DE SENATORIBVS. tit. ix.

Section
DE senatoribus & senatu, multa copiosè Budæus explicat, in l. fin. sub hoc tit. quæ iuuenes perdiscere ac nosse velim, antequàm de senatorum priuilegiis cæterísque ad eos & eorum filios pertinentibus tractare incipiant. Nam vt ferè in reliquis partibus iuris, ita sub hoc tit. nihil ad historicam cognitionem pertinens positum est. Videtur enim Imperator credidisse eos qui ad ius ciuile tractandum accederent, totius rei Romanæ peritos fore. Ideò pauca quædam in ipso Digestorum limine, seorsim atque in vniuersum admonuisse contentus fuit. l. ij. de orig. iur. Non ignarus (vt opinor) multa suis locis desiderari posse, quę quæ aliunde tamen acciperentur. Illud admonendi sumus, quod & suprà attigimus, in principio operis, quo tempore Iustinianus hos libros composuit, fuisse quasi duplicem senatum, alterum Romæ, alterum Constantinopoli. Nam vtrique pro senatoribus & senatu gerebant, tam qui Græcis Imperatoribus aderant, quàm qui in Italia atque vrbe Roma superstiterant ipsi, vel eorum maiores, aut certè interim quoquo modo in senatum & consilium vrbis Romæ peruenerant. Sed hi per hæc tempora sub regibus Gottorum agebant, nec quicquam commune habere se cum Constantinopolitano senatu & Græcis hominibus arbitrabantur, donec ab Imperatore nostro liberata Italia, ac pulsis Gręcis Græcis , sub vnius ditionem iterum omnia concesserunt. Iustior autem senatus vter intereà credendus fuerit, & quæ adusque tempora, verus ac legitimus senatus Romæ, vel in Græcia fuisse videatur, abundè iam exposuimus, in l. non ambigitur. de legib. & in l. j. de const. princ. Ideò repetere non necesse existimo, sed de gradi| dibus atque honorificis appellationibus Senatorum ac Populi Romani magistratuum, de quibus deinceps vsque ad finem huius primi libri tractatur, quæ nobis olim, post doctissimorum virorum ambiguitates, in mentem venerunt, hoc loco adscribenda duximus. Igitur Patricium genus clarum antiquitus dictum esse, Lucanus his versibus ostendit, Pharsa libro septimo.
Hic patriæ perit omne decus, iacet aggero magno
Patritium campis commista plebe cadauer,
Mors tamen eminuit clarorum in cæde virorum
Pugnacis domiti.
Vlpianus quoque claram personam dixit Senatoris, vel vxoris eius. l. curator. infrà de curatori. fur. & claram dignitatem Senatoriam appellauit. l. non est verisimile. quod metus causa. Clarissimi autẽ autem appellatio, vbi citra adulationem loquendum esset, ijs adscribatur, qui non solùm patritij & Senatores essent, sed & amplissimos honores ac magistratus gessissent. Docet hoc Asco. Pedianus, qui cùm in argumento quod prætulit diuinationi Ciceronis in C. Verrem, meminisset, iudicio illo Glabrionem prætorem & amplissimos quosque Senatorij ordinis iudicasse, mox in expositione, iudicium, inquit, siue dubio magnum est, & ex persona Verris, qui post præturam de fortunis omnibus dimicat, & amplitudine iudicium. Sunt enim clarissimi &c. Cicero quoque in orat. pro domo sua, clarissimos viros, principes ciuitatis vocat. Claritas generis & clarissima gens etiam de horum posteris dicebatur. Plinius in Paneger. ad Traianum. An consularis viri triumphalisque filius, cùm tertiò Consul creatur, ascendit non debitum hoc illi, non vel sola generis claritate, prouentum. Et paulò post, An aliud à te quàm Senatus reuerentia obtinuit, vt iuuenibus clarissimæ gentis debitum generi honorem: sed antequàm deberetur, offeres? Accipitur & diui Antonini constit. in hunc sensum. lege prima. C. de dign. libro xii. Si vt proponitis, & auum consularem & patrem virum prætorium habuistis, & non priuatæ conditionis hominibus, sed clarissimis nupsistis, claritatem generis retinetis. Paulatim tamen factum, vt clarissimi generaliter dicerentur Senatores omnes, tam qui honores gererent gessisséntve, quàm qui non gessissent: prætereà & qui Senatoria ornamenta impetrassent, & ab his omnibus