tam moderata iudicia populi essent, à maioribus constituta. Primum illud erat, vt ne pœna capitis cum pecunia coniungeretur. Igitur rectè dictum merum hoc imperium esse, quod ad gladij potestatem in facinorosos exercendam pertineat, vt hoc totum secernatur à iurisdictione, & aliam prorsus rem esse intelligatur. Sanè cùm capitalium pœnarum multa sint genera. l. capitalium. infrà de pœn. etsi non gladio quis consumi iubeatur, dum tamen capitali cuilibet pœnæ adiiciatur, merum nihilominus imperium exerceri puto: sed etsi membrum abscindatur perforetúrve, aut inuratur, idem arbitror, etsi flagellis, aut fustibus quis cædatur. & generaliter vbicunq; vbicunque liberi hominis corpus supplicio, aut cruciatu ob vindictam publicam afficitur, quam pœnam corporalem vocamus, non ab alio talem pœ nam, quàm ab eo qui ius gladij habeat imponi atque explicari consueuisse, neque potuisse verius arbitror. Nam quemadmodùm in maiore summa minorem inesse dicimus, sic in mero imperio insunt hæc omnia pœnarum genera, quæ olim aduersus ciues Romanos ex lege Portia, & Semproniis rogationibus exerceri prohibebantur, pręter præter quàm quòd vinciri, aut in carcerem duci ad ius ipsum gladij pertinere ineptè dixeris: quod & ipsum tamen eisdem legibus prohibebatur. Meri autem imperij verbum hîc & duobus tantùm locis superiore libro legimus. l. j. & l. fina. de off. eius. quibus in animaduersione id consistere significatur, si rectè intuearis. Animaduerti autem tunc dicitur, cùm talia huiusmodi, qualia memorauimus, fiunt. Quare impropriè adscribitur hoc verbum, causis ipsis, quod magistratibus propriè cōuenit conuenit , vt ius gladij habeant, vel non habeant. Etsi in metallum quis damnetur, vel vt bestiis obiiciatur, vel vt in insulam deportetur, non propriè tamen merum imperium exerceri existimo, cùm hæ pœnæ quasi in fraudem legum receptæ fuerint, ne ciues necari viderentur: vt suprà dixi, in §. qui vniuersas. Effectus igitur meri imperij hi sunt: alius prętereà prætereà est, vt ab eo cui datum est, in alium transferri nequeat, de quo suprà abundè disputauimus. l. j. tit. ii. Sequitur deinde Vlpianus, Quod etiam potestas appellatur, hoc est, quod & Paulus scribit, Potestatis verbo in persona magistratuum imperium significari. l. potestatis. de verb. sig. Sed & ius, vel potestas gladij frequentius dicitur. l. solent. in prin. suprà de off. procons. l. illicitas. §. qui vniuersas. | de off. præs. l. nemo potest. de reg. iur. Lampridius quoque in Seuero, honores iuris gladij nunquàm vendi passus est, dicens necesse est, vt qui emit vendat, ego non patiar mercatores potestatum fieri. Conuertuntur enim hæc inter se atque idem significant, ius gladij, gladij potestas, & merum imperium. Et hoc quidem nemini initio competebat, nisi cui lege, aut Senatusconsulto mandatum esset, hodie etiam mandatis & constitutionibus principũ principum quibusdam magistratibus perpetuò concessum est, quibusdam verò etiam priuatis diplomatibus & codicillis, aut rescriptis à principe mandari solet. Nam quæ populus, aut Senatus antiquitus faciebāt faciebant , ea omnia aut legibus, aut Senatusconsultis sanciebant, siue ad tempus, seu perpetuò, siue generaliter, seu priuatim de quibusdam statuerẽt statuerent . At hodie priuata hæc & tẽporaria temporaria , priuatis rescriptis & codicillis principes statuunt, vt suprà diximus in d. §. qui vniuersas. & l. j. de offic. eius.
Mistvm Imperium est, cui etiam iurisdictio inest, quod in danda bonorum poßeßione consistit. Inter mistum imperium & iurisdictionem hoc interesse videtur, quòd iurisdictio quidem, quamuis sine modico imperio esse non possit, tamen ipsa sui principalis pars est. Nam substantia iurisdictionis est ipsa notio, vt prædiximus. Imperium verò tanquàm accessoriũ accessorium habet & veluti sequelam quandam iurisdictionis ipsius explicandæ causa additam. Hæc particula imperij iurisdictioni veluti subseruit & famulatur. At misti imperij res imperio principaliter expeditur: iurisdictionis quod habet, id rursum velut apposititium atque accessorium secum fert. Imperium autem in genere, sic opinor rectè diffinias: iustam potestatem esse cogendi faciendíque quod velis. Verbum, velis, ita accipe, vt accipitur in diffinitione iustitiæ voluntas. l. j. suprà de iust. & iure. Merum imperium cùm dicis, generale verbum ad gladij exercitium restringis. Mistũ Mistum porrò appellatur, quoties imperio in genere sumpto, iurisdictionis figura quædam inest. Vt hoc loco planè atq; atque eleganter definiri vides, quicquid interpretes obturbent: clarè enim dicitur, mistum imperium id esse, cui etiam iurisdictio inest. Non enim vulgare Bart. & aliorum interpretum, ac nec Alciati quidem diffinitionem probo. lib. ii. Parad. c. viii. quum mistum imperium dici voluit, quod cohæret iurisdictioni, quippe hæc ipsa iurisdictio est. l. fi. & l. j. in fi. de off. eius. vel potius iurisdictionis qualitas. Nam hoc pacto quomodò discerneremus mistum imperium à iurisdictione: ergo mistum imperium in danda bonorum possessione consistit: vt hîc vides: quia scilicet ea res, origine quidem sua solo prætoris imperio explicabatur, qui edictum suum, vt volebat componebat: ex eóque bonorum possessionem, vel contra tab. vel secundum tab. dabat. Posteà autem facto edicto perpetuo, & quasi ad formā formam ordinarij iuris redacto, cœpit ei rei etiam iurisdictio inesse, quæ (vt prædiximus) consistit in controuersiis pecuniariis diiudicandis, secundum leges. Quamobrem nisi ad actum ipsum inducendi in possessionem respicias, hodie bonorũ bonorum possessionem simplicis iurisdictionis esse, posses dicere. Sed quia inductio vtiq; vtique vel post agnitionem necessaria est, & hodie quoque fieri solet, vel per interdictum, quorum bonorum, vel per remedium nouel. constitutionis. C. de edi. diu. Adr. toll. l. fina. quam inductionem statim ac fieri decreuit prætor, imperio eius ita fit, vt nec appellari quidem possit. l. fin. infrà de appel. recip. vel non. l. quisquis. C. quor. ap| pel. non rec. l. j. C. si de mom. poss. Ideò rectè etiam inspectis recentioribus temporibus dictum est, mistum imperium in tali re explicanda consistere. Cæterùm non in hoc solùm, verùm & in prætoriis stipulationibus interponi iubendis, & in integrum restitutionibus concedendis, & in mittendo aliquo in possessionem, vt quia damni infecti, aut legatorum nomine non caueatur, vel quia debitoris bona in ea causa sint, vt possideri debeant, & in aliis huiusmodi causis, sine dubio mistum imperium consistit. l. seq. & l. ea quæ. ad Municip. Nam horum omnium eadem vel similis ratio est, quę quæ dandæ bonorum possessionis. Non enim in decernẽdo decernendo solùm, verùm etiam in exequendo omnia consistunt. Et prætoriæ huiusmodi exequutiones imperio potissimùm explicantur: vt à superiore exemplo inita ratione, facilè considerari potest. quia tamen secundum formam iurisdictionis atque edicti perpetui hodie hæc omnia fiunt, viderentur posse dici iurisdictionis esse: sed originem & modum cuiusque rei inspicere oportet. Imperio enim & interuentu prætoris magísque iudicum datorum disceptatione, antiquitus hæc explicabantur, quæ doctores nostri nobili officio iudicis expediri dixere. Alia autem mercenario officio attribuerunt, ei videlicet quod propositis legis actionibus deseruiret. Eadem & Alciati sententia est, libro iii. παρέργων. cap. iii.
Vt iurisdictio iudicis dandi licentia. In antiquis exemplaribus scriptum erat, Iurisdictio est, etiam iudicis dandi licentia. Id an rectè mutauerit Haloan. nobis parùm liquet. Sed quia non valde diuersam efficit sententiam, ideò minus laborandum videtur. Viglij doctissimi viri opinionem certè non probamus, Instit. quibus non est permissum facere test. §. prętereà prætereà . dum penitus corruptum Codicem existimauit, & iuris dicendi licentia legendum esse, atque eo modo iurisdictionem ab Vlpiano prorsus definiri. Nam Codicum etiam Florentinorum fides in hæc verba, Iudicis dandi, vbique constat. Et iurisdictionẽ iurisdictionem hoc loco non diffiniri, omnibus in confesso est: quippe eam aliter diffinit Accur. & qui eum sequuti sunt, in l. j. supra eod. Potestatem scilicet esse iure publico introductam, cum necessitate iuris dicendi, & æquitatis tanquàm à persona publica statuendæ. Nos tamen aliter, vt diximus in rubrica, quia scilicet iurisdictionis substantiam non esse nec dandi iudicis licentiam, nec potestatem ipsam arbitramur, sed notionem: quo verbo tam cognitionem quàm definitionem causæ contineri constat. l. notionem. de verb. signific. Amplius illud puto, nunquā nunquam ad hunc modum scripsisse Vlpianum, vt licentiam, pro facultate dandi iudicem vsurparet: nam hæc facultas, ius dandi iudicis propriè dicitur. l. cùm prætor. infrà de iudic. l. legatus. suprà de offic. consul. Licentiæ autem verbum potius in malam partem, quàm in bonam Latinè accipitur. Terentius, Deteriores omnes sumus licentia. Quamobrem à compilatoribus, aut conceptam, aut alioqui mutatam fuisse hanc clausulam ipse existimo. Ac fortassè ita eos scripsisse. Iurisdictio est etiam in iudicis dandi licentia. Facile enim fuit scribendo, aut punctum, aut m, vel z, quo pro m, vtebantur intercidere, vel certè quasi superfluum, consultò omitti, quòd iurisdictionem definiri Librarius existimarit, quando superius imperium descriptũ descriptum erat. Quoquomodò res se habeat, Alciati sententiam sine dubio probandam censeo, lib. ii. Parad. c. viii. Sexto scilicet casu verbum | illud, licentia, accipiendum esse. vt sit sensus quemadmodùm in misto imperio, quod consistit in danda bonorum possessione, inest iurisdictio: sic inesse etiam in licentia dandi iudicis: vt hæc facultas misti imperij sit. Nam qui dat iudicem principaliter iudicare eum iubet: vt diximus suprà l. fin. de off. pręf præf . vrb. quod sine dubio ad imperium pertinet, & in ea re aliqua etiam disceptatio & cognitio adhiberi solet, ne scilicet is detur, qui iure dari non possit. d. l. cùm prætor. nec de ea re quę quæ ad delegantem non pertineat. C. qui pro sua iuri. iud. l. j. Secundum communem intellectum, néve is quẽ quem altera pars nominatim petit. l. obseruandum. infrà de iud. Postremò vt solenni ritu sortitio fiat, vel saltem appareat nihil esse, quòd dato tali iudice partes iure conqueri possint, quæ omnia ad notionem pertinent, meritò dictum est, misti imperij & hanc delegationem esse.

