SI qvis iniqvvm ivs adversvs aliqvem impetra uit. Incipit exponere alterum edicti caput, de litigatore, qui nouum ius statuendum curauit. Sed in edicto scriptum erat, obtinuerit: non, impetrauerit: vt capite primo vidisti. Quare apparet promi scue his verbis vsum esse Vlpianum. Obtinere tamen magis consummatam actionem significat, quam impetrare, quo magis mirum videtur, quod paulo post subijcit. Sed & siue impetrauit, & vsus est iure aliquo, siue impetrauit, vt vtetur (licet vsus non sit) hoc edicto punitur. Nam si in magistratu, an quod statuendum putauit, effectum habuerit, vel habere potuerit, inspicitur. l. j. §. fin. supra eo. cur non & in litigatore idem quaeri conueniat? Accur. plane hoc admittit. Itaque distinguendum putat, an vti potuerit si voluisset, an non: vt si a iurisdictionis, aut solennium defectu laboraret. Amplius putat Zasius in intellectibus, etsi cum vti potuit, integris tamen omnibus consilium mutauit, non puniri edicto, arg. d. §. fi. & l. quamuis. de in ius voc. Quare ita accipiendum hoc cen set, vt vsus non fuerit, quia non potuerit: per eum tamen non steterit, quominus vteretur. Sed alia huius verbi significatio est, vti enim proprie is dicitur, qui decreto vel semel nititur, quod Vlpianus minime requiri tradit. Quare poenitentiam quidem manifestam re integra excusare existimo, si vltro approbetur argumentum, dict. l. quamuis. Sed si haec non appareat, non ideo minus edicto locum fore, quamuis non vltra Imperator conatus fuerit.