prognati filij, aut nepotes eodem titulo indifferenter decorarentur. Clarissimos, qui nihil vltra quam Senatores sunt, appellat Constantini constitutio. C. de ijs qui ven. æt. impetr. l. ij. Eodem ferè sensu dictum apud Lampridium, in vita Alexandri. Præfectis suis Senatoriam dignitatem addidisse eum, vt viri clarissimi & essent & dicerentur. De his accipi debet, quod scribit Modestin. Custodias auditurum Præsidem clarissimos viros adhibere debere, qui in ciuitate illa sunt. lege, custodias. de public. iudic. quanuis vulgo non intelligatur. nam custodicæ quasi in conuentibus publicis audiebantur. l. vnius. §. fina. de quæstion. Quare & antiquissimis canonibus. xv. quæst. vij. cap. penul. traditum est, episcopum nullius causam audire debere, absque præsentia suorum clericorum, & id quandoque etiam recentioribus temporibus obseruatum. cap. ex literis. de diuor. Qui honores adhuc gererent, frequentissimè hi quoque clarissimi dicuntur: vt prætor vrbanus. l. prima. ff. de rebus eorum. Prætor tutela| ris. l. j. C. de tut. illustri. præfectus prætorio. l. prima. C. de sententiam passis, & restitu. proconsul. aut præses prouinciæ. l. prima. C. de priuatis carceribus. l. fina. ad legem Iuliam. de vi publi. lege prima. de annon. & capit. l. decuriones. ex quibus causis infam. irrog. Sed nec de his qui senatoria duntaxat impetrauerant ornamenta, quíque erant, vt Ausionius ait, muneris exortes, nomine participes, exempla desunt. Si Senator, ait Constantini lex, vel alius clarissimus priuatos habeat filios editos, quippe antequàm susciperet dignitatem &c. l. si Senator. C. de dignita. libro duodecimo. alios à Senatoribus clarissimos hîc intelligi non oportet, quàm qui Senatoria, consularia, Proconsularia, aut prætoria ornamenta meruerant: ad clarissimatus enim dignitatem omnes hi referebantur. l. secunda. C. de domesti. & protect. libro duodecimo. & lege prima. de præpositis cub. Eadem enim prorsus dignatione habebantur, qua Senatores. Iam de liberis istorum omnium, indifferenter clarissimos eos quoque censeri atque appellari, & in clarissimatus dignitate numerari, dubium non est, dicta l. si Senator. lege, fœminæ. ff. de Senatoribus. Hæc de clarissimi appellatione. Illustris verbum, apud antiquos notitiæ fuisse non meriti. Ideóque etiam in meretricibus inueniri, cùm & nobiles & Illustres dicuntur, adnotat Seruius loco illo Virgilij: Illustres animas nostrúmque in nomen ituras. Quo quidem significat, posterioribus temporibus planè tanquàm meriti, acceptum esse. Apud Ciceronem & latissimos quosque scriptores, Synonimia sunt, clarus & illustris. Denique libri extant Plinij Cæcilij de viris Illustribus. & Suetonij Tranquilli, de Illustribus Grammaticis, non alio argumento, quàm quo Cicero, de claris Oratoribus inscripsisse dicitur: quanquàm sint qui inscriptionem illam Ciceronis esse non putent, sed Brutum simpliciter inscripsisse. Cæterùm posterior ætas, præsertim quò propius ad Iustiniani tempora accedit (credo quòd clarissimorum tam pertæsum erat, quódque eorum numerus nimis tam excreuisset, vt veri Senatores vix dignosci possent ab imaginarijs & fictis) Illustris titulum honorificentiorem esse duxit, quàm clarissimi. Ideò de numero clarissimorum quosdam secreuit, quos Illustres appellaret: vt præfectos vrbi, aut præ torio. lege, præcipimus. C. de appellationibus. lege, viros. C. de palatinis sacrarum largitionum & rerum priuatarum. libro xii. Nouas prætereà quasdam dignitates inuenit, aut à paruis initijs ad summa euexit, quas qui adepti essent, Illustres hi quoque dicerentur. Vt Quæstor Cæsaris, Comes sacrarum largitionum, Magistri Militum, & si qui eiusdem gradus. Nam administrationes quidem ipsas, propriè Illustres vocabant, per illas autem qui eis præfecti essent. At nec consules ordinarios, hoc est, qui re vera consulatum gerebant, nec patritios eos, qui quasi patres