REVEREND. ET ILLVSTRISS. CARD. ALEXANDRO FARNESIO SANCT. ROM. ECCL. VICECANCEL LARIO, ANT. VACCA S. P. D. CVm tv Alexander Farnesi, Comitijs Pontificijs, quibus suffragante te, Iulius tertius renouando seculo ad Pontificatum maximum est euectus, maximo difficilíque in negotio versabare: ego maximo fruens ocio, propterea quod iustitio indicto forensia negotia, quibus aliquot ante annos vacare institueram, conquieuerant, coepi ne torperem aut elanguescerem , ex his quaedam euoluere, quae breuibus annotationibus ac rudibus commentationibus in ius ciuile mihi scripta sunt. Ea sunt in omnes fere Digestorum & Codicis constitutionum libros scholia & tanquam glossemata quaedam, quibus frequentia iuris capita saepe aduersus inueteratas & vulgares opiniones, saepe aduersus recentiorum interpetum receptas temporibus nostris persuasiones, nonnunquam secundum antiquiorum traditiones interim neglectas aut iacentes, saepius vero animaduersione & cura nostra propria, quae alij ne attigerant quidem, declarare ac velut in lucem proferre conati sumus. Nam postquam ius ciuile attigi, cum discendi laborem immensum caperem, id vnum in animo semper habui, si qua ex parte opera mea vnquam effici posset, vt caeteri post me faciliorem viam inuenirent. Sed cum animaduertissem paulo plenioribus quibusdam commentarijs opus esse, vt quid plane interpretatio nostra sibi vellet, omnes sine labore intelligere possent, statui & pleniores commentarios faciendos, & diligentius quoque agendum esse, vt nihil omnino praeterirem eorum, quae dilucidiore interpretatione in eisdem libris ad hanc vsque diem indigere videbantur, ne scilicet lucubratio nostra, si quando exiret, manca esse, &, quod in prouerbio est, neque caput neque pedes habere videretur. Coepi itaque a principio & limine ipso Digestorum studiose omnia colligere, quibus enarrandis atque explicandis operae pretium aliquod me facturum existimarem. Nam antea non id egeram, vt iustum opus aut volumen in lucem edendum componerem, sed vt mihi ipse ac memoriae meae consulerem & subuenirem, non perpetuo scribendi tenore, sed prout quaeque res vel inciderat, vel in mentem venerat. Multa igitur ad eam diem praetermissa rimari & inuestigare, omnia vero in vnum corpus redigere, lu cemque prout quaeque res poscere videretur, afferre institui. Sed necdum primus Digestorum liber absolutus erat, cum renuntiato Iulio tertio Pontifice maximo, ego in pistrinum illico retractus sum. Nam forensibus causis controuersijsque rursum occupatus, & magnorum virorum amicorum praesertim, dum vixerunt, tuorum, Andreae Cornelij, Bernardini Maffaei, tum Hieronymi huius Dandini Cardinalium amplissimorum , quos honoris causa nomino, negotijs seruitioque distentus, omnem sane ad ociosa iuris capita scribendi curam abieci. Mouendi erant iudices e re nata, vt quodque acciderat, nec tam rationibus quam autoritatibus saepe vtendum, ac certandum potius. Regesta, Rescripta, rerum omnis generis formulae actionésque videndae, literae illiteratae vsquequaque tractandae & cognoscendae . Nec multo post tu quoque me in amplissimam domum & clientelam tuam migrare voluisti, vt ex vrbe proficiscens, quod magnis Italiae, Galliae & Germaniae motibus fecisti, me relinqueres, ad quem oppidorum ditionis tuae gubernatio referretur. Interim etiam nouis curis auctus, nec veteribus exoneratus, cum iudicandis Populi Romani agrarijs controuersijs, & mandato tuo, Pontificiorum iudicum, quos commissarios vocant, numero adscriptus essem, nonnihil tamen interdum subducebam temporis, quo incoeptum opus continuarem . Itaque inter tot curas & labores ad Rubricam tamen illam perueni, quae inscribitur, Quod quisque iuris &c. Progressusque sine dubio essem longius, vel relictis rebus, caeterorum quidem omnium, praeterquam tuis, quod facere nec semel in animo habui, nisi tu repente me nec opinantem ex vrbe ad hanc prouinciam administrandam euocasses: vel extrusisses potius ac compulisses. Nam consilium, vt ad te scripsi, non erat meum, ex vrbe posthac discedere: quin Romae vel pauper viuere, quam liquido, quod aiunt, fortunae riuo procul in alia terra inaurari. Retinebat operis instituti desiderium & spes aliquando perficiendi, retinebat complexus & conuictus amicorum & literatorum hominum, eorum praesertim, quos probe nosti, familiarium tuorum, Faerni, Fascitellij, Commendonij, Franchini, Chari. Nunc posteaquam huc veni, & ad omnia prouincialium desideria respondendi munere varijsque officijs & negotijs circunuentus, ac veluti rediuiua quadam aliarum ex alijs quotidie nascentium rerum obsidione pressus, longissime