Translatitivm ab antiqua origine ac vetustissimum esse hoc edictum vsitatamque illius obseruationem ostendit Cicero, in epistola ad Q. Fratrem, quia illum Prouinciam Asiam Proconsule obtinentem ad munus suum quamrectissime obeundum & perpetuam sibi ex eo gloriam comparandam egregie instruit. Eius verba qua eum admonet, qualem se in iure dicendo, rebusque statuendis & decernendis praebere oporteat, haec sunt. Constantia est adhibenda & grauitas, quae resistat non solum gratiae, verumetiam suspicioni: adiungenda est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satisfaciendo ac disputando diligentia. His rebus nuper Gn. Octauius iucundissimus fuit, apud quem primus lictor quieuit, tacuit accensus, quoties quisque voluit dixit, & quam voluit diu. quibus ille rebus fortasse nimis lenis videretur, nisi haec lenitas illam seueritatem tueretur. Cogebantur Syllani homines, quae per vim & metum abstulerant, reddere: quae in magistratibus iniuriose decreuerunt, eodem ipsis priuatis erat iure parendum. Hactenus Cicero, locus tamen nonnihil deprauatus est: nam vulgo legitur, primus lictor qui fuit. quae scriptura nullum sensum efficit, nos coniectura emendandum existimauimus: quieuit, hic lictor, non primus, sed proximus in Verrinis appellatur. Qui scilicet quasi magister lictorum esset, & duriores litigatores, cum opus esset, coercerent. Ex hoc quoque Ciceronis loco apparet, de iurisdictione deque his quae a iudicibus pro potestate statuuntur ac decernuntur in causis controuersiisque ciuilibus & iudiciariis edictum initio propositum fuisse, quo sensu fere & omnia sub hoc tit. disposita loqui apparet. sed nescio quo errore non interpretes nostrimodo, verumetiam Romani Pontifices, in c. cum omnes. de consti. de legibus. & de legislatoribus, quae statuta & statuentes vocari iam diu inualuit, edictum hoc exaudiuerunt. Itaque intempestiue & acriter hoc loco, qui nam hi sint, qui leges & statuta condere possint quaesiuerunt. Inter hos minus vituperandus Raphael Fulgosius. Nam is sibi quidem antequam doctorum commentationes vidisset, in mentem venisse ait, accipienda haec esse de his quae a iudicantibus decernuntur, nam proprie statuta ea dici animaduerterit. l. post sententiam. C. de senten. sed tamen doctores, inquit, sic intellexerunt, de legibus videlicet statutarijs, quasi dicat. Et nos ne brachia contra torrentem. Caeterum erroris causa doctoribus nostris, quod nouum ius statuere posse neminem excepto principe existimarunt: propterea quod ad ipsum solum , condendarum legum curam pertinere, hodie traditum est. l. fi. C. de consti. cautum etiam insti. de off. iud. in prin. vt non aliter iudices iudicent quam quomodo legibus & moribus proditum est: quare neminem tam insigniter impudentem, neque iudicem, neque magistratum fore existimarunt, qui ex professo se & nouas leges ponere, & secundum illas iudicare velle diceret, quemadmodum Solonem olim, interrogatum, quare non & aduersus parricidas legem posuisset, respondisse ferunt, quod neminem ex suis ciuilibus parricidium admissurum esse credidisset. Censuerunt tamen iidem doctores nostri, & ad iudices edictum pertinere, si quid iudicando, aut decernendo perperam , aut nouiter statuissent, verum id per interpretationem magis quam directo, cum potius contra definire debuerint, directo teneri ius dicentes hoc edicto, caeteros autem vtiliter & per interpretationem. Haec idcirco tam inconsulte, quia memores non fuerunt ac fortasse ne nouerunt quidem , latissimam antiquitus fuisse praetorum in iure dicendo potestatem, vtpote qui arbitratu suo ex quaque causa actiones redderent vel negarent. Quasdam ex legibus proditas, si quid deesse videretur, supplerent. l. quia actionum. de praescri. verb. vtiles porro actiones ad exemplum aliarum sae penumero darent: denique iudicium in haec aut illa verba, pure, vel cum exceptionibus, prout aequum esse videretur, redderent, formulas conciperent , iudicibus datis aequitatem & iudicij formam in omnibus ita praescriberent, causamque ad certum statum concluderent , vt dati iudices non nisi cognitores rei gestae essent, apud quos scilicet de facto, non de iure disceptaretur: Praetor ipse iuris custos ac velut oraculum quoddam haberetur. Igitur cum de his quae certo iure comprehensa non essent, saepenumero statuendum esset, eueniebat vt nouo more quaedam interdum decernere cogerentur: id etiam ex qualitate personarum nonnunquam faciebant, vt cum Verres de quodam homine dixit, si quis eum pulsasset, se iniuriarum actionem non daturum. Nam edictum praetor quisque , vt prouinciam acceperat, proponebat. nec idem quidem edictum obseruabat toto tempore magistratus sui, sed crebro illius partes quasdam (vt res poscere videretur) mutabant, donec tandem ex edictis suis perpetuis, hoc est, quae cum semel proposuissent, amplius ipsi non mutarent, praetores ius dicere coeperunt. Est autem ius dicendi verbum , vt statuendi, in magistratibus generale, eoque tota omnino iurisdictio significatur, quae non tam iudicando, quam summatim de quibusque cognoscendo, decidendo, iudices & bonorum possessiones dando, de appellationibus cognoscendo, res iudicatas exequendo, & caeteris huiusmodi continetur. Deinde perpetuum & translatitium edictum factum est, vt vnum esset omnino omnium Praetorum . Haec omnia doctissimorum hominum Alciati Augustini Duareni commentationibus hodie nota sunt. Non tamen idcirco officium praetoris cessauit penitus, quanquam sublatis formulis & impetrationibus actionum, ac plerisque digesto iure iam praescriptis, magna ex parte conquieuerit , Sed verum illud est. Naturam expellas furca licet, vsque recurrit. Emergunt enim quotidie in negotijs controuersiísque ciuilibus quaedam , quae veluti rediuiuum praetorem postulent, quod vel satis certa forma ac iure definita, aut comprehensa non sint: vel si sunt litigatores, tamen molesti locorum rectores, de rebus causisque suis frequenter interpellant: dum vel ordinario iure, vel apud ordinarios iudices agere, aut conueniri nolunt, vel subueniri sibi quibusdam in rebus atque articulis causarum, ac nonnunquam etiam in iuris publici declaratione postulant. Hoc totum officium Romae hodie Cardinalis amplissimus signaturae praefectus, approbante & singulis subscribente reuerentissimo Vicecancellario exercet. Solus olim vicecancellarius exercebat. Praesides ac legati in prouincijs & rectores ciuitatum per sese, aut quas vocant signaturas suas, de consilijs sententia plerunque prospiciunt. vt & Car. Romae de consilio Referendariorum. In his occasio noui iuris statuendi persaepe nascitur: sunt enim haec omnia in aequitatis interpretatione posita.