Imperatoris habebantur, & cæteris honoribus anteponebantur. lege, nemini. C. de consulibus. libro xii. hoc nomine appellatos inuenio, non quia non eo digni haberentur, sed credo, quòd ampliores quasdam appellationes his attribuere æquum esse arbitrarentur. Vt Magnificentissimos, Gloriosissimos, Sublimissimos, Excellentissimos, aut eminentissimos eos dicerent. lege prima. §. ad istum. C. de nouo Codice confirmando. l. diuor. C. de quæstionibus. l. si quando. C. de appellationibus. l. sancimus. C. de consulibus. libro xii. Hinc est quod generaliter sic dispositum & traditum sæpe | inuenias, viros à maximis dignitatibus vsque ad omnes Illustres aliquid facere posse, vel non posse, quod rectè Accursius descensiuè & inclusiuè accipiendum esse tradit. Authentica, Maximis. C. de nuptijs. & in corpore vnde sumitur. & authentica, quibus modis naturalies efficiantur sui. §. illud quoque. lege fina. hoc titu. de Senatoribus. authenti. vt ab illus. per totum textum. Quò fit vt vera esse antiquorum sententia videatur, quosdam esse supra Illustres, qui tamen non superillustres appellentur, vt ipsi existimarunt, sed ijs nominibus, quæ nos recensuimus, ornentur. cùm nusquam ea vox inueniatur. Nam quod Valentini, & Theodosij constitutione legebatur, super illustris, est cognitio præfecturæ. lege penultima. C. de officio præfecti prætorio. Rectè ab Haloandro correctum esse videtur, semper illustris &c. Eminentissimorum tamen appellatione, etiam ipsos Illustres interdum contineri animaduerti. dicta lege diuo. C. de quæstionibus. Quòd si ij qui Illustres administrationes gessissent, Senatores vel ab initio non fuissent, vel per eas facti non essent, perfectissimi dicebantur, dicta lege, diuo. vt Alciatus libro tertio dispunctionum. capitulo quarto, in fine rectè sentire videtur. Sed certè vel Senatores plerunque ad tales dignitates promouebantur, vel promoti Senatores quoque efficiebantur. Id tacitè significauit Amianus Marcellinus, libro vigesimoprimo, prope finem, de Constantio Imperatore loquens, cùm ait: Nihil circa administrationum augmenta, præter pauca, innouare passus est, nunquàm erigens cornua militaria, nec sub eo dux quisquam, cum clarissimatu prouectus est. Erant enim (vt nos quoq; quoque meminimus) perfectissimi. Nec occurrebat Magistro Equitum prouinciæ Rector, &c. Nam hoc vult Amianus significare, Constantinum non promouisse Duces suos addita etiam Senatoria dignitate, vt alij facere soliti erant. Quamobrem perfectissimos dictos fuisse. De his etiam intelligi debet titulus, de perfectissimatus dignitate, libro duodecimo Codicis, quanquàm constitutio sub illo posita, non de veris perfectissimis loquatur, sed de ijs qui eius dignitatis codicillos impetrauerit. Nam hæc quoque dignitas, vt aliæ superiores, codicillis à principe nonnunquàm impetrabantur. Ideò cautum à Constantino, ne cui minus honestis natutalibus orto, aut minur liberaliter educato concederetur. dicta lege prima. Verùm quia Imperatores non clarissimi generis homines ad tantos gradus rarò assumebant, aut certè assumptos plerunque etiam Senatores faciebant, Ideò rara in iure, (vt prædiximus) huius dignitatis mentio, apud Cassiodorum nulla. Nam Ghottorum Reges, quorum nomine epistolas ille & dignitatum codicillos concipiebat, Romanis legibus ac moribus omnia agere instituerant, & Senatui quæcunque agerent probare. Probabilis autem mos non erat, vt à plebe homines, præteritis Senatoribus & Patritijs, ad tales dignitates extollerentur. Moris autem hoc fuisse, & quasi per legitimam quandam consequentiam vsurpatum, vt qui Illustres administrationes & dignitates acciperent, si Senatores non erant, ad Senatoriam quoque dignitatem simul assumi intelligerentur, alia quoque permulta ostendunt. Imprimis Iustiniani nouella constitutio sexagesimanona, quæ inscribitur, de decurionibus, vt accepta | dignitate præfectoria &c. Ea