Translatitivm ab antiqua origine ac vetustissimum esse hoc edictum vsitatamq́ue illius obseruationem ostendit Cicero, in epistola ad Q. Fratrem, quia illum Prouinciam Asiam Proconsule obtinentem ad munus suum quàmrectissimè obeundũ & perpetuam sibi ex eo gloriam comparandā egregiè instruit. Eius verba quà eum admonet, qualem se in iure dicendo, rebusq́ue statuendis & decernendis præbere oporteat, hæc sunt. Constantia est adhibenda & grauitas, quæ resistat non solũ gratiæ, verũetiam suspicioni: adiungenda est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satisfaciendo ac disputando diligentia. His rebus nuper Gn. Octauius iucundissimus fuit, apud quẽ primus lictor quieuit, tacuit accensus, quoties quisq; voluit dixit, & quàm voluit diu. quibus ille rebus fortassè nimis lenis videretur, nisi hæc lenitas illam seueritatem tueretur. Cogebantur Syllani homines, quæ per vim & metum abstulerant, reddere: quæ in magistratibus iniuriosè decreuerunt, eodem ipsis priuatis erat iure parendum. Hactenus Cicero, locus tamen nonnihil deprauatus est: nam vulgò legitur, primus lictor qui fuit. quæ scriptura nullum sensum efficit, nos coniectura emendandum existimauimus: quieuit, hic lictor, non primus, sed proximus in Verrinis appellatur. Qui scilicet quasi magister lictorum esset, & duriores litigatores, cùm opus esset, coërcerent. Ex hoc quoque Ciceronis loco apparet, de iurisdictione deq́ue his quæ à iudicibus pro potestate statuuntur ac decernuntur in causis controuersiisq́ue ciuilibus & iudiciariis edictum initio propositũ fuisse, quo sensu ferè & omnia sub hoc tit. disposita loqui apparet. sed nescio quo errore nō interpretes nostrimodò, verũetiam Romani Pontifices, in c. cùm omnes. de consti. de legibus. & de legislatoribus, quæ statuta & statuentes vocari iam diu inualuit, edictum hoc exaudiuerunt. Itaq; intempestiuè & acriter hoc loco, qui nam hi sint, qui leges & statuta condere possint quæsiuerunt. Inter hos minus vituperandus Raphael Fulgosius. Nam is sibi quidẽ antequàm doctorũ commentationes vidisset, in mentẽ venisse ait, accipienda hæc esse de his quę à iudicantibus decernuntur, nam propriè statuta ea dici animaduerterit. l. post sententiam. C. de senten. sed tamen doctores, inquit, sic intellexerunt, de legibus videlicet statutarijs, quasi dicat. Et nos ne brachia contra torrentem. Cæterũ erroris causa doctoribus nostris, quòd nouum ius statuere posse neminem excepto principe existimarunt: proptereà quòd ad ipsum solũ , condendarũ legũ curam pertinere, hodie traditũ est. l. fi. C. de consti. cautum etiā insti. de off. iud. in prin. vt non aliter iudices iudicent quā quomodo legibus & moribus proditũ est: quare neminẽ tam insigniter impudentem, neque iudicem, neque magistratum fore existimarunt, qui ex professo se & nouas leges ponere, & secũdum illas iudicare velle diceret, quemadmodũ Solonẽ olim, interrogatum, quare non & aduersus parricidas legem posuisset, respondisse ferunt, quòd neminem ex suis ciuilibus parricidium admissurum esse credidisset. Censuerunt tamen iidem doctores nostri, & ad iudices edictum pertinere, si quid iudicando, aut decernendo perperā , aut nouiter statuissent, verùm id per interpretationem magis quàm directo, cùm potius contrà definire debuerint, directo teneri ius dicentes hoc edicto, cęteros autem vtiliter & per interpretationem. Hæc idcirco tam inconsultè, quia memores nō fuerunt ac fortassè ne nouerunt quidẽ , latissimam antiquitus fuisse prætorum in iure dicendo potestatem, vtpote qui arbitratu suo ex quaque causa actiones redderent vel negarent. Quasdā ex legibus proditas, si quid deesse videretur, supplerent. l. quia actionum. de præscri. verb. vtiles porrò actiones ad exemplũ aliarum sæ penumero darent: deniq; iudiciũ in hæc aut illa verba, purè, vel cum exceptionibus, prout æquum esse videretur, redderent, formulas cōciperẽt , iudicibus datis æquitatẽ & iudicij formā in omnibus ita præscriberent, causamq́; ad certum statũ cōcluderent , vt dati iudices nō nisi cognitores rei gestæ essent, apud quos scilicet de facto, non de iure disceptaretur: Prætor ipse iuris custos ac velut oraculum quoddā haberetur. Igitur cũ de his quæ certo iure cōprehẽsa nō essent, sæpenumero statuendũ esset, eueniebat vt nouo more quędā interdũ decernere cogerentur: id etiā ex qualitate personarũ nōnunquā faciebant, vt cũ Verres de quodā homine dixit, si quis eum pulsasset, se iniuriarũ actionẽ non daturum. Nam edictũ prętor quisq; , vt prouinciā acceperat, proponebat. nec idẽ quidem edictũ obseruabat toto tẽpore magistratus sui, sed crebro illius partes quasdam (vt res poscere videretur) mutabant, donec tandẽ ex edictis suis perpetuis, hoc est, quæ cũ semel proposuissent, amplius ipsi non mutarent, prætores ius dicere cœperunt. Est autẽ ius dicendi verbũ , vt statuendi, in magistratibus generale, eoq́; tota omnino iurisdictio significatur, quæ nō tam iudicando, quā summatim de quibusq; cognoscendo, decidendo, iudices & bonorũ possessiones dando, de appellationibus cognoscendo, res iudicatas exequendo, & cæteris huiusmodi continetur. Deinde perpetuum & translatitium edictum factum est, vt vnum esset omnino omniũ Prætorũ . Hæc omnia doctissimorum hominum Alciati Augustini Duareni commentationibus hodie nota sunt. Non tamen idcirco officiũ prætoris cessauit penitus, quanquàm sublatis formulis & impetrationibus actionum, ac plerisq; digesto iure iam præscriptis, magna ex parte cōquieuerit , Sed verum illud est. Naturam expellas furca licet, vsque recurrit. Emergunt enim quotidie in negotijs cōtrouersiísq; ciuilibus quædā , quæ veluti rediuiuũ prætorem postulent, quod vel satis certa forma ac iure definita, aut comprehensa non sint: vel si sunt litigatores, tamen molesti locorũ rectores, de rebus causisq́; suis frequenter interpellant: dum vel ordinario iure, vel apud ordinarios iudices agere, aut conueniri nolunt, vel subueniri sibi quibusdam in rebus atque articulis causarum, ac nonnunquàm etiam in iuris publici declaratione postulant. Hoc totum officium Romæ hodie Cardinalis amplissimus signaturæ præfectus, approbante & singulis subscribente reuerentissimo Vicecancellario exercet. Solus olim vicecancellarius exercebat. Præsides ac legati in prouincijs & rectores ciuitatum per sese, aut quas vocant signaturas suas, de consilijs sententia plerunque prospiciunt. vt & Car. Romæ de consilio Referendariorum. In his occasio noui iuris statuendi persæpe nascitur: sunt enim hæc omnia in æquitatis interpretatione posita.