VT Sunt res humanæ, mihi videtur gloria præcipuum quoddam ornamentum esse virtutis, quæ non aliter gaudet agnosci, quàm Sol amat lucere. Nullam enim virtus aliam laborum periculorúmque mercedem desyderat, præter hanc laudis & gloriæ. Qua detracta, quid est quod in hoc tam exiguo vitæ curriculo & tam breui, tantis nos laboribus exerceamus? Omnes quidem nostri studiorum labores, omnes conatus & vigiliæ non susciperentur, si nihil efficere, nihil parere aliquando posse crederemus. Maximè quòd vnusquisque nostrum ita natus & institutus sit, vt ferè nemo nisi mercedem aliquam laborum suorum speret, de aliquo bene mereri velit. Quæ vtrùm magis virtuti, quàm felicitati & fortunæ tribuenda sit, nescio. Hoc vnum scio, Non satis esse virtutem colere, autoritatem habere, nisi etiam felicitas insit. Omnibus enim summis viris quædam ad amplitudinem & gloriam, & ad res bene gerendas diuinitus adiuncta fortuna est. Vt in teipso mihi exemplum sumo, Præses obseruandiss. Qui præterquàm quòd iura reipub. municipales sanctiones, probatos mores diligentissimè retines ac conseruas, in omni doctrinæ genere præstantissimus es. Testes erunt tuæ Locorvm obscvriorvm in Pandectas Expositiones, Quas legi & relegi cùm libenter, tum quadam cum admiratione. Nullum inueni digressionis dispendium, scopum tetigisti, & quæ tibi succurrerunt, adiecisti his, quæ variis discrepantibúsque nostrorum sententiis fuerunt deprauata. Quod sanè præstare nemo potest, nisi animum doctrina excolat. Non enim aliter in tanta rerum varietate suppetere potest, quid dicamus. Ostendis planè te literarum studio ita deditum, vt ex his in publicum afferre fructum, & admiranda in lucem proferre possis. Itaque quia omnia consequutus es, duce industria ac fortuna comite, te tametsi Prouincialibus publicísque negotiis occupatissimum, pro communi reipubl. vtilitate rogabo, vt reliquos Pandectarum obscuros locos, pro summa tua virtute atque ingenio expositos, euulgari sinas. In hoc erit summa & gratia & gloria, & laus apud præstantissimos laudatissimósque viros. Cæterùm in aliis voluminibus, si qua deinceps edideris, autorum legúmque quas vocant allegationes, ab orationis tuæ filo separatas ac in margine foliorum reiectas esse velim. Id quod te in animo habuisse, non me latet, cùm ista scriberes. Sed non fuisse tibi ocium exemplar exintegrò describi, curandi, ac repetita lectione, vt decreueras, recognoscendi, etiam ex teipso audiui. Enimuerò pro mea in te beneuolentia, vt hoc primum volumen, omnibus suis numeris absolutum in lucem exiret: locos omnes singulares selectos & sub indice redatos tibi mitto. Vt si abs te approbentur, euulgari sinas. Nam ocium tibi in eam curam haud futurum scio. Interim bene vale, meúmque erga te singularem amorem ama. Carpentoracte, decimo Calendas Maias. 1554.