L. IIII. Idem Lib. I. Ad Edictvm.

IVbere cavere praetoria stipvlatione, et in posseßionem mittere, imperij magis est, quàm iurisdictionis. Hoc est, magis ad naturam imperij accedit, quàm iurisdictionis, ducta scilicet ratione eo modo quo supra l. proxima, de danda bonorum possessione admonuimus. Sed dubitari potest de iudiciali stipulatione, quæ à mero iudicis officio pendere dicitur, quando & iudex datus caueri iubet de dolo malo, vel de persequendo & restituendo seruo, qui in fuga est, alíisque exemplis in Institutionibus relatis, tit. de præt. stip. vbi glo. Respondeo hæ omnes stipulationes propositæ actioni seruiunt, & arbitrio magis quàm imperio continentur. l. sed si cùm. §. quod si homo. quod met. cau. Quare & iudici dato competit eas interponi iubere, licet imperium non habeat. Arbitrio enim hac in re vtitur, sententiam suam dicendo, quam non ipse, sed is qui eum iudicem dedit, posteà exequitur, vt dixi supra in l. ij. & in l. imperium. Ideò autẽ autem has distinctiones hactenus tradidit Imperator, vt sciamus, quæ duumuiris, hoc est, magistratibus municipalibus relicta sint, quæ non. Nam omnia quæ magis imperij sunt, quàm iurisdictionis, attingere his non licet, quod alibi clarè exprimitur. l. ea quæ. infrà ad municip. vt & Fulgosius hîc animaduertit. Id quo iure prohibitum eis fuerit, mox exprimere conabor: hæc autem, quæ hîc recensentur, magistratibus municipalibus non competere etiam sub tit. de damno infecto docemur. l. iij. in princ. & §. ij. quæ tamen eis à præsidibus mandari posse significatur. Sed tunc non suo iure habent, sed alieno beneficio, hoc est, vt præsidis, vel proconsulis partibus in re mādata mandata fungantur. l. & si prætor. suprà de off. eius. Nam quia iis tẽporibus temporibus Coloniæ & municipia pleraq; pleraque per duumuiros & magistratus suos regebantur. Præsides autem & proconsules vniuersis prouinciis potius, quàm singulis locis præerant atq; atque intendebant, eísque solis imperiũ imperium erat: ideò diligenter hęc hæc , quę quæ imperij & quę quæ iurisdictionis sunt, distingui oportuit. Falsa enim deprehenditur opinio antiquorũ antiquorum , per d. l. ea quæ. qui existimauerunt, idcirco hæc designari, vt sciremus, quæ mandari possint, quæ non . Si tamẽ tamen quærimus, an hæc quę quæ misti imperij sunt, mandari possint, expedita res est, si nominatim mandari proponas, cùm superius. l. fi. §. vt bonorum. de off. eius. clarè expressum sit, mandari hæc posse. Cōpetunt Competunt enim prætoribus & maioribus his iudicibus iure ma| gistratus, quamuis imperij sint, cùm proprium sit magistratuum huiusmodi, vt imperium habeant, sine quo prouincias administrare non possunt. Non enim sunt meri imperij eius quod specialiter tributum esse, & in alium transire non posse intelligitur, sed an generaliter mandata iurisdictione, hęc hæc quoq; quoque quæ misti imperij sunt, transeant, plus dubitationis est. Vidimus enim superiore lib. l. fi. in prin. de off. eius. Macrum Iuriscons. in ea opinione fuisse, vt non transeant. Ideò rescriptum fuisse ab Imperatoribus, propter vtilitatẽ vtilitatem pupillorum id cōstitutum constitutum esse, vt generali iurisdictione mandata, suspecti cognitio transferatur. Et fortassè etiam hæc intuitu distinguit Vlpia. hoc loco ea, quæ magis imperij sunt, quàm iurisdictionis: vt generali mandato res misti imperij nequaquàm transire intelligamus. Quippe iurisdictio mandatur: ista autẽ autem magis ad imperium pertinent. Prætereà si transire dixeris, simile quoddā quoddam accidit ei, quod Castellius interrogatus, an nux pinea pomum esset. Respondit, si in Vatinium missurus es, pomum est: vt iurisdictionis verbum, in persona quidem magistratuum municipalium, ea quæ misti imperij sunt, non contineat: in persona verò legatorum contineat. Sed tamen hæc quoque transire & legato competere, verius arbitror, hoc & Alciato placet, lib. ii. Parad. c. i. Rationes tamen quibus ille mouetur, mihi non satisfaciunt: vt in superioribus sæpe dixi. Nam etsi mandata iurisdictione, imperium quod non est merum transferri scriptum sit, l. j. & l. fi. suprà de offi. eius. tamen id de eo imperio intelligitur, quod iurisdictioni cohæret. Hæc autem de quibus nos quærimus non tam iurisdictioni cohærent, quàm cohæret ipsis iurisdictio: quòd magis imperij sint, quàm iurisdictionis. Verior ergo ratio est, quia more maiorum solum merum imperiũ imperium transire prohibetur, necnon quę cunque quæcunque specialiter tributa sunt magistratibus, cuiuscuiusmodi sint. d. l. j. de off. eius. & l. nemo potest. de reg. iur. Et quidem vtraque horum suis rationibus, vt in superioribus diximus. At neque hæ rationes, neque adeò verba eorum, qui eas retulerunt, in hoc valẽt valent , vt hæc, quæ misti imperij sunt, transire prohibeant, vel impediant. Prætereà proconsulem ipsum generali mandato hæc quoque concedere voluisse credibile est, modo si non specialiter sibi tributa sint. Specialiter autem tributa fuisse quis vnquàm dicat, cùm pleraq; pleraque ab ipsiusmet præ toris edicto atque officio pendeant? Nam ipsum sibi specialiter ea tribuisse non rectè dixeris. Quod autem ad magistratus municipales attinet, quibus etsi iurisdictio sit, tamen hæc non competere constat. d. l. ea quæ. differentiæ ratio illa videtur esse, quòd legato iurisdictionem proconsul mandat eam propriè, quam ipse habet. l. cognitio. §. cùm proprium. suprà de off. eius. Quare officium totum iuris dicendi ad eum transit. l. j. §. j. de susp. tut. At iurisdictio in proconsule vtique plenior est, quàm in duumuiris. Multò enim maximam partem imperij habet. In persona autem duumuirum limitata & coarctata est, vt penè sola notio & disceptandi facultas relicta eis esse videatur: vt suprà diximus. l. ij. eo. tit. Eius rei argumentum est, quod mandata iurisdictione, legatus iudices dare potest, d. l. cùm prętor prætor . & d. l. legatus. quod misti imperij esse constat. l. prox. in fi. & legis actionem apud eum esse iam demonstrauimus. l. ij. de off. procons. quod quid aliud significat, quàm vt legibus & remediis iuris omnibus apud eum agi possit, exceptis scilicet quibusdam quæ ad eum transire prohibentur: at legum | potissima virtus est in imperando. l. legis virtus. suprà de legib. l. fin. de iust. & iure. meritò ad legatum hæc quoque transeunt, quæ imperij non meri sunt, mandata ei iurisdictione. Illud hoc loco quæri potest, multæ indictio, punitio criminis, cuius pœna capitalis non est, nec corporalis, sed vel pecuniaria, vel æstimationis tantùm iure scripto definita, misti an meri imperij sit, an iurisdictionis? Sed imperij esse verius est, non tamen meri, cùm id ad gladium, hoc est, ad seueriorem animaduersionem pertineat: sed nec misti, quippe nulla inest iurisdictio, siquidem criminaliter actum sit. Nam iurisdictionem ad ciuilia pertinere declarauimus. Est igitur imperij in genere sumpti, quod licet arbitratu iudicantis exerceatur: tamen secundum leges moderari & temperari debet. l. hodie. infrà de pœn. Multa enim imperij esse, quod nec merum, nec mistum sit, necesse est dicere, vt leges ferre, bellum decernere, tributa imponere, magistratus creare. Ipsis quoque magistratibus eiusmodi quædam, licet non perinde grauia sint, competunt, vt lictoribus atque insignibus suis vti, ædificia sacra & publica instaurari, furiosos contineri iubere, annonæ prospicere, & alia quorum mentio est sub titulo, de officio præsidis, & de offic. proconsu. & leg.

