VT Sunt res humanæ, mihi videtur gloria
præcipuum quoddam ornamentum esse virtutis, quæ non aliter gaudet agnosci, quàm
Sol amat lucere. Nullam enim virtus aliam laborum periculorúmque mercedem desyderat,
præter hanc laudis & gloriæ. Qua detracta,
quid est quod in hoc tam exiguo vitæ curriculo & tam breui, tantis nos laboribus exerceamus? Omnes quidem nostri studiorum labores, omnes conatus & vigiliæ non susciperentur, si nihil efficere, nihil parere aliquando posse crederemus. Maximè quòd
vnusquisque nostrum ita natus & institutus sit, vt ferè nemo nisi mercedem
aliquam laborum suorum speret, de aliquo bene mereri velit. Quæ vtrùm
magis virtuti, quàm felicitati & fortunæ tribuenda sit, nescio. Hoc vnum scio,
Non satis esse virtutem colere, autoritatem habere, nisi etiam felicitas insit.
Omnibus enim summis viris quædam ad amplitudinem & gloriam, & ad res
bene gerendas diuinitus adiuncta fortuna est. Vt in teipso mihi exemplum sumo, Præses obseruandiss. Qui præterquàm quòd iura reipub. municipales sanctiones, probatos mores diligentissimè retines ac conseruas, in omni doctrinæ
genere præstantissimus es. Testes erunt tuæ
Locorvm obscvriorvm
in Pandectas Expositiones, Quas legi & relegi cùm libenter, tum
quadam cum admiratione. Nullum inueni digressionis dispendium, scopum
tetigisti, & quæ tibi succurrerunt, adiecisti his, quæ variis discrepantibúsque
nostrorum sententiis fuerunt deprauata. Quod sanè præstare nemo potest, nisi animum doctrina excolat. Non enim aliter in tanta rerum varietate suppetere potest, quid dicamus. Ostendis planè te literarum studio ita deditum, vt
ex his in publicum afferre fructum, & admiranda in lucem proferre possis.
Itaque quia omnia consequutus es, duce industria ac fortuna comite, te tametsi
|
Prouincialibus publicísque negotiis occupatissimum, pro communi reipubl.
vtilitate rogabo, vt reliquos Pandectarum obscuros locos, pro summa tua virtute atque ingenio expositos, euulgari sinas. In hoc erit summa & gratia &
gloria, & laus apud præstantissimos laudatissimósque viros. Cæterùm in aliis
voluminibus, si qua deinceps edideris, autorum legúmque quas vocant allegationes, ab orationis tuæ filo separatas ac in margine foliorum reiectas esse
velim. Id quod te in animo habuisse, non me latet, cùm ista scriberes. Sed non
fuisse tibi ocium exemplar exintegrò describi, curandi, ac repetita lectione, vt
decreueras, recognoscendi, etiam ex teipso audiui. Enimuerò pro mea
in te beneuolentia, vt hoc primum volumen, omnibus suis numeris absolutum in lucem exiret: locos omnes singulares selectos & sub indice redatos tibi mitto. Vt si abs te approbentur, euulgari sinas. Nam ocium tibi in
eam curam haud futurum scio. Interim
bene vale, meúmque erga te singularem amorem ama. Carpentoracte, decimo
Calendas Maias.
1554.