| |
ANTONII VACCAE à capite Silicis, Iurisconsulti Imolensis

EXPOSITIONES LOCORVM OBSCVRIORVM ET PARATITVLORVM IN PANDECTAS, VOLVMEN PRIMVM,

LVGDVNI, Apud Matthiam Bonhomme.
M. D. LIIII. CVM PRIVILEGIO REGIS.

BREVIS PRIVILEGII.

Ne qvis has locorvm obscvriorvm expositiones in Pandectas, intra sexennivm a die finitae impressionis annorvm repvtatione facta, in Gallia imprimat, avt alibi impressas distrahat, praeter Matthiam Bonhomme, Principali rescripto continetvr. Ex qvo et illvd significatvr, eos qvi contra fecerint in ea cavsa fvtvros, atqve si illi nominatim hac de re certiores facti essent. Qvi avtem edi sibi diploma desyderaverit, apvd Lvgdvnensem legatvm consistat, cvi soli de ea re ivrisdictio notio've ex rescripto datvr.


REVEREND. ET ILLVSTRISS. CARD. ALEXANDRO FARNESIO SANCT. ROM. ECCL. VICECANCEL LARIO, ANT. VACCA S. P. D.

CVm tv Alexander Farnesi, Comitijs Pontificijs, quibus suffragante te, Iulius tertius renouando seculo ad Pontificatum maximum est euectus, maximo difficilíque in negotio versabare: ego maximo fruens ocio, proptereà quòd iustitio indicto forensia negotia, quibus aliquot ante annos vacare institueram, conquieuerant, cœpi ne torperem aut elanguescerẽ elanguescerem , ex his quædam euoluere, quæ breuibus annotationibus ac rudibus commentationibus in ius ciuile mihi scripta sunt. Ea sunt in omnes ferè Digestorum & Codicis constitutionum libros scholia & tanquàm glossemata quædam, quibus frequentia iuris capita sæpe aduersus inueteratas & vulgares opiniones, sæpe aduersus recentiorum interpetum receptas temporibus nostris persuasiones, nonnunquam secundum antiquiorum traditiones interim neglectas aut iacentes, sæpius verò animaduersione & cura nostra propria, quæ alij ne attigerant quidem, declarare ac velut in lucem proferre conati sumus. Nam postquàm ius ciuile attigi, cùm discendi laborem immensum caperem, id vnum in animo semper habui, si qua ex parte opera mea vnquam effici posset, vt cæteri post me faciliorem viam inuenirent. Sed cùm animaduertissem paulò plenioribus quibusdam commentarijs opus esse, vt quid planè interpretatio nostra sibi vellet, omnes sine labore intelligere possent, statui & pleniores commentarios faciendos, & diligentius quoque agendum esse, vt nihil omnino præterirem eorum, quæ dilucidiore interpretatione in eisdem libris ad hanc vsque diem indigere videbantur, ne scilicet lucubratio nostra, si quando exiret, manca esse, &, quod in prouerbio est, neque caput neque pedes habere videretur. Cœpi itaque à principio & limine ipso Digestorum studiosè omnia colligere, quibus enarrandis atque explicandis operæ pretium aliquod me facturum existimarem. Nam anteà non id egeram, vt iustum opus aut volumen in lucem edendum componerem, sed vt mihi ipse ac memoriæ meæ consulerem & subuenirem, non perpetuo scribendi tenore, sed prout quæ  quæque res vel inciderat, vel in mentem venerat. Multa igitur ad eam diẽ diem prætermissa rimari & inuestigare, omnia verò in vnũ vnum corpus redigere, lu| p. [iv] cem́ lu cemque prout quæ  quæque res poscere videretur, afferre institui. Sed necdum primus Digestorũ Digestorum liber absolutus erat, cùm renuntiato Iulio tertio Pontifice maximo, ego in pistrinũ pistrinum illico retractus sum. Nam forensibus causis controuersijs́ controuersijsque rursum occupatus, & magnorum virorum amicorum præsertim, dum vixerunt, tuorum, Andreæ Cornelij, Bernardini Maffæi, tum Hieronymi huius Dandini Cardinalium amplißimorũ amplißimorum , quos honoris causa nomino, negotijs seruitio́ seruitioque distentus, omnem sanè ad ociosa iuris