autem, inquit, ab Imperatore codicillorum datio, Præfectoriæ dignitatis videlicet, ad hoc tantum valeat, vt honoratus ipse magni Senatus portio esse videatur: multò ergo magis hoc efficiet præfectura ipsa in actu posita, aut olim administrata. Sed & constitutio vltima Codicis, libro tertio, sub titulo, vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur, non obscurè ostendit, quosdam ex his statim Senatores censeri, vt Præfectos, Consules, Magistros militum. Alios post peractam demum administrationem Senatorio ordini sociari, vt Quæstorem, & præpositum cubiculo Imperatoris, quod ipsum & de præposito cubiculo Augustæ alia constitutione traditum est, lege finali. C. de præpositis sacri cubiculi, & de omnibus cubicularijs, & priuilegijs eorum, libro duodecimo. Quare seruis ociùs Senatores tamen efficiebantur omnes. Prætereà sub hoc titulo, capite vltimo, ita scriptum est. Senatores accipiendum est eos esse, qui à patritijs & consularibus vsque ad omnes Illustres viros descendunt: quia hi soli in Senatu sententiam dicere possunt. Quibus verbis non obscurè significatur, maximas dignitates gerentes, aut his defunctos, quicunque sint, Senatores esse intelligi. Quod verò ait, solos eos in Senatu sententiam posse dicere, quomodo intelligendum sit, eo loco, quoad eius fieri poterit, explicabimus. Nam consistorium principis, ad quod omnia ferè Senatus munera translata erant, ex proceribus constabat & Senatoribus. lege, humanum. C. de legibus. lege prima, ad legem Iuliam maiestatis. vt significat etiam Cassiodorus, libro sexto, variarum formula. Quomodo proceres vacantes fiant, & Iustinianus nouella xxii. de appellationibus. §. adhæc. & nouella lxii. quæ inscribitur, de consultationibus. in principio. Proceres autem ij erant, qui administrationes gerebant. Senatores qui tam gessissent, aut certè & si nunquàm gessissent, dummodò in actu positi Senatoria munera obirent atque exercerent. Hi omnes veri, non imaginarij Senatores generaliter Illustres dicebantur. lege, decurionibus. C. de silentiarijs & decurionibus. libro duodecimo. Reliqui qui solis Senatorijs codicillis, aut ornamentis vterentur, vel Senatorum liberi essent, clarissimi tantùm appellabantur, & sola clarissimatus dignitate fruebantur. Hinc est quòd Constantini constitutio sub eodem titulo: vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur. lege prima, ita loquitur. Quicunque non illustris, sed tantùm clarißima dignitate præditus, &c. Denique cùm rubrica ipsa ita sit inscripta, Vbi Senatores, vel clarißimi &c. In nigro non nisi de illustribus & clarissimis tractatur, ex quo apparet, per Illustres intelligi Senatores. Nam Illustres omnes sine dubio & clarissimi erant, sed non econtra, clarissimi omnes Illustres, nisi interdum fortè (quia natura sua synonyma hæc esse diximus) appellationes hæ confundantur: vt in principio constitutionis Zenonianæ, cuius suprà mentionem feci, dicta lege finali. C. vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur. Illustrauit & clarum fecit, pro eodem accipitur, quod & alijs quibusdam locis (perpaucis tamen) factum est. lege prima, de præpositis lab. libro duodecimo. dicta lege secunda. de ijs qui veniam ætatis impetrauerunt. rubri. & lege prima, & secunda. C. de tutela illustrium, vel | clarissimarum personarum. quibusquidem locis non de ipsarum dignitatum discrimine, aut muneribus principaliter agitur, sed de alia quauis re, cui mẽtio mentio earum dignitatum obiter incidit. Sanè Illustres hactenus modo dictos existimat Alciatus, quo ad illustres gererent administrationes. Vbi gessissent, clarissimos simpliciter appellatos putat, quod nos non probamus. Vt enim clarissimi vtique semper appellari possent, tamen & Illustris titulum, post peractam quoque administrationem, eis remansisse argumento sunt complures constitutiones, dicta l. finali §. viros autem