L. V. Ivlianvs Lib. I. Digestorvm.

MOre maiorvm ita comparatvm est, vt is demvm Iurisdictionem mandare poßit. Totum hoc ius, quod ad mandandam pertinet iurisdictionem, ex non scripto constat. Est enim ius veterum consuetudine & moribus constitutum: vt ex Papiniani verbis alias admonuimus. l. j. §. verius. de off. eius. Ideò ait, More maiorum &c.
Qvi eam suo iure, non alieno beneficio habet. Idem quoque superius expressum est, de off. eius. l. fin. eadem sententia constitutionis Theod. & Valent. C. qui pro sua iur. iud. l. j. vt nos interpretamur. Suo iure, dicitur habere is, cui vt propria concessa est à principe, vel à populo, vel à lege, quod ferè non nisi maioribus magistratibus contingit. Nec Iurisconsulti verba calumniari oportet, dum sic opponunt, quasi princeps quoque & iudices ordinarij, non suo iure, sed alieno beneficio, hi videlicet à principe, princeps à populo, lege regia in se translatam. Nam vt propria his conceditur, non vt precaria, aut quæ alieno nomine ab his tractetur. Et hoc sanè illud est quod iidem tamẽ tamen hîc respondent & soluunt, in persona talium fundatam esse iurisdictionem, non item in persona vicariorum. Sed præstitisset, calummiam non addere, quàm idcirco addere, vt dilueres & confutares. l. pen. ad exhib. Huc pertinet quod antiquitus distingui solebat, auspiciis suis quis, an alienis bellũ bellum gessisset. Nam si alienis gestũ gestum erat bellum, non ipse triumphabat, qui gessisset, sed is tantùm cuius nomine gestum erat: vt Imperator, vel proconsul, qui per legatos gesserat, non aliter ac si ipsemet gessisset.

L. VI. Pavlvs Lib. VI. Ad Edictvm.

ET qvia nec principaliter ei ivrisdictio da ta est, nec ipsa lex defert, sed confirmat mandatam iurisdictionem. Falsò putat Accursius reddirationem, eius quod superiore capite dictum est. Nam pro illius ratione sufficit, quod initio dixit, more maiorum, ita obseruatum esse. Quare verius est ad sequentem clausulam hæc pertinere. Ita enim subiicit Iurisconsultus.
Ideo Si is qui mandauit iurisdictionem deceßerit, antequàm res ab eo cui mandata est iurisdictio geri cœperit, solui mandatum Labeo ait, sicut in reliquis causis. Antiquiores tamen videntur habuisse, Ideóque. Haloander, ídque, quod quidem verioris scripturæ coniecturam nobis præbuit. Facilè enim fuit verti, Ideò, in, Ideóque, vel in, ídque, quòd antiquitus Compendio sæpe scriberent. Nam nec Haloandri scriptura sententiam vllam efficit, & antiquiores vel de industria videntur addidisse particulam illam, que, quod non satis intelligerent, quonam modo à superiore capite hæc conclusio duceretur. Sed Enthimema rectissimè sic concluditur. Quia non principaliter, id est, non recta, seu, vt nunc dicunt, non de directo ipsi legato iurisdictio datur, nec ipsa lex, scilicet qua Proconsuli, vel Prætori Imperium in hac, vel in illa prouincia rogatur: nam lege rogari solitum fuisse ostendunt historiæ, in cuius legis locum codicilli & mandata principum posteà successerunt, dum prouincias curæ suæ reseruatas mandant. Et de huiusmodi aliqua lege loquitur. Papinianus quoque suprà de officio eius. l. j. cùm ait, Imperium quod lege datur, non poße transire. Fiebátque interdum de ea re non lex, sed Senatusconsultum, veluti, si prouinciæ cura ad Senatum spectaret, vel si mauis, accipe de lege, qua alicuius criminis pœna sanciretur, eiúsque exequutio alicui magistratui perpetuò mandaretur, vt Proconsulibus, quia inquam, nec ipsa lex iurisdictionem legato defert, subaudi, sed duntaxat si ei à Proconsule mandata sit, confirmat, hoc est, perinde ratum habet, ac si à Proconsule ipso res expediretur (Nam opinor in his legibus, Senatúsque consultis, & mandatis principum, aliquod verbum apponi consueuisse, quo Prætor, vel Proconsul, more maiorum generaliter omnia agere, admonerentur, argum. supra l. prox. & l. penul. in fin. de iust. & iur. alioquin non rectè diceret, confirmari lege, quod per legem non infirmatur: vt Accur. existimat, nec sibi constaret Imperator, cùm ex Iuliano & Papiniano hoc totum ius mandandæ iurisdictionis, moribus receptum esse significauerit, si nunc diceret, qua lege prouincia alicui committitur, eadem quoque expressim, aut tacitè confirmari, quatenus ab eo iurisdictionẽ iurisdictionem mandari contingeret. Nam hac ratione potius ex scripto, quàm ex non scripto hoc ius veniret) Cùm hæc inquam ita sint, ideò nihil omnino suo nomine incipere, aut gerere legatum videri, sed vice ac mandato proconsulis omnia agere: vt procurator vice ac nomine domini agit. Ea propter si decesserit proconsul, solui mandatum placuisse Labeoni, vt in reliquis causis accidit. Et hunc verissimum esse huius responsi sensum interpretamur. Illud quoq; quoque sequutus rationem atque vtilitatem affirmauerim: si vniuersa iurisdictione mandata, legatus vel vnā vnam modo causam cognoscere cœperit, mox proconsul decesserit, posse eum & reliquas causas cognoscere, in quibus viuo proconsule nihil omnino gessit, ita accipiendum esse illud verbum, res geri cœperit: satis enim cœpisse videtur qui vel tribunal modò cognitionibus operam daturus ascenderit. Nam iurisdictionis verbo, si de tota actum sit, non singulas, sed vniuersas cognitiones contineri puto. argumen. l. penult. §. infrà de suspectis tutoribus. hoc est, quod glossæ & vetustissimi quique interpretum multis locis vniuersitatem causarum vocant. Magis probet hanc sententiam, qui considerauerit, consueuisse olim proconsules, non totum annum sed statis | duntaxat temporibus iurisdictioni vacare: quod cōuentus conuentus agere & iurisdictione absoluere dicebant. Nam maiorem anni partem rebus bellicis occupati, distinebantur: vt & Theophilus docet in Institutionibus. Tunc potissimùm legatis suis iurisdictionem mandabant: eáque illo conuentu, quasi vnico contextu atque (vt ita dicam) vno spiritu, absoluebatur. Vtilis est hæc sententia, conuenítque exemplis historiarum, quibus multa per legatos, defunctis olim aut bellorum casibus interceptis ducibus aut proconsulibus, bene gesta leguntur. Nam legatis siquidem nulla inter milites & prouinciales defuncto proconsule reliqua autoritas fuisset, sine dubio maiora detrimenta accipi potuissent, dum Senatus aut Imperatoris decretum in periculo expectaretur. Hanc sententiam & plerisque Canonistis probari posteà animaduerti, quos Felinus recenset, in c. licet. in principio, de offic. deleg.

