L. I. Vlpia. Lib. III. Ad Edictvm. QVi magistratvm potestatemve habebit. Magistratum accipe, in vrbe. Potestatem etiam extra vrbem: vt supra diximus, l. eum qui. titu. j. eodem modo ex pone quod mox subiungitur, si quis apud eum qui magistratum potestatémve, &c. Sic & tertio capite, de arbitris, accipiendum est, in aliquo magistratu positus, vel potestate &c. Nam Accursij interpretatio, Magistratum Duumuirum potestatem eum cui merum imperium concessum est, accipientis, non placet, non quia non omnes etiam magistratus municipales edicto contineantur , sed quia magistratus appellatio proprie ad Vrbanos pertinet, non ad municipales. In aliqvem. Quid si generaliter & in vniuersum nemine nominatim designato? vt C. Verres edicta multa nouo more nouísque conceptionibus , aut adiectionibus proposuisse a Cicerone arguitur. Respondeo, non sufficit edictum propositum esse, nisi & secundum illud ius dictum sit. Verbum enim, statuerit, hoc significat. §. seq. Nam vt statuatur nouum ius in aliquem, requiritur quod contingere non nisi in personam certam potest. Illud annotandum, idcirco hoc edictum propositum fuisse: vt aut veteribus & translatitijs edictis praetores vterentur, aut si quid noui statuendum putarent, id quod aequum & bonum esset, vsquequaque amplecterentur, non ex libidine sua quiduis fingerent: cui rei prospici oportuit, cum ob legum inopiam, quotidie multa de nouo statui necesse esset.