In aliqvem. Quid si generaliter & in vniuersum nemine nominatim designato? vt C. Verres edicta multa nouo more nouísque cōceptionibus , aut adiectionibus proposuisse à Cicerone arguitur. Respondeo, non sufficit edictum propositum esse, nisi & secundum illud ius dictum sit. Verbum enim, statuerit, hoc significat. §. seq. Nam vt statuatur nouum ius in aliquem, requiritur quòd contingere non nisi in personam certam potest. Illud annotandum, idcirco hoc edictum propositum fuisse: vt aut veteribus & translatitijs edictis prætores vterentur, aut si quid noui statuendum putarent, id quod æquum & bonum esset, vsquequaque amplecterentur, non ex libidine sua quiduis fingerent: cui rei prospici oportuit, cùm ob legum inopiam, quotidie multa de nouo statui necesse esset.