Illustres. C. vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur. l. secunda. C. vt dignitat. ordo seruetur. lib. xii. præsertim illæ, quæ Illustres iudicio per procuratores adesse statuunt, dicta l. fina. de iuiurijs iniurijs . authen. vt ab illustris. nam alioquin Illustres dignitates plereque id præstare videntur, vt qui eas gerunt, neque agere neque conueniri possint, vt præfectura vrbis, vel prætorij. l. secunda, de in ius vocand. Quare superuacuo id cautum foret, vt per procuratores iudicio adessent. Remanebat enim hoc eis velut insigne honoris gesti. Quin eorum quoque filij Illustres nonnunquam dicti. d. rubri. & l. fina. C. de tutela Illustr. & patribus Illustribus Senatoria dignitate ac priuilegijs exæquati. dicta l. finali. C. de iniur. qua de re inferius plenè disseram. l. fina. hoc titu. Ex his intelligi posse arbitror, viros illustres ab Imperatore appellari eos, ad quos scribitur proœmium Digestorum, vel quòd ex talibus orti essent, vel quòd illustres ipsi administrationes peregissent. Nam Anatolium quidem à talibus ortum esse Dorotheum per se Quæstorem, Cratinium verò Comitem sacrarum largitionum fuisse, ipsemet Imperator scribit. l. secunda. §. quæ omnia. C. de vet. iur. enucl. Cæteri ad quos idem proœmium scribitur, aut eodem loco orti, aut honoribus eisdem, vel similibus vsi erant, aut certè illustratus vacantis dignitatem, & codicillos à principe meruerant. sæpissime enim, vt diximus, impetrabantur hæ dignitates: vt qui non gesserant, tamen gessisse viderentur. Hi vel Illustres sine cingulo constituti, dicta l. finali. de iniurijs. vel vacantes Illustres appellabantur, dicta l. ij. C. vt dignita. ordo seruetur. Quarto apud Cassiodorum etiam formula, Illustratus vacantis legitur, cuius ex tenore hoc ipsum cognosci potest. Hæc de illustribus & clarissimis, atque etiam de perfectissimis dicta sint. Sed spectabiles quoque qui dicantur, nisi declarauerimus, nihil egisse videamur. Igitur spectabilis titulus, vt illustris, ab administratione quoque ducitur, sed inferiore, que tamen post illustratum, statim consequitur. Estq́; Estque hic titulus omnium nouissimus. Nam speciosæ personæ Senatoriæ, antiquitus dicebantur, lege speciosas. de verborum significat. credo ab ornamentis Senatorijs, lato clauo, calceis lunatis, & si quibus alijs insignibus vtebantur. Qui aliquo pluris, quàm Senatores essent, clarissimi olim, posteà Illustres dici cœperunt, vt suprà ostendimus. At Præfecti, qui initio Senatores non erant, sed ex equestribus creabantur, spectabiles dicti: non Præfecti vrbis modò, sed & Præfecti vigilum, lege tertia, infrà de officio præfect. vig. Nam Vlpianus cohortibus vigilum spectabilem virum ab Augusto Præpositum dicit, quem Dionis. libro lv. ex equestri ordine fuisse scribit. Præfectus quoque Augustalis ex equestribus eli| gebatur, ideò spectabilis appellatur. lege prima. C. de priuileg. caro. l. quinque summates. C. de decurionibus. libro decimo. Tantùm enim non speciosi nomen additum his est, quod quidem Senatoribus conueniebat, nec de alijs temere vsurpari debuit. Non enim Alciato in hoc assentior, qui spectabilis appellatione, etiam illustrem contineri existimat. Nam Illustres solos veros Senatores esse iam demonstrauimus. Spectabilis autem titulum & spectabilitatis dignitatem præfectis propriè attribui solitam ostendit etiam Cassiodorus, in formula Comitiuæ primi ordinis, cuius verba mox referemus. Cæterùm quia Præfecti Augustalis imperium quod ad exemplum proconsulum antiquorum acceperat, latè patebat. lege prima, infrà de officio prefect. August. Ideò illud quoque factum videtur, vt exemplo eius, cæteri non Senatorij ordinis viri, quibus vniuersæ diœceses gubernandæ mandabantur, initio spectabiles dicti fuerint: vt Comes Orientis Asianæ, vel Ponticæ diœcesis. Duces Moderatores quoque, puta Rhetiarum & Illyrij. (Hi sic dicti videntur, quòd ijdem & belli duces & moderatores prouinciarum constitui consueuissent. authen. de appellat. §. illud. l. præcipimus. & lege, si quando. C. de appellationibus.) Hæc appellatio posteà in ipsis veluti Satrapijs & administrationibus perpetuò mansit, & ab eis duci cœpit, siue Senatores essent qui eas gererent, siue non excepta præfectura vrbis & prætorij, quæ pridem Senatorio ordine dignata, maturè ad Illustres transijt. Igitur spectabiles hi omnes supra clarissimos, etiam prouinciarum præsides habebantur. l. prima. C. vt omnes iudices tam ciui. quàm militi. in principio. quia scilicet prouinciæ iam in minutiores partes dissectæ & distinctæ erant: vt cognosci potest, ex indice consuetudinum pro officijs soluendarum ab Imperatore nostro post nouellam constitutionem, præcepta seu mandata præsidum continentem, posito. Quinimo Præsides ipsi prouinciarum in quibusdam subesse intelligebantur his spectabilibus: vt præfecto prætorio Africæ moderatores illarum partium. lege prima. C. de officio præf. præto. Afric. hîc enim quoque spectabilis dicebatur, dicto §. illud. in authen. de appellat. Ad exemplum horum etiam in comitatu principis spectabiles alij haberi cœpti, qui quasi inferioris generis post Illustres administrationes, aut officia assequuti erant: vt Vicarius Præfecti vrbi, Præfectus annonæ, præpositi, notarij, cornicularij, Aduocati fisci, Cartularij sacri cubiculi, scriniarij & si qui similes. Item extra comitatum principis nonnulli citra diœcesim administrationes, vt procuratores Cæsaris & exactores tributorum. Hi omnes comitiuæ primi ordinis adscribebantur. Nam ea propriè attributa fuisse spectabilibus videtur, hoc est, præfectorijs, vel quibus instar præfectoriæ dignitatis concessum esset. Dicebatur autem comitiua primi ordinis, quanuis Illustres antecederent: quia illustres non tanquàm comites, sed velut pars corporis ipsius Principis numerabantur. d. l. quisquis. C. ad legem Iuliam maiest. Quemadmodùm & Princeps ipse se tanquàm vnum ex Senatoribus haberi vult. l. ius Senatorum. C. de dign. lib. x. Sed re vera primi erant Illustres, hoc est, Senatorij ipsi. Post ipsos autem præfectorij & præfectorijs exæquati statim consequebantur. Et hoc est quod Ausonius ait: Præfecturarũ Præfecturarum titulo tenuere secũdo secundo . Titulus enim hic spectabilis, | erat secundus pòst Illustris, quanuis ad primi ordinis comitiuam pertineret Cassiodorus in formula comitiuæ eiusdem primi ordinis, Quid ergo, inquit, de tali honore sentiatur, agnosce. Quando Præfecti viri pro tot laudabilibus institutis, huius inueniunt proœmia dignitatis, & meritò cum tanta pompa cæditur, quæ Senatorij quoque ordinis splendore censetur. Spectabilitas clara, & consistorio nostro dignissima, quæ inter illustres ingreditur, inter proceres aduocatur &c. In formula quoque ipsius spectabilitatis. Atque ideò, inquit, te spectabilitatis nitore decoramus, vt sententiam tuam in conuentibus publicis spectandum esse cognoscas, cùm inter nobiles decorus adsederis. Illud enim semper tenendum, plures penè fuisse quibus imaginaria, quàm quibus vera hæc dignitas contigisset, cùm vel officia alia instar supradictorum spectabilitatis titulo decorata essent, vel codicillis hæc dignitas, vocantibus sæ penumero concederetur. Comitiuæ autem secundi ordinis rara in iure mentio, tantùm in vltima constitutione tituli, De professoribus & medicis, libro x. C. inuenimus. Nec quinam proprio huic Comitiuæ adscriberentur, satis compertum habemus. Ex prædictis tamen planè apparere arbitror, quid sibi voluerit Isidorus, cùm scripsit, Primos ordines Senatorum dici Illustres, secundos spectabiles, tertios clarissimos. sed re vera posteriores hi duo ordines, non propriè Senatores erant, quòd scilicet ad munia Senatoria attinet, sed quòd ad dignationem atque honorem duntaxat. Nam inter Illustres quoque ipsos, gradus rursum fuisse quosdam, necesse