L. IX. Pavlvs Lib. III. Ad Edictvm.

SI familia alicvivs albvm corrvpe rit, non similiter hîc edicitur, vt in furto ne in reliquos actio detur. Hoc est, ne reliquorum nomine actio detur, noxalis scilicet aduersus dominum. Edicitur autem, edicto illo, Si familia furtum fecisse dicetur. l. i. eod. tit. Familiæ, verbo & hic & in illo edicto intelligere debemus non corpus quoddam seruorum, vt familia publicanorum eius rei causa parata, sed plures vnius seruos. hoc non obscurè paulò pòst significatur, cùm factam à pluribus seruis iniuriam vel damnum datum comparat huic, quod à familia factum initio proponit. In versi. quemadmodùm. Id etiam Vlpia. declarat sub tit. de verb. signifi. l. pronuntiatio. vers. alia. Nam in cæteris partibus edicti, præterquàm vbi agitur de familia publicanorum, familiæ appellatione, omnes seruos significari, scribit, vt de hominibus coactis, & vi bonorum raptorum. Per hoc multæ distinctiones à doctoribus ingestæ reprobari possunt.
Qvemadmodvm & cùm plures serui iniuriam fecerunt vel damnum dederunt, plura facta sunt. Plures dicit, quos familiam anteà dixerat. Zasius autem putat, lib. ii. intellect. sing. cap. pen. Interrogationem exaudiendam statim post verbum illud, quemadmodum, vt dubitet Paulus, quomodo, quod superius dixit, admitti possit, cùm in exemplis quæ statim subiicit, etsi plura facta sint, tamen quod ad pœnam attinet, pro vno accipiantur: & hac ratione putat, Octauenum motum contra Pauli sententiam statuisse. Sed ego ab Haloandri editione non discedo, quæ communi interpretationi magis congruit. Nam ipsemet quoque Zasius sensum illum orationis totius filo non satis conuenire ad extremum confitetur. Quod ergo ait, Quemadmodùm & hic plura facta sunt, de pluralitate factorum tantũ tantum exemplum est, non etiam de iuris dispositione, de qua Iuriscons. hîc non agebat, sed tantummodò vt inuestigaret, an plura facta essent, & hoc est quòd omnes ferè similitudinem facti, non iuris esse tradunt. Si tamen quærimus quid iuris sit, de damno dato, expeditum est, tum ipsius Vlp. tum etiam Caij sententia. d. l. j. §. si plures. si famil. furt. l. illud. ad leg. Aquil. Idem scilicet quod defuncto obseruari, si autem de iniuria quęritur quæritur , consentiunt plerique etiam idem esse. Sed ego contrà puto, cùm videam ab eodem Caio scri| ptum. Si plures serui iniuriam intulerint, tot esse iniurias quot personæ faciẽtes facientes fuere, significatq́ue omnium nomine actionem dari & pro singulis pœnam solui. l. si plures. de iniur. Nec mirum videri debet, non idem statui de actione iniuriarum, quod de actione legis Aquiliæ & furti. Hæ enim principaliter ad emendationem damni instituuntur, pœna veluti accessoria est. actio autem iniuriarum principaliter ad vindictam & pœnam datur, quāuis quamuis priuatim actum sit. l. prætor edixit. §. si dicatur. de iniur. vbi Bar. Illud recte interpretes adscribere arbitror, intelligenda hæc non esse cum quilibet seruorum motu suo proprio, non communicato cùm cæteris consilio delinquit. arg. l. semper. §. si quis in sepulchro, quod vi aut clam, vt dominus hoc casu pro singulis præstare teneatur. Nam neque idem furtum, nec eadem iniuria facta, nec idem denique damnũ damnum datum esse videri potest à pluribus, si consilium non communicauerint. Sed omnes per se furtum, omnes iniuriam fecisse, non quidem vna & eandem, sed alius aliam, præsertim si non omnes eodem tempore fecerint, quamuis in eadẽ eadem re aut in eiusdem personam furtum aut iniuriam commiserint. sunt enim hæc plura furta pluresque iniuriæ. Sed etsi idem edictum plures serui nec eodẽ eodem tempore, nec eodem consilio corruperint, veluti si per partes lacerauerint, vel deleuerint: tunc primi nomine satis esse præstari, cæteri enim corrupisse edictum, quod iam corruptum erat, non videtur dici posse. Decio quoque assentior, vt siue vniformiter siue difformiter idem maleficium à pluribus seruis admissum sit, tamen procedat sententia legis nostræ, sed in facultate actoris esse arbitror cuius nomine experiatur. l. si quis quid perferendum. §. fin. de furt. Prætereà & his assentior, qui furti nomine vel damni iniuriæ si criminaliter actum sit, omnes seruos castigari posse existimant, argu. l. hos accusare. §. omnibus. de accusat. l. fin. de furt.
Octavenvs hîc quoque domino succurrendũ succurrendum ait, sed hoc potest dici si dolo malo curauerit, vt ab alio album corrumperetur. Curauerit subauditur familia, & ita omnes interpretantur. Ego Paulũ Paulum scripsisse puto, curauerint. Quod etiam elegantiæ latini sermonis magis conuenit. Sed & quod dicit, ab alio, legendum puto. ab aliquo, vel ab vno. Scilicet seruorum ex familia. nam communem interpretationem vtique veram arbitror. Illud tenendum, de seruis hæc ita statui. At si plures liberi tale aliquid commiserint, ad superiorum capitum interpretationem & tractatum id pertinet.

