ANTONIO VACCAE IVRISCONS. CLARISS. ET VENAYSSINAE PROVIN CIAE PRAESIDI DOMI NO SVO COLENDIS simo Iacobvs Concenativs S. P. D. VT Sunt res humanae, mihi videtur gloria praecipuum quoddam ornamentum esse virtutis, quae non aliter gaudet agnosci, quam Sol amat lucere. Nullam enim virtus aliam laborum periculorúmque mercedem desyderat, praeter hanc laudis & gloriae. Qua detracta, quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo & tam breui, tantis nos laboribus exerceamus? Omnes quidem nostri studiorum labores, omnes conatus & vigiliae non susciperentur, si nihil efficere, nihil parere aliquando posse crederemus. Maxime quod vnusquisque nostrum ita natus & institutus sit, vt fere nemo nisi mercedem aliquam laborum suorum speret, de aliquo bene mereri velit. Quae vtrum magis virtuti, quam felicitati & fortunae tribuenda sit, nescio. Hoc vnum scio, Non satis esse virtutem colere, autoritatem habere, nisi etiam felicitas insit. Omnibus enim summis viris quaedam ad amplitudinem & gloriam, & ad res bene gerendas diuinitus adiuncta fortuna est. Vt in teipso mihi exemplum sumo, Praeses obseruandiss. Qui praeterquam quod iura reipub. municipales sanctiones, probatos mores diligentissime retines ac conseruas, in omni doctrinae genere praestantissimus es. Testes erunt tuae Locorvm obscvriorvm in Pandectas Expositiones, Quas legi & relegi cum libenter, tum quadam cum admiratione. Nullum inueni digressionis dispendium, scopum tetigisti, & quae tibi succurrerunt, adiecisti his, quae variis discrepantibúsque nostrorum sententiis fuerunt deprauata. Quod sane praestare nemo potest, nisi animum doctrina excolat. Non enim aliter in tanta rerum varietate suppetere potest, quid dicamus. Ostendis plane te literarum studio ita deditum, vt ex his in publicum afferre fructum, & admiranda in lucem proferre possis. Itaque quia omnia consequutus es, duce industria ac fortuna comite, te tametsi Prouincialibus publicísque negotiis occupatissimum, pro communi reipubl. vtilitate rogabo, vt reliquos Pandectarum obscuros locos, pro summa tua virtute atque ingenio expositos, euulgari sinas. In hoc erit summa & gratia & gloria, & laus apud praestantissimos laudatissimósque viros. Caeterum in aliis voluminibus, si qua deinceps edideris, autorum legúmque quas vocant allegationes, ab orationis tuae filo separatas ac in margine foliorum reiectas esse velim. Id quod te in animo habuisse, non me latet, cum ista scriberes. Sed non fuisse tibi ocium exemplar exintegro describi, curandi, ac repetita lectione, vt decreueras, recognoscendi, etiam ex teipso audiui. Enimuero pro mea in te beneuolentia, vt hoc primum volumen, omnibus suis numeris absolutum in lucem exiret: locos omnes singulares selectos & sub indice redatos tibi mitto. Vt si abs te approbentur, euulgari sinas. Nam ocium tibi in eam curam haud futurum scio. Interim bene vale, meúmque erga te singularem amorem ama. Carpentoracte, decimo Calendas Maias. 1554.