capita scribendi curam abieci. Mouendi erant iudices è re nata, vt quod quodque acciderat, nec tam rationibus quàm autoritatibus sæpe vtendum, ac certandum potius. Regesta, Rescripta, rerũ rerum omnis generis formulæ actionés actionésque videndæ, literæ illiteratæ vsquequa vsquequaque tractandæ & cognoscẽdæ cognoscendæ . Nec multò pòst tu quo quoque me in amplißimam domum & clientelam tuam migrare voluisti, vt ex vrbe proficiscens, quod magnis Italiæ, Galliæ & Germaniæ motibus fecisti, me relinqueres, ad quem oppidorum ditionis tuæ gubernatio referretur. Interim etiam nouis curis auctus, nec veteribus exoneratus, cùm iudicandis Populi Romani agrarijs controuersijs, & mandato tuo, Pontificiorum iudicum, quos commissarios vocant, numero adscriptus essem, nonnihil tamen interdum subducebam temporis, quo incœptum opus cōtinuarem continuarem . Ita Itaque inter tot curas & labores ad Rubricā Rubricam tamen illam perueni, quæ inscribitur, Quod quisque iuris &c. Progressus́ Progressusque sine dubio essem longius, vel relictis rebus, cæterorum quidem omnium, præterquàm tuis, quod facere nec semel in animo habui, nisi tu repente me nec opinantem ex vrbe ad hanc prouinciam administrandam euocasses: vel extrusisses potius ac compulisses. Nam consilium, vt ad te scripsi, non erat meum, ex vrbe posthac discedere: quin Romæ vel pauper viuere, quàm liquido, quod aiunt, fortunæ riuo procul in alia terra inaurari. Retinebat operis instituti desiderium & spes aliquando perficiendi, retinebat complexus & conuictus amicorum & literatorum hominum, eorum præsertim, quos probè nosti, familiarium tuorum, Faerni, Fascitellij, Commendonij, Franchini, Chari. Nunc posteàquàm huc veni, & ad omnia prouincialium desideria respondendi munere varijs́ varijsque officijs & negotijs circunuentus, ac veluti rediuiua quadam aliarum ex alijs quotidie nascentium rerum obsidione pressus, longißimè abesse me à ratione atque ocio perficiendi, quod cœperam, animaduerti, statui volumen primum, quod ferè consummaueram, ad te mittere, vt decernere ipse poßis, satius ne sit me in ocio, quàm in negotio aliquando fore. Nam & ocium facere, & in negotio vel honestißimo retinere tu me potes. Ego, quod tu decreueris, id libens faciam, & iußis tuis vsquequaque adquiescam. Misi autem hæc ad te etiam eò libentius, quòd sermonem interdum habuisse te, non me latet, de toto humano iure præsertim Pontificio (quod qui maximè nouerunt, hi maximi in amplißimo collegio ac cœtu vestro semper habiti sunt) inuestigando cognoscendo́ cognoscendoque , si facili aliqua ratione aut via tot rebus occupato tibi tradi posset. Nam ius Pontificium à iure ciuili fermè fluxit, & sine iuris ciuilis cognitione vix intelligi aut tractari potest. Sed de his aliàs. Nunc instituti mei rationem accipe. Ego semper eum perfectum fore iurisconsultum existimaui, qui Iustiniani libros planè perspexerit, euoluerit, intellexerit, memoria, quoad eius fieri potest, complexus fuerit. Sed intelligendi potißima vis est. Iustiniani libros voco vniuersam Iuris huius ciuilis, quod ille nobis vel reliquit vel tradidit, farraginem & compositionem. Recentiorum interpretum doctrinas & immensa opera nunquàm valde amplectenda existimaui, nisi quate | nus duntaxat ad eorum librorum declarationem atque explanationem pertinent. Nec sanè alio sensu antiquorum quisquàm scripsit, quam vt obscura iuris loca declararet, aut ea certè, quæ in his libris secum aut inter se pugnare videbantur, conciliaret. Sed nescio quo fato factum est, vt veram docendi atque interpretandi rationem ac modum paulatim amiserimus, dum