L. X. Vlpia. Lib. III. Ad Edictvm.

QVi ivrisdictioni praeest. Verissima est interpretatio illa, quæ de iudice ordinario accipiendum tradit. Nam iurisdictioni pręesse præesse propriè hîc dicitur, veluti prętor prætor , proconsul aut præses prouinciæ, vt superius admonuimus. l. non possunt. de legib. Senatusconsultum enim huius rei prohibitorium de his nominatim factum fuit. l. senatusconsulto. de off. præs. legati quoque proconsulum iurisdictioni præesse dicuntur. arg. l. qui neque. vbi dixi, de iudic. Nam de iudicibus datis quos delegatos vocant: nihil obtinebat dubitari, siquidem specialiter delegati proponantur à principe, vel quouis maiore magistratu, cui id facere liceat. Non enim talem iudicẽ iudicem dabit nisi ex causa, vt quia partes in hunc con| sentiant: vel certè si talis iudex datus non recusetur, vt suspectus, per hoc satis approbari videbitur. Tunc & filius in causa patris, & in causa filij pater, iudicare poterunt, vt alibi docebimur. l. quin etiam. de arbitr. & de iudic. l. in priuatis. Hoc etiam Duarenus probat. c. li. & liii. Anniuersar. disput. qui iuris dicendi verbum ad prætorem propriè referri existimat, eoq́ue significari aut præscribendarum formularũ formularum & dandarum actionum morem, aut iudicum dationem, cognitionẽ cognitionem verò atque examen causæ ad iudicem datũ datum propriè pertinuisse, nec ferè prætoris curam huc descendere cōsueuisse consueuisse , sed hodie certè descendit, alioquin penè ociosum esset Prætoris munus, cùm nec actiones ab eo impetrari necesse sit. Quare neutrum horum facere poterit in causis suorum ex mente huius capitis. Quod ergo Africanus ita scribit, In priuatis negotiis pater filium vel filius patrem iudicem habere potest. d. l. in priuatis. sic accipiendum est, si iudex datus fuerit, nec recusetur. In publicis autem negotiis id non procedere significat Africanus proptereà quòd siue recusatus fuerit, nihil ageretur, siue approbatus, & tunc collusionis, vel præuaricationis suspicio subesset, vt nos interpretamur. Hæc causa est quamobrem multi omnino iudices in causis publicis dantur. Omnia enim per magistratus ipsos expediri debent. Et ad hoc Africanus respexit, vt Duarenus tradit & nos probamus. Nec me latet quosdā quosdam ea verba interpretari de domesticis ipsorum patris & filij negotiis. Corras. lib. iiii. Miscell. c. ix. sed hoc mihi non probatur. Nec exempla me mouent. l. magistratum. de adop. l. apud filium de manu. vind. Non enim in his interuenit pater neque filius tanquàm iudex, nec forma priuati iudicij refertur, de quo tamen agitur in verbis Africani, cùm sint posita sub Rurb. de iudiciis. sed species quædam imperij quo apud magistratus adoptari vel manumitti solet, in his exemplis exprimitur.

L. XI. Gaivs. Lib. I. Ad Edictvm provinciale.

SI idem cvm eodem plvribvs actionibvs agat, quarum singularium quantitas intra iurisdictionem iudicantis sit, &c. Etiam paulò post disputationem aliam super hoc inducit. l. pen. §. fin. infrà eod. Quæro ergo qui nam hi essent iudices, qui limitatam habebant iurisdictionem intra certam summam? Existimo Romæ fuisse triumuiros capitales, & eorum loco creatum Prę fectum Præfectum vigilum. Nam cùm criminaliter quadamtenus cognoscere possent, etiā etiam ciuiliter intra certam quantitatẽ quantitatem statuere potuisse credendũ credendum est. arg. l. iij. §. fi. suprà de off. præfe. vig. In prouinciis autẽ autem fuisse Duumuiros, quos in singulis municipiis iurisdictionem habuisse, mox docebimus. l. j. si quis ius dic. non obtem. Nos enim præfinitam & limitatam habuisse iurisdictionem, generali lege municipali, qua de iure omnium municipiorum cautũ cautum fuisse superius diximus. in l. omnes populi. Argumentũ Argumentum huius rei quod scribit Paulus l. inter. ad municip. inter consentientes & de re maiori apud magistratus municipales agi posse. Et quod vltimo capite huius tituli, cùm extra territoriũ territorium ius dicenti impunè non pareri dixisset, statim subiicit, nec si qua supra iurisdictionẽ iurisdictionem suam ius dicere velit. Nam singulorũ singulorum municipiorum & ciuitatum propriè territoriũ territorium est. l. pupillus. §. territoriũ territorium . de verb. sig. Quare eadem quoq; quoque sententia constitutionis lib. x. Cod. | sub tit. de decur. l. duumuirum. vbi etiam territorij mentio est. Cōfirmatur Confirmatur hoc ex eo quoq; quoque quòd Iustinianus posteà magistratuum municipalium potestatem nouella constitutione sua, De defensoribus ciuitatum, his attribuens, qui defensores ciuitatum dicti erant, eorum quoque iurisdictionem anteà intra summā summam quinquaginta solidorum constrictam, per l. j. C. eo. tit. de defensorib. ciuit. latius aliquanto extendit, & tamen intra summam trecentorum aureorum contineri voluit. Nam alios fuisse defensores ciuitatum, alios Magistratus municipales, qui Duumuiri appellantur, doctorũ doctorum hominũ hominum lucubrationibus hodie satis cōstat constat . Alcia. lib. iii. dispunct. c. v. Aug. ad Modestinũ Modestinum . Corrassij lib. iii. Missell. c. vi. vt Romæ alij erant Tribuni plebis tenuiorum defendendorum causa initio parati, alij Consules & Prætores. Nam exemplo vrbis principis, magistratus in municipiis creabantur. Sanè de pedaneis iudicibus nullo modo nisi impropriè intelligi posse hoc responsum arbitror. Nam eos dici iudices datos supra ostẽdi ostendi , qui nec iurisdictionem quidem habere dici possunt, sed notionem tantùm. Neque non nisi ad controuersias iam natas nominatim inter illos & illos de illa re, aut de illo negotio dari solent. quare vix constringere potest, vt dubitetur, an quantitas de qua agatur, sit supra notionem iudicis dati. Nam Iuliani constitutio l. fi. C. de ped. quæ præsidibus potestatem dat cōstituendi constituendi pedaneos iudices, qui humiliora negotia disceptent, quia