QVi magistratvm potestatemve habebit. Magistratum accipe, in vrbe. Potestatem etiam extra vrbem: vt supra diximus, l. eum qui. titu. j. eodem modo ex pone quod mox subiungitur, si quis apud eum qui magistratum potestatémve, &c. Sic & tertio capite, de arbitris, accipiendum est, in aliquo magistratu positus, vel potestate &c. Nam Accursij interpretatio, Magistratum Duumuirum potestatem eum cui merum imperium concessum est, accipientis, non placet, non quia non omnes etiam magistratus municipales edicto contineantur , sed quia magistratus appellatio proprie ad Vrbanos pertinet, non ad municipales.