vel ambitione atque ostentatione, vel Germanæ veræ ́ veræque doctrinæ inopia, superuacuas quæstiones inculcant, de rebus impertinentibus & non necessarijs nec suis locis disputant, autoritati plusquàm rationi tribuunt, quæ breuiter dici possunt, magno verborum apparatu atque anfractu aguntur, nihil ad sua genera refertur: quod propositum est, atque vbi interpretatio maximè desideratur, id ne attingitur quidem: vbi non desideratur, ibi magno conatu intenditur. Interpretum commenta magis quàm leges ipsas enarrare, tum mutuis velut telis sese, ac vulneribus conficere student, sacra, profana, diuina, humana docendo commiscentur: nihil distinctè, nihil ab originis aut simplicitatis suæ cognitione repetitum traditur. Denique id vnum agi videtur, vt magno labore magna́ magnaque temporis & pretij librorum iactura nihil scire doceamur. Et quod Iustinianus superiorum temporum vitium corrigere maximè optauit, vt quæ in singulis tractatibus eadem ratione ducta, ab omnibus scriptoribus repetebantur, ea ad genera & vniuersales quasdam notiones referret, quæ omnibus deinceps causis cōtrouersiis́ controuersiisque seruirent, quod & Cicero olim cogitarat, id nos rursum reuocare & singulos de singulis vel minutis rebus & causarum articulis tractatus facere velimus. Cùm hæc ita animaduerterem, non laborandum mihi esse statui vt singula iuris capita prolixis commentationibus vestirem. Quibus autem interpretatio nostra vtilis aut necessaria esse visa est, in his id egi potißimùm, vt sensum mentem́ mentemque scriptoris assequeremur. Ociosas aut alijs locis congruentes disputationes vel reiecimus vel omisimus. Affinia tamen & agnata quædam interim adijcere non grauati sumus, quæ nec sine reprehensione preterire posse videbamur. Denique longiores interdum fuimus, vt inueteratas opiniones persuasiones́ persuasionesque minueremus penitus, ac velut ex animis euelleremus. Nec sanè nouum est, maiorem dedocendo quàm docendo laborẽ laborem sumi, præsertim cùm loca quædam obseruauerim, quæ nec ipsos quidem compilatores, quorum opera componendis his libris Imperator vsus est, satis intellexisse pro certò habui. Enimuerò non adeò præfractè accipienda seu captanda potius autorum iuris verba existimaui, vt ex singulis eorum verbis (quod vulgo nunc faciunt) singulos velut legum sensus elicere conatus fuerim, ac si ipsis legibus aut prætorum edictis, quæ illi interpretabantur, ea verba posita essent. Non enim par ratio est iurisconsultorum sermonis, & ipsarum legum. In horum scriptis verbum aliquod ociosum aut non exactè consideratum inueniri potest. Omnia ad summam interpretationis referuntur. At in Legibus, Edictis & Senatuscōsultis Senatusconsultis verbum nullum sine magno misterio at atque ingenio prolatum puto. Sed de his & alijs sententia nostra in ipso opere melius apparuerit: & tu quoque si quando ocium tibi erit, forsan cognosces. Bene Vale Carpentoracte Venaysinorum, Decimo Calend. Maij. M. D. LIIII.


ANTONIO VACCAE IVRECONSVLTO CLA rissimo & Venayssinæ Prouinciæ Præ sidi Petrvs Costvs.

Quòd tu Sarmaticos, iuris Trasibule, tyrannos
Sollicitus legum de statione moues,
Reddis & antiquo tersißima iura nitori,
Et veterum explodis somnia vana senum,
Scita́ Scitaque prudentum natalibus addere priscis
Niteris, & Latiæ prodere iura togæ:
Accipe gramineam, victricia dona, coronam,
Et refer è Scythicis barbara signa Getis.
Tu mihi in Orchestra lato spectabere clauo,
Dignus & in nostris aureus esse focis.

INDEX TITVLORVM, LEGVM, ET PARAGRAPHO RVM, QVI IN HOC VOLVMINE EXPLICANTVR. NVMERVS PAGINAM INDICAT.

Loading...
| |