quedam, inquit, negotia sunt, in quibus superfluum est moderatorem expectare prouinciæ, aut ita accipienda est, vt de singulis controuersiis vilioribus possit præses arbitratu suo pedaneum constituere, aut si generaliter de omnibus etiam futuris controuersiis constituere posse vult, iam plusquàm pedaneus hic erit, qui quasi mandatam in illis causis atque inter tales personas iurisdictionẽ iurisdictionem habere videri poterit. Prætereà in causis appellationum obseruabatur, ne nisi supra certam quantitatem, princeps cognosceret. l. si qui separatim. §. j. de appel. l. in offerendis. C. eo. tit. hodie nec præ fecti quidem aut alij supremi magistratus, qui in comitatu principis sunt, nisi supra certam magnam summam ex appellationibus cognoscunt, nec nisi posteà quàm per præsides cognitũ cognitum est, quod nouellæ constitutiones definierunt. auth. de appel. per totum. Sed harum cognitionum exempla non nisi conuerso casu ad hoc responsum applicari possunt, vt quamuis pluribus actionibus in prima instantia actum sit, quarum singularum quantitas modum non constituat, omnes autem simul constituant, nihilotamen magis apud tantos magistratus agi possit. Exemplũ Exemplum sanè de pedaneis iudicibus ex nouella Imperat. lxxxii. §. præbebunt directò induci poterit, dum pedaneos in vrbe Constantinopolitana constitutos causis vsque ad trecentos solidos ascendentibus, expeditiorẽ expeditiorem quandam audientiam præbere mandat, cuius tamen sententia adhuc non satis est vt ego arbitror intellecta. qua de re abundè suprà dixi.
§. Qvod si mutuæ sint actiones, &c. Haloander, Sed & si mutuæ. Vt quasi similis decisio superiori casui fieri videatur, & in fine magis probat legendum esse, Poßit, quàm, poßim. Sed ego à vetere scriptura discedendum non arbitror, vt diuersum quiddam inferat, hoc modo, Quòd si mutuæ sint actiones, & alter minorem quantitatem, alter maiorem petat: apud eundem iudicem agendum est ei, qui quantitatem minorem petit, ne in potestate calumniosa aduersarij mei | sit, an apud eundem iudicem litigare poßim. Iurisconsulti sensus apertus est, oportere minoris summæ petitionem, ad iudicem hunc qui de maiore summa cognoscere potest, deferri. ne alioquin eueniat, vt aduersarius meus, minorẽ minorem illam summam sibi deberi petens, efficere possit, vt non apud vnum & eundem, sed apud diuersos iudices ego litigare cogar: dum quod ille mihi debet, necesse habeo apud maiorem iudicem apud quem iudicium cœptum est, petere, quod sibi me debere ipse affirmat, de industria apud alterum quendam minorem iudicem petit, quò magis me distractum & suspensum teneat. Quamobrem quia qui de maiore summa ius dicere potest, potest vtique & de minore, cùm maiori summæ, minorem inesse dicamus, ideò æquum visum, vt petitionem suam ille ad maiorem iudicem dirigat. Nam mutuas petitiones apud eundem iudicem cognosci oportere, & de mutuis præstationibus, seu petitionibus eundem iudicem dari, pridem receptum fuerat, tit. de quibus reb. ad eundem iudicem eatur, per totum. l. Lucius. infrà mandati. sed difficultas ea hîc impediebat, quòd minor magistratus de tanta causa cognoscere non posset. Duabus autem rationibus impeditur magistratus, quominus cognoscere possit, aut ratione personę personæ , quæ fortè priuilegio fori vtitur, ac tunc propriè dicitur iudex non competens, & hæc hodie sublata est per nouam Iustiniani constitutionem, si de mutua petione agatur. l. pen. & auth. ibi posita. C. de sent. aut ratione rei, vel summæ, quæ supra iurisdictionem suam est, & hanc sublatam non arbitror. Hic est verus tam Caij quàm Imperatoris sensus, quẽ quem quominus amplectar, non mouet me Alex. constit. l. quoties. C. de iudic. qua, si causa status bonorum disceptationi cōcurrat concurrat , apud eundem quoque, qui alioquin de causa status cognoscere non poterat, terminari eam permittit. nam eò id accidit, ne eiusdem causæ continentiam diuidi contingat, quod fieri prohibitum est. l. nulli. C. de iudic. l. j. C. de offic. præf. præt. At hîc plures causæ sunt super diuersis rebus institutæ. Nec tamen turbare nos debet, quòd è contrario futurum videatur in potestate mea, ne tu apud iudicem quem initio elegeris, agere possis, ac per hoc frustreris. Nam hoc intelligendum puto, ab initio. Quòd si lite contestata coram minore iudice, tunc demum ego maiorem quantitatem apud maiorem iudicem à te petere incipiam, non transferri petitionem tuam, nec olim debuisse puto, nec hodie debere constat. d. auth. Et consequenter. Hæc de veriore huius capitis sententia dicta sint.
Magistratibvs municipalibus supplicium à seruo sumere non licet, &c. Municipia propriè dictas vrbes, quæ saluis suis legibus, in societatem verius, quàm in potestatem & ditionem populi Romani venerant, notum est ex Aul. Gell. libro xvi. Noct. act. cap. xiii. Eorum magistratus antiquitus omnia agere potuisse, necesse est dicere, sed abolito pridem veteri iure Municipiorum, Romanis legibus omnia fieri cœperunt. Tunc lata lex est municipalis, de qua modò dixi. l. proxima. in princip. Ea lege, omnia quæ magis imperij, quàm iurisdictionis sunt, magistratibus his municipalibus adempta. l. ea quæ, infrà ad municipa. Iurisdictio tantùm relicta est, ea verò intra certam quantitatem constricta. Igitur quòd ait, modicam castigationem eis permitti, intelligendum est, vt citra imperij figuram id faciant. non solùm autem pecuniarij ne| gotij explicandi, sed exempli quoque edendi causa hoc eis permitti puto, si quid deliquerint. nam de seruis perinde ferè ac de quibus vis iuris nostri animalibus iudicatur. Et cùm iure ciuili pro nihilo habeantur, satis est grauiore eorum supplicio supersederi, non autẽ autem videri potest exerceri imperium, si modica de his castigatio sumatur. Nec enim tam scrupulosè ac superstitiosè hæc tractanda sunt, quæ ad seruos attinent.

