# 2 QVOD QVISQVE IVRIS IN ALTERVM STATVIT, vti ipse eodem ivre vtatvr. Tit. II. Translatitivm ab antiqua origine ac vetustissimum esse hoc edictum vsitatamque illius obseruationem ostendit Cicero, in epistola ad Q. Fratrem, quia illum Prouinciam Asiam Proconsule obtinentem ad munus suum quamrectissime obeundum & perpetuam sibi ex eo gloriam comparandam egregie instruit. Eius verba qua eum admonet, qualem se in iure dicendo, rebusque statuendis & decernendis praebere oporteat, haec sunt. Constantia est adhibenda & grauitas, quae resistat non solum gratiae, verumetiam suspicioni: adiungenda est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satisfaciendo ac disputando diligentia. His rebus nuper Gn. Octauius iucundissimus fuit, apud quem primus lictor quieuit, tacuit accensus, quoties quisque voluit dixit, & quam voluit diu. quibus ille rebus fortasse nimis lenis videretur, nisi haec lenitas illam seueritatem tueretur. Cogebantur Syllani homines, quae per vim & metum abstulerant, reddere: quae in magistratibus iniuriose decreuerunt, eodem ipsis priuatis erat iure parendum. Hactenus Cicero, locus tamen nonnihil deprauatus est: nam vulgo legitur, primus lictor qui fuit. quae scriptura nullum sensum efficit, nos coniectura emendandum existimauimus: quieuit, hic lictor, non primus, sed proximus in Verrinis appellatur. Qui scilicet quasi magister lictorum esset, & duriores litigatores, cum opus esset, coercerent. Ex hoc quoque Ciceronis loco apparet, de iurisdictione deque his quae a iudicibus pro potestate statuuntur ac decernuntur in causis controuersiisque ciuilibus & iudiciariis edictum initio propositum fuisse, quo sensu fere & omnia sub hoc tit. disposita loqui apparet. sed nescio quo errore non interpretes nostrimodo, verumetiam Romani Pontifices, in c. cum omnes. de consti. de legibus. & de legislatoribus, quae statuta & statuentes vocari iam diu inualuit, edictum hoc exaudiuerunt. Itaque intempestiue & acriter hoc loco, qui nam hi sint, qui leges & statuta condere possint quaesiuerunt. Inter hos minus vituperandus Raphael Fulgosius. Nam is sibi quidem antequam doctorum commentationes vidisset, in mentem venisse ait, accipienda haec esse de his quae a iudicantibus decernuntur, nam proprie statuta ea dici animaduerterit. l. post sententiam. C. de senten. sed tamen doctores, inquit, sic intellexerunt, de legibus videlicet statutarijs, quasi dicat. Et nos ne brachia contra torrentem. Caeterum erroris causa doctoribus nostris, quod nouum ius statuere posse neminem excepto principe existimarunt: propterea quod ad ipsum solum , condendarum legum curam pertinere, hodie traditum est. l. fi. C. de consti. cautum etiam insti. de off. iud. in prin. vt non aliter iudices iudicent quam quomodo legibus & moribus proditum est: quare neminem tam insigniter impudentem, neque iudicem, neque magistratum fore existimarunt, qui ex professo se & nouas leges ponere, & secundum illas iudicare velle diceret, quemadmodum Solonem olim, interrogatum, quare non & aduersus parricidas legem posuisset, respondisse ferunt, quod neminem ex suis ciuilibus parricidium admissurum esse credidisset. Censuerunt tamen iidem doctores nostri, & ad iudices edictum pertinere, si quid iudicando, aut decernendo perperam , aut nouiter statuissent, verum id per interpretationem magis quam directo, cum potius contra definire debuerint, directo teneri ius dicentes hoc edicto, caeteros autem vtiliter & per interpretationem. Haec idcirco tam inconsulte, quia memores non fuerunt ac fortasse ne nouerunt quidem , latissimam antiquitus fuisse praetorum in iure dicendo potestatem, vtpote qui arbitratu suo ex quaque causa actiones redderent vel negarent. Quasdam ex legibus proditas, si quid deesse videretur, supplerent. l. quia actionum. de praescri. verb. vtiles porro actiones ad exemplum aliarum sae penumero darent: denique iudicium in haec aut illa verba, pure, vel cum exceptionibus, prout aequum esse videretur, redderent, formulas conciperent , iudicibus datis aequitatem & iudicij formam in omnibus ita praescriberent, causamque ad certum statum concluderent , vt dati iudices non nisi cognitores rei gestae essent, apud quos scilicet de facto, non de iure disceptaretur: Praetor ipse iuris custos ac velut oraculum quoddam haberetur. Igitur cum de his quae