abesse me a ratione atque ocio perficiendi, quod coeperam, animaduerti, statui volumen primum, quod fere consummaueram, ad te mittere, vt decernere ipse possis, satius ne sit me in ocio, quam in negotio aliquando fore. Nam & ocium facere, & in negotio vel honestissimo retinere tu me potes. Ego, quod tu decreueris, id libens faciam, & iussis tuis vsquequaque adquiescam. Misi autem haec ad te etiam eo libentius, quod sermonem interdum habuisse te, non me latet, de toto humano iure praesertim Pontificio (quod qui maxime nouerunt, hi maximi in amplissimo collegio ac coetu vestro semper habiti sunt) inuestigando cognoscendoque , si facili aliqua ratione aut via tot rebus occupato tibi tradi posset. Nam ius Pontificium a iure ciuili ferme fluxit, & sine iuris ciuilis cognitione vix intelligi aut tractari potest. Sed de his alias. Nunc instituti mei rationem accipe. Ego semper eum perfectum fore iurisconsultum existimaui, qui Iustiniani libros plane perspexerit, euoluerit, intellexerit, memoria, quoad eius fieri potest, complexus fuerit. Sed intelligendi potissima vis est. Iustiniani libros voco vniuersam Iuris huius ciuilis, quod ille nobis vel reliquit vel tradidit, farraginem & compositionem. Recentiorum interpretum doctrinas & immensa opera nunquam valde amplectenda existimaui, nisi quate nus duntaxat ad eorum librorum declarationem atque explanationem pertinent. Nec sane alio sensu antiquorum quisquam scripsit, quam vt obscura iuris loca declararet, aut ea certe, quae in his libris secum aut inter se pugnare videbantur, conciliaret. Sed nescio quo fato factum est, vt veram docendi atque interpretandi rationem ac modum paulatim amiserimus, dum vel ambitione atque ostentatione, vel Germanae veraeque doctrinae inopia, superuacuas quaestiones inculcant, de rebus impertinentibus & non necessarijs nec suis locis disputant, autoritati plusquam rationi tribuunt, quae breuiter dici possunt, magno verborum apparatu atque anfractu aguntur, nihil ad sua genera refertur: quod propositum est, atque vbi interpretatio maxime desideratur, id ne attingitur quidem: vbi non desideratur, ibi magno conatu intenditur. Interpretum commenta magis quam leges ipsas enarrare, tum mutuis velut telis sese, ac vulneribus conficere student, sacra, profana, diuina, humana docendo commiscentur: nihil distincte, nihil ab originis aut simplicitatis suae cognitione repetitum traditur. Denique id vnum agi videtur, vt magno labore magnaque temporis & pretij librorum iactura nihil scire doceamur. Et quod Iustinianus superiorum temporum vitium corrigere maxime optauit, vt quae in singulis tractatibus eadem ratione ducta, ab omnibus scriptoribus repetebantur, ea ad genera & vniuersales quasdam notiones referret, quae omnibus deinceps causis controuersiisque seruirent, quod & Cicero olim cogitarat, id nos rursum reuocare & singulos de singulis vel minutis rebus & causarum articulis tractatus facere velimus. Cum haec ita animaduerterem, non laborandum mihi esse statui vt singula iuris capita prolixis commentationibus vestirem. Quibus autem interpretatio nostra vtilis aut necessaria esse visa est, in his id egi potissimum, vt sensum mentemque scriptoris assequeremur. Ociosas aut alijs locis congruentes disputationes vel reiecimus vel omisimus. Affinia tamen & agnata quaedam interim adijcere non grauati sumus, quae nec sine reprehensione preterire posse videbamur. Denique longiores interdum fuimus, vt inueteratas opiniones persuasionesque minueremus penitus, ac velut ex animis euelleremus. Nec sane nouum est, maiorem dedocendo quam docendo laborem sumi, praesertim cum loca quaedam obseruauerim, quae nec ipsos quidem compilatores, quorum opera componendis his libris Imperator vsus est, satis intellexisse pro certo habui. Enimuero non adeo praefracte accipienda seu captanda potius autorum iuris verba existimaui, vt ex singulis eorum verbis (quod vulgo nunc faciunt) singulos velut legum sensus elicere conatus fuerim, ac si ipsis legibus aut praetorum edictis, quae illi interpretabantur, ea verba posita essent. Non enim par ratio est iurisconsultorum sermonis, & ipsarum legum. In horum scriptis verbum aliquod ociosum aut non exacte consideratum inueniri potest. Omnia ad summam interpretationis referuntur. At in Legibus, Edictis & Senatusconsultis verbum nullum sine magno misterio atque ingenio prolatum puto. Sed de his & alijs sententia nostra in ipso opere melius apparuerit: & tu quoque si quando ocium tibi erit, forsan cognosces. Bene Vale Carpentoracte Venaysinorum, Decimo Calend. Maij. M. D. LIIII.