L. XII. Vlpianvs. XVIII. Ad edictvm.

MAgistratibvs municipalibus supplicium à seruo sumere non licet: modica autem castigatio in eis non est deneganda. Magistratibus municipalibus, hoc est, duumuiris. Angustissima enim horum potestas, vt pote, qui non nisi intra certam quantitatem ius dicere possunt (vt modò dixi.) Nec contumaces quidem multare possunt. l. j. si quis iusdi. non obtem. Extat apud Plin. Cecilium epistola lib. iiii. ad Semproniũ Sempronium Rufum, qua negatũ negatum refert, ex authoritate publica fecisse duumuirũ duumuirum , qui Gymnicũ Gymnicum agona Viennesium ex testamento cuiusdā cuiusdam celebrari solitũ solitum sustulerat. taliũ talium enim rerũ rerum cura, ad Præsides pertinebat, arg. l. si in aliquā aliquam . suprà deoff. proconsu. & leg.
Svpplicivm svmere. Mortem inferre, arg. l. vltimum. infrà de pœnis.
Castigatio. scilicet corporalis: Accur. putat etiam in liberos homines duumuiris corporalem castigationem concedi, quia duumuiri iurisdictionem habent. l. ea quæ. ad Muni. Iurisdictio autem sine modica coërctione nulla est, l. j. & l. fi. suprà de off. eius. Sed nos id non admittimus, nisi cùm iurisdictio aliter explicari non potest, vt tunc incidenter castigare possint, secundũ secundum ea quæ præ diximus, in l. Imperium. & in l. iubere cauere. quare corpus liberi hominis ob delictum principaliter attingere nullo modò poterunt. prohibitum hoc fuisse generali lege municipali credimus, cùm anteà hi magistratus plenissimam in ciues suos iurisdictionem atque Imperium habere soliti essent: vt & alibi dixi, in l. omnes pop. suprà de iust. & iure.
Non est deneganda. Prudentum interpretatione. Non enim tam malignè accipere debemus legem illam municipalem, vt etiam seruorum castigationẽ castigationem his magistratibus interdictam esse dicamus, quibus anteà etiam in liberos homines animaduertere licebat.