certo iure comprehensa non essent, saepenumero statuendum esset, eueniebat vt nouo more quaedam interdum decernere cogerentur: id etiam ex qualitate personarum nonnunquam faciebant, vt cum Verres de quodam homine dixit, si quis eum pulsasset, se iniuriarum actionem non daturum. Nam edictum praetor quisque , vt prouinciam acceperat, proponebat. nec idem quidem edictum obseruabat toto tempore magistratus sui, sed crebro illius partes quasdam (vt res poscere videretur) mutabant, donec tandem ex edictis suis perpetuis, hoc est, quae cum semel proposuissent, amplius ipsi non mutarent, praetores ius dicere coeperunt. Est autem ius dicendi verbum , vt statuendi, in magistratibus generale, eoque tota omnino iurisdictio significatur, quae non tam iudicando, quam summatim de quibusque cognoscendo, decidendo, iudices & bonorum possessiones dando, de appellationibus cognoscendo, res iudicatas exequendo, & caeteris huiusmodi continetur. Deinde perpetuum & translatitium edictum factum est, vt vnum esset omnino omnium Praetorum . Haec omnia doctissimorum hominum Alciati Augustini Duareni commentationibus hodie nota sunt. Non tamen idcirco officium praetoris cessauit penitus, quanquam sublatis formulis & impetrationibus actionum, ac plerisque digesto iure iam praescriptis, magna ex parte conquieuerit , Sed verum illud est. Naturam expellas furca licet, vsque recurrit. Emergunt enim quotidie in negotijs controuersiísque ciuilibus quaedam , quae veluti rediuiuum praetorem postulent, quod vel satis certa forma ac iure definita, aut comprehensa non sint: vel si sunt litigatores, tamen molesti locorum rectores, de rebus causisque suis frequenter interpellant: dum vel ordinario iure, vel apud ordinarios iudices agere, aut conueniri nolunt, vel subueniri sibi quibusdam in rebus atque articulis causarum, ac nonnunquam etiam in iuris publici declaratione postulant. Hoc totum officium Romae hodie Cardinalis amplissimus signaturae praefectus, approbante & singulis subscribente reuerentissimo Vicecancellario exercet. Solus olim vicecancellarius exercebat. Praesides ac legati in prouincijs & rectores ciuitatum per sese, aut quas vocant signaturas suas, de consilijs sententia plerunque prospiciunt. vt & Car. Romae de consilio Referendariorum. In his occasio noui iuris statuendi persaepe nascitur: sunt enim haec omnia in aequitatis interpretatione posita. L. I. Vlpia. Lib. III. Ad Edictvm. QVi magistratvm potestatemve habebit. Magistratum accipe, in vrbe. Potestatem etiam extra vrbem: vt supra diximus, l. eum qui. titu. j. eodem modo ex pone quod mox subiungitur, si quis apud eum qui magistratum potestatémve, &c. Sic & tertio capite, de arbitris, accipiendum est, in aliquo magistratu positus, vel potestate &c. Nam Accursij interpretatio, Magistratum Duumuirum potestatem eum cui merum imperium concessum est, accipientis, non placet, non quia non omnes etiam magistratus municipales edicto contineantur , sed quia magistratus appellatio proprie ad Vrbanos pertinet, non ad municipales. In aliqvem. Quid si generaliter & in vniuersum nemine nominatim designato? vt C. Verres edicta multa nouo more nouísque conceptionibus , aut adiectionibus proposuisse a Cicerone arguitur. Respondeo, non sufficit edictum propositum esse, nisi & secundum illud ius dictum sit. Verbum enim, statuerit, hoc significat. §. seq. Nam vt statuatur nouum ius in aliquem, requiritur quod contingere non nisi in personam certam potest. Illud annotandum, idcirco hoc edictum propositum fuisse: vt aut veteribus & translatitijs edictis praetores vterentur, aut si quid noui statuendum putarent, id quod aequum & bonum esset, vsquequaque amplecterentur, non ex libidine sua quiduis fingerent: cui rei prospici oportuit, cum ob legum inopiam, quotidie multa de nouo statui necesse esset. L. II. Pavlvs Lib. III. Ad Edictvm. HOc edicto dolvs debet ivs dicentis pvniri. Nam si assessoris imprudentia ius aliter dictum sit, quam oportuit: non debet hoc magistratui officere, sed ipsi assessori. Dolvs. Quamuis in edicto praetoris, dolimentio nulla sit. l. j. supra eod. quia tamen ex Paulo hic refertur, debere hoc edicto dolum ius dicenti puniri, propterea videntur ad vnum omnes existimasse, requiei dolo malo factum, vt priori huius edicti capiti locus sit, aduersus magistratum scilicet, qui