est dicere, cùm aut simpliciter Illustres, hoc est, Senatores essent, aut secundum administrationes & potestates quas obtinuerant, & vtroque modo intelligi posse arbitror, quod Pomponius scribit. l. iiij. de Senatoribus. Qui indignus est inferiore ordine, indignior est superiore. Et quod Modestinus tradit. l. spadonem. §. scire oportet. de excusatione tutorum. Si quis Senator sit, Tutor erit etiam liberorum eorum, qui inferioris ordinis Senatores sunt. In quo etiam Augustini autoritate defendimur. Illud nequaquàm rectè Alciatum existimasse arbitror, non à muneribus, seu officijs ipsis dignitates accipi, sed Illustres viros ad ipsa munera assumi consueuisse. Nam secundum hæc quæ hactenus diximus, Illustratus dignitas ac titulus, aut ab administratione, aut à Senatorio munere ducitur, aut personis quibusdam, ad exemplum eorum qui hæc gesserunt, codicillis indulgetur, qui alio modo initio quæratur non animaduerto. Nam generis Illustrium caput aliquod fuisse necesse est dicere, nec à genere ducitur, nisi eo modo quo suprà dixi. Postremò meminerimus, spectabiles administrationes & illustribus nonnunquàm committi, quod Iustiniani constitutio indicat, dicta l. si quando. C. de appellat. His pristina Illustratus dignitas non minuitur, sed noua spectabilitatis accessione augescunt. Ab his an perinde atque ab Illustribus, an verò vt à spectabilibus appellari oporteat, Iustiniani constitutiones definierunt. dicta l. si quando. & l. præcipimus. C. de appellat. auth. de appella. §. illo. Eadem ratione credendum est, & ex his qui tantùm clarissimi essent, & ex his quoque, qui nec clarissimi nec Illustres erant, quosdam ad spectabilitatis gradum sæpissimè atque indifferenter promoueri consueuisse. Hæc de his dicta sint. Hinc ad alia transeamus.

L II. Marcelvs Lib. III. Digestorvm.

CAssivs longinvs non pvtat ei permittendvm qui propter turpitudinem &c. Supplet glosa vetus, vt apparet, intelligendum esse, de turpitudine in officio commissa. Ego amplius & circa res ad officium, hoc est, ad munus ipsum senatorium pertinentes, accipiendum arbitror. arg. l. eadem. §. j. ad legem Iul. rep. aliter non vera nec bona esset ratio, quam subdit: quia lex Iulia repetundarum hæc fieri vetat. Nam lex Iulia repetundarum, initio contra eos lata est, qui in officio, aut quocunque ministerio publico positi, auaritiæ causa perperam statuissent, vel decreuissent. Posteà ad omnes omnino, qui quacunque de causa in officio, aut munere publico corruptè egissent, extensa est. l. iubemus. C. ad legem Iul. repet. & l. vij. §. hodie. ff. eo. titu. vbi dixi in rub. cùm igitur publico iudicio damnatus, infamis fiat, meritò à testimonio repelli debuit. l. iij. §. lege Iulia. de testibus. d. l. ea lege. §. primo. Quod verò Accur. ait, siue amoto irrogetur infamia iuris, siue infamia facti, habere locum quod hîc dicitur. Vtile quidem est, vt sciamus, non omnem qui ordine mouetur, infamia iuris infamem fieri, sed causam inspici, an famosa fuerit. l. ordine. infrà ad municip. l. ad tempus. de decurio. l. qui cum vno. §. ad tempus. de re milit. l. ictus fustium. infrà de his qui no. infa. Sed veram non esse Accursij sententiam, saltem quòd ad dicendum testimonium attinet, ex supradictis intelligi licet. Nam qui propter aliam turpitudinem, aut causam, quæ infamiam iuris non irrogat, amotus fuerit, & si Iudex dari prohibeatur. d. l. cùm prætor. infrà de iudicijs. non tamen etiam à testimonio ferendo repelli eum iure cautum est, quanuis existimatio eius apud bonos viros grauata sit, quam infamiam facti appellamus. Leuior tamen fides his adhibetur. glos. in l. j. C. de sac. sanc. eccle. vbi Ias. & in l. nullam. C. ex quibus cau. infam. irrog. l. iij. §. duæ causæ. infrà de Carb. edicto. Eandem propemodùm interpretationem facit Bart. quanuis non eisdem rationibus vtatur, dum Accursij erratum frustra tueri conatur.