L. XIII. Vlpianvs. Lib. li. Ad Sabinivm.

EVm qvi iudicare iubet, magistratum esse oportet, &c. Iudicare iubet. Duobus modis accipi potest, aut qui iudices dat, aut qui datos sententiam dicere cogit. Qui iudices dare possint, planè definitum alibi ex Paulò est. l. cùm prætor. infrà de iud. alterum hoc loco definitur, vt ego sentio. Certum tamen est, magistratum esse oportere tam qui iudices dat, quàm qui datos sententiam dicere cogit. Sed dubium erat in casu quem statim subiicit, vt dixi, in l. fi. suprà de off. præf. vrb.
Magistratvs autem is est. In aliis codicibus legitur. Magistratus autem, vel is qui in potestate est, &c. quæ scriptura magis placet. sic edictum quoque illud, Quod quisque iuris, conceptum erat hoc modo, qui magistratum potestatémve habebit, &c. l. j. infrà tit. j. Est enim magistratus in vrbe: potestas in prouincia. Magistratus est Cōsul Consul , aut Prętor Prætor . Potestas est proconsuli, aut prętori prætori . quam| uis & Prætores prouincias sortiretur: vt Siciliam, Sardiniam, Hispaniam, Narbonensem Prouinciā Prouinciam . l. ij. §. capta. suprà de iust. & iur. quare non impropriè subiicit, puta proconsul, vel prætor, si prætorem hoc modo accipimus prouincialem.
Non poßunt iudicare iubere. Hoc est, præcipere vt sententiam dicant iudices dati postquā postquam ipsi magistratu, vel prouincia excesserint, nec pœnā pœnam proponere, vel ex nunc multam dicere, si non iudicauerint: inefficax enim omne huiusmodi iussum, quia magistratus vltra tempus administrationis suæ non potest pro potestate agere, aut imperium extendere. l. fi. infrà de pœnis. vbi plenè notatur. Si tamen iudices dederit, durare eos etiam in tempus successoris, & ab eo cogi pronuntiare constat. l. venditor. §. iudices. de iud. hac interpretatione tollitur omnis repugnantia quæ hactenus subesse videbatur. Plin. lib. iiii. Epistola ad Romanum. Eià tu cùm proximè res agẽtur agentur , quoquomodo ad iudicandum veni, nihil est quod in dextram aurem fiducia mei dormias, non impunè cessatur, ecce Licinius Nepos Prætor acer & fortis vir multam dixit etiam Senatori, &c. Hinc quoque apparet, officium esse præsentis Prætoris, non præteriti, iudices ad conuentus cogere, & de quibus rebus cognouerint, sententiam pronuntiare iubere, arg. etiam. l. de qua re. infrà de iud.

L. XVI. Idem Lib. III. De omnibvs Tribvnalibvs.

SOlet praetor suam iurisdictionem mandare & aut omnem mandat, aut speciem vnam. Nam & is cui mandata iurisdictio est, fungitur vice eius qui mandauit, non sua.
Solet praetor. Idem ergo & de proconsule, aut præsidæ exaudiendum erit. l. de his. suprà de off. præs. sicut è conuerso, quod de præside constituitur, ad Prætorem quoque extendi vides. l. j. §. an ergo. infrà de susp. tut. Sed an Præfectus vrbi mandare possit iurisdictionem? (de Agustali enim dubium non est, cùm ad exemplũ exemplum proconsulis omnia faciat. l. j. suprà de off. præf. Aug.) Puto & præfectum vrbis mandare posse, nec alium fuisse Vicarium, quem habere eum consueuisse suprà diximus, in Rub. de off. præf. vrb. quàm velut legatum præfecti, quem & ipsum tamen probasset Princeps.
Speciem vnam. Sequenti capite cùm hoc ipsum repetisset, subdit statim exemplum illud, maximè cùm iustam causam susceptæ ante magistratum aduocationis alterius partis habuerit: ex quo apparet intelligendũ intelligendum esse, de vna aliqua certa causa, non de vna aliqua vniuersitate causarũ causarum , vt Accur. priore loco interpretatur. Nam species in iure frequẽter frequenter appellatur casus ipse, de quo agitur quā quam facti contigentiā contigentiam vocant. Dubiũ Dubium tamen non videtur, quin & formā formam vnā vnam iurisdictionis mandare possit, veluti omnes causas intra aureos decẽ decem , quẽadmodũ quemadmodum & inter certas personas, veluti inter Lanios & Armẽtarios Armentarios , hoc est enim quod eodem sequẽti sequenti capite dicitur: inter personas certas: idq́; idq́ue Acc. rectè interpretatur, veluti pauperes, aut pupillos, nam hoc sensu propriè persona dicitur. Sanè si cui ad vnā vnam speciẽ speciem , hoc est, ad vnā vnam causam tantùm iurisdictio mandetur, inter hunc & iudicem datum, nihil interesse putat Alciatus lib. ii. Parad. c. i. in fi. Ego tamen multùm interesse existimo, vt hîc quidem iurisdictionẽ iurisdictionem habeat, iudex autem datus non habeat: qua de re plenius suprà dixi, in l. legatus. de off. proconsul. & in l. ij. hoc tit. nam iudici dato antiquitus semper præscribebatur formula, huic autẽ autem | latiorem potestatem in cognoscendo relictum arbitror, si qua res qualis esset, prætor fortè interim animaduertere non posset, vel quoad semel statutũ statutum esset, amplius se interpellari nollet. Quare etiam illud puto, hunc cui mandata est iurisdictio, in illa causa iudicem dare posse, si sibi sederit. Nam legati prætorij, vel proconsularis partes in hac causa sine dubio sustinet. l. cùm prætor. §. is quoq; quoque . infrà de iud. Quare eadem posse debet, quæ & legatus potest.

L. XX. Pavlvs Lib. I. Ad Edictvn Edictvm .

EXtra territorivm ivs dicenti impvne non pa retur. Idem etsi supra iurisdictionem suam velit ius dicere.
De Duumuiris, hoc est, de Magistratibus municipalibus hoc scripserat Paulus. Eadem etiam cuiusdam principalis constitutionis sententia fuerat, sub titu. de decur. lib. x. Cod. Duumuirum, ait constitutio, impunè non liceat extollere potestatem fascium, extra metas territorij propriæ ciuitatis. Territorium enim propriè dicitur singularũ singularum ciuitatũ ciuitatum & municipiorum ager. l. pupillus. §. territorium. de verb. sign. Sed Imperator etiā etiam de prouinciarũ prouinciarum rectoribus accipi hoc voluisse videtur: quia scilicet eadẽ eadem subest ratio. Qua de re superius quædam diximus, in l. fi. de offi. præf. vrbi.
Loading...