L. II. Pavlvs Lib. III. Ad Edictvm. HOc edicto dolvs debet ivs dicentis pvniri. Nam si assessoris imprudentia ius aliter dictum sit, quam oportuit: non debet hoc magistratui officere, sed ipsi assessori. Dolvs. Quamuis in edicto praetoris, dolimentio nulla sit. l. j. supra eod. quia tamen ex Paulo hic refertur, debere hoc edicto dolum ius dicenti puniri, propterea videntur ad vnum omnes existimasse, requiei dolo malo factum, vt priori huius edicti capiti locus sit, aduersus magistratum scilicet, qui noue ius dixit. glo. & Alber. hic. glo. & Fulgosius in l. fin. infra eodem. Non dubitauit tamen Paulus Castren. etiam si lata duntaxat magistratus culpa arguatur, affirmare nihilominus edicto locum fore, argumento vsus, quod assessoris imperitiam hoc loco taxari viderat: nam imperitia, inquit, assessoris, nihil amplius est quam lata culpa, quae si in assessore retaliatur, multo magis etiam in ipso magistratu puniri debet. Sed hoc interesse omnes censent, quod iuris imperitia in magistratu, nisi & iurisconsultum se profiteatur, & eo intuitu iurisdictioni praepositus sit, latae culpae non comparatur, in assessore autem comparatur. Mihi nimis exile argumentum hoc visum est, quia Paulus hoc loco doli mentionem fecit: idcirco nos existimare, non nisi eos qui dolo fecisse deprehendantur, hoc edicto teneri. Non enim id agit Paulus, vt interpretatione subleuet hunc, qui noue ius dixit, sed vt inter eum qui sua, & eum qui aliena sententia, velut circunscriptus ius dixit, distinguat. Proinde extra hunc casum quicunque siue magistratus nouum ius statuerit, seu priuatus impetrauerit, dummodo ex sententia eius id factum sit, ad edictum hoc eum pertinere arbitror, nec excusationem ullam accipiendam, si forte respectu aliquo, vel speciali ratione, aut causa statuisse, aut impetrasse causari velit, dummodo ex sententia eius id factum sit, & termini pares sint, vt vulgo dicimus, hoc est, causa causae, vel earum articuli & circunstantiae inter se conueniant. Nam edictum praetoris nullam neque doli, neque imperitiae, aut culpae mentionem facit. Sed factum duntaxat requirit, vt quod cuique in alio aequum esse vsum est, id in seipsum obseruari non dedignetur. Quare illa exceptio elegans esse dicitur, in l. fi. infra eo. Praeterquam si quis eorum contra eum fecerit, &c. quae exceptio non inelegans modo, sed prorsus inepta esset: si doli verbum in edicto, vel adiectum, vel subintellectum esset: hoc & Accur. principio animaduertat. glo. in d. l. fi. Quod vero Paulus hic dolum puniri ait, accipiendum est, pro versutia & calliditate Magistratus, quae affuisse praesumi debet ob id ipsum quod inique decreuit, nec probatio in contrarium admittatur, vt ego sentio. Nam etsi nulla fuerit calliditas, non ideo minus edicto locus erit, cum etsi summa cum ratione ac solertia actum esse proponatur, nihilominus tamen ipsi eodem iure parendum sit, quod in alio aequum putauit, vt in ipso interpretationis limine Vlpianus statim scripsit. l. j. supra eo. Secundum hoc illud quoque recte efficitur, vt si tutor nouum ius de re pupilli impetrauerit, ipse eo iure vti debeat, non pupillus, quod in procuratore secus est, quoniam scilicet ex sententia nostra procurator impetrat, tutor non ex pupilli sed ex suo tantum sensu facit. l. seq. ยง. si procurator.