L. II. Pavlvs Lib. III. Ad Edictvm. HOc edicto dolvs debet ivs dicentis pvniri. Nam si aßeßoris imprudentia ius aliter dictum sit, quàm oportuit: non debet hoc magistratui officere, sed ipsi aßeßori. Dolvs. Quamuis in edicto prætoris, dolimentio nulla sit. l. j. suprà eod. quia tamen ex Paulo hîc refertur, debere hoc edicto dolum ius dicenti puniri, proptereà videntur ad vnum omnes existimasse, requiei dolo malo factum, vt priori huius edicti capiti locus sit, aduersus magistratum scilicet, qui nouè ius dixit. glo. & Alber. hîc. glo. & Fulgosius in l. fin. infrà eodem. Non dubitauit tamen Paulus Castren. etiam si lata duntaxat magistratus culpa arguatur, affirmare nihilominus edicto locum fore, argumento vsus, quòd assessoris imperitiam hoc loco taxari viderat: nam imperitia, inquit, assessoris, nihil amplius est quàm lata culpa, quæ si in assessore retaliatur, multò magis etiam in ipso magistratu puniri debet. Sed hoc interesse omnes censent, quòd iuris imperitia in magistratu, nisi & iurisconsultum se profiteatur, & eo intuitu iurisdictioni præpositus sit, latæ culpæ non comparatur, in assessore autem comparatur. Mihi nimis exile argumentum hoc visum est, quia Paulus hoc loco doli mentionem fecit: idcirco nos existimare, non nisi eos qui dolo fecisse deprehendantur, hoc edicto teneri. Non enim id agit Paulus, vt interpretatione subleuet hunc, qui nouè ius dixit, sed vt inter eum qui sua, & eum qui aliena sententia, velut circunscriptus ius dixit, distinguat. Proinde extra hunc casum quicunque siue magistratus nouum ius statuerit, seu priuatus impetrauerit, dummodò ex sententia eius id factum sit, ad edictum hoc eum pertinere arbitror, nec excusationem ullam accipiendam, si fortè respectu aliquo, vel speciali ratione, aut causa statuisse, aut impetrasse causari velit, dummodò ex sententia eius id factum sit, & termini pares sint, vt vulgò dicimus, hoc est, causa causæ, vel earum articuli & circunstantiæ inter se conueniant. Nam edictum prætoris nullam neque doli, neque imperitiæ, aut culpæ mentionem facit. Sed factum duntaxat requirit, vt quod cuique in alio æquum esse vsum est, id in seipsum obseruari non dedignetur. Quare illa exceptio elegans esse dicitur, in l. fi. infrà eo. Præterquàm si quis eorum contra eum fecerit, &c. quæ exceptio non inelegans modò, sed prorsus inepta esset: si doli verbum in edicto, vel adiectum, vel subintellectum esset: hoc & Accur. principio animaduertat. glo. in d. l. fi. Quod verò Paulus hîc dolum puniri ait, accipiendum est, pro versutia & calliditate Magistratus, quæ affuisse præsumi debet ob id ipsum quòd iniquè decreuit, nec probatio in contrarium admittatur, vt ego sentio. Nam etsi nulla fuerit calliditas, non ideò minus edicto locus erit, cùm etsi summa cum ratione ac solertia actum esse proponatur, nihilominus tamẽ ipsi eodem iure parendum sit, quod in alio æquum putauit, vt in ipso interpretationis limine Vlpianus statim scripsit. l. j. suprà eo. Secundum hoc illud quoque rectè efficitur, vt si tutor nouum ius de re pupilli impetrauerit, ipse eo iure vti debeat, non pupillus, quod in procuratore secus est, quoniam scilicet ex sententia nostra procurator impetrat, tutor non ex pupilli sed ex suo tantùm sensu facit. l. seq. §. si procurator.