L. I. Vlpia. Lib. III. Ad Edictvm. QVi magistratvm potestatemve habebit. Magistratum accipe, in vrbe. Potestatem etiam extra vrbem: vt suprà diximus, l. eum qui. titu. j. eodem modo ex pone quod mox subiungitur, si quis apud eum qui magistratum potestatémve, &c. Sic & tertio capite, de arbitris, accipiendum est, in aliquo magistratu positus, vel potestate &c. Nam Accursij interpretatio, Magistratum Duumuirũ potestatem eũ cui merum imperium cōcessum est, accipientis, non placet, non quia nō omnes etiam magistratus municipales edicto cōtineantur , sed quia magistratus appellatio ꝓpriè ad Vrbanos pertinet, nō ad municipales. In aliqvem. Quid si generaliter & in vniuersum nemine nominatim designato? vt C. Verres edicta multa nouo more nouísque cōceptionibus , aut adiectionibus proposuisse à Cicerone arguitur. Respondeo, non sufficit edictum propositum esse, nisi & secundum illud ius dictum sit. Verbum enim, statuerit, hoc significat. §. seq. Nam vt statuatur nouum ius in aliquem, requiritur quòd contingere non nisi in personam certam potest. Illud annotandum, idcirco hoc edictum propositum fuisse: vt aut veteribus & translatitijs edictis prætores vterentur, aut si quid noui statuendum putarent, id quod æquum & bonum esset, vsquequaque amplecterentur, non ex libidine sua quiduis fingerent: cui rei prospici oportuit, cùm ob legum inopiam, quotidie multa de nouo statui necesse esset.