SI qvis iniqvvm ivs adversvs aliqvem impetra uit. Incipit exponere alterũ edicti caput, de litigatore, qui nouum ius statuendum curauit. Sed in edicto scriptum erat, obtinuerit: non, impetrauerit: vt capite primo vidisti. Quare apparet promi scuè his verbis vsum esse Vlpianum. Obtinere tamen magis consummatam actionem significat, quàm impetrare, quo magis mirum videtur, quod paulò post subijcit. Sed & siue impetrauit, & vsus est iure aliquo, siue impetrauit, vt vtetur (licet vsus non sit) hoc edicto punitur. Nam si in magistratu, an quod statuendum putauit, effectum habuerit, vel habere potuerit, inspicitur. l. j. §. fin. suprà eo. cur non & in litigatore idem quæri conueniat? Accur. planè hoc admittit. Itaque distinguendum putat, an vti potuerit si voluisset, an non: vt si à iurisdictionis, aut solennium defectu laboraret. Amplius putat Zasius in intellectibus, etsi cùm vti potuit, integris tamen omnibus consilium mutauit, non puniri edicto, arg. d. §. fi. & l. quamuis. de in ius voc. Quare ita accipiendum hoc cen set, vt vsus non fuerit, quia non potuerit: per eum tamen nō steterit, quominus vteretur. Sed alia huius verbi significatio est, vti enim propriè is dicitur, qui decreto vel semel nititur, quod Vlpianus minimè requiri tradit. Quare pœnitentiam quidem manifestam re integra excusare existimo, si vltro approbetur argumentum, dict. l. quamuis. Sed si hæc non appareat, nō ideò minus edicto locum fore, quamuis non vltra Imperator conatus fuerit.