noue ius dixit. glo. & Alber. hic. glo. & Fulgosius in l. fin. infra eodem. Non dubitauit tamen Paulus Castren. etiam si lata duntaxat magistratus culpa arguatur, affirmare nihilominus edicto locum fore, argumento vsus, quod assessoris imperitiam hoc loco taxari viderat: nam imperitia, inquit, assessoris, nihil amplius est quam lata culpa, quae si in assessore retaliatur, multo magis etiam in ipso magistratu puniri debet. Sed hoc interesse omnes censent, quod iuris imperitia in magistratu, nisi & iurisconsultum se profiteatur, & eo intuitu iurisdictioni praepositus sit, latae culpae non comparatur, in assessore autem comparatur. Mihi nimis exile argumentum hoc visum est, quia Paulus hoc loco doli mentionem fecit: idcirco nos existimare, non nisi eos qui dolo fecisse deprehendantur, hoc edicto teneri. Non enim id agit Paulus, vt interpretatione subleuet hunc, qui noue ius dixit, sed vt inter eum qui sua, & eum qui aliena sententia, velut circunscriptus ius dixit, distinguat. Proinde extra hunc casum quicunque siue magistratus nouum ius statuerit, seu priuatus impetrauerit, dummodo ex sententia eius id factum sit, ad edictum hoc eum pertinere arbitror, nec excusationem ullam accipiendam, si forte respectu aliquo, vel speciali ratione, aut causa statuisse, aut impetrasse causari velit, dummodo ex sententia eius id factum sit, & termini pares sint, vt vulgo dicimus, hoc est, causa causae, vel earum articuli & circunstantiae inter se conueniant. Nam edictum praetoris nullam neque doli, neque imperitiae, aut culpae mentionem facit. Sed factum duntaxat requirit, vt quod cuique in alio aequum esse vsum est, id in seipsum obseruari non dedignetur. Quare illa exceptio elegans esse dicitur, in l. fi. infra eo. Praeterquam si quis eorum contra eum fecerit, &c. quae exceptio non inelegans modo, sed prorsus inepta esset: si doli verbum in edicto, vel adiectum, vel subintellectum esset: hoc & Accur. principio animaduertat. glo. in d. l. fi. Quod vero Paulus hic dolum puniri ait, accipiendum est, pro versutia & calliditate Magistratus, quae affuisse praesumi debet ob id ipsum quod inique decreuit, nec probatio in contrarium admittatur, vt ego sentio. Nam etsi nulla fuerit calliditas, non ideo minus edicto locus erit, cum etsi summa cum ratione ac solertia actum esse proponatur, nihilominus tamen ipsi eodem iure parendum sit, quod in alio aequum putauit, vt in ipso interpretationis limine Vlpianus statim scripsit. l. j. supra eo. Secundum hoc illud quoque recte efficitur, vt si tutor nouum ius de re pupilli impetrauerit, ipse eo iure vti debeat, non pupillus, quod in procuratore secus est, quoniam scilicet ex sententia nostra procurator impetrat, tutor non ex pupilli sed ex suo tantum sensu facit. l. seq. §. si procurator. L. III. Vlpianvs Lib. III. Ad Edictvm. SI qvis iniqvvm ivs adversvs aliqvem impetra uit. Incipit exponere alterum edicti caput, de litigatore, qui nouum ius statuendum curauit. Sed in edicto scriptum erat, obtinuerit: non, impetrauerit: vt capite primo vidisti. Quare apparet promi scue his verbis vsum esse Vlpianum. Obtinere tamen magis consummatam actionem significat, quam impetrare, quo magis mirum videtur, quod paulo post subijcit. Sed & siue impetrauit, & vsus est iure aliquo, siue impetrauit, vt vtetur (licet vsus non sit) hoc edicto punitur. Nam si in magistratu, an quod statuendum putauit, effectum habuerit, vel habere potuerit, inspicitur. l. j. §. fin. supra eo. cur non & in litigatore idem quaeri conueniat? Accur. plane hoc admittit. Itaque distinguendum putat, an vti potuerit si voluisset, an non: vt si a iurisdictionis, aut solennium defectu laboraret. Amplius putat Zasius in intellectibus, etsi cum vti potuit, integris tamen omnibus consilium mutauit, non puniri edicto, arg. d. §. fi. & l. quamuis. de in ius voc. Quare ita accipiendum hoc cen set, vt vsus non fuerit, quia non potuerit: per eum tamen non steterit, quominus vteretur. Sed alia huius verbi significatio est, vti enim proprie is dicitur, qui decreto vel semel nititur, quod Vlpianus minime requiri tradit. Quare poenitentiam quidem manifestam re integra excusare existimo, si vltro approbetur argumentum, dict. l. quamuis. Sed si haec non appareat, non ideo minus edicto locum fore, quamuis non vltra Imperator conatus fuerit. FINIS.