L. III. Modestinvs Lib. VI. Regvlarvm.

SEnatorem remotvm a senatv, capite non minvi, sed Romæ morari, Diuus Seuerus & Antoninus rescripserunt. Sed ei Romæ morari Modestinum scripsisse puto. Nam hanc particulam multis locis intercidisse aliàs adnotauimus. Sanè cùm duo hæc sint pronunciata, de priore quidem dubitari potuit, quia generaliter traditum est, capite eos minui, quorum status mutatur. Institu. de capitis diminutio. in princip. Sed hinc non status sed dignitas mutatur. Institu. eodem. §. quibus. lege cognitionum. §. minuitur. de varijs & extraordinarijs cogni. Meritò capite eum non minui responsum est, nec distinguendum, an ex famosa causa motus sit, an non: cùm nec infames, nec ignominiosi capite minuantur. Si non aliud concurrat, quod eorum statum mutet, veluti si libertatem quoque vel ciuitatem, | aut familiam cum accepta ignominia amittant. l. fina. ff. de cap. dimi. posteriori pronunciato dubium facere potuit, quia de militibus traditum erat, ignominiæ causa missos, neque Romæ, neque vbi princeps sit, morari posse. l. sed & milites. §. scribit autem. de excus. tu. l. milites. §. missionũ missionum . de re mil. l. ij. §. miles. de his qui not. sed non placuit principibus, hanc pœnam propriè in militibus constitutam, ad vrbanas dignitates extendere. Nam & si similis fortè conditio, non tamen exemplum par subesse visum est. Hinc apparet deceptum Accursium, dum distinguit, an ex famosa causa remotus sit hic Senator, an ex alia non famosa: cùm nec milites quidem ex causa non ignominiosa missi Romæ esse prohibeantur. Nam secundum Accursij interpretationem, Imperatorum sententia peruerteretur.

L. V. Vlpia. Lib. I. Ad leg. Ivliam et Papiam.

SEnatoris filivm accipere debemvs, non tan tùm eum qui naturalis est, verùm adoptiuum quoque, &c. Subsequuntur & duo alia capita in hanc sententiam, & ad eandem legem Iuliam & Papiam. Alterum ex Paulo, alterum ex ipsomet Vlpiano descriptum. lege Papia permissum erat omnibus ingenuis præter Senatores & eorum liberos, libertinam vxorem ducere. l. lege Papia. infrà de ritu nup. Prætereà ex constitutione diui Marci. l. diuo. C. de quæst. Prohibebantur eminentissimorum, necnon etiam perfectissimorum virorum liberi, vsque ad pronepotes, quęstionibus quæstionibus , vel plebeiorum pœnis subiici. Eminentissimorum verò appellatione (vt obiter hoc quoque dicam) videtur diuus Marcus significare voluisse Senatores omnes, etiam qui honoribus vsi essent, vt puta consulares & prætorios. Eos quoque qui Senatoriis ornamentis decorati essent, quiq́ue ex his omnibus defenderant, quos generaliter clarissimos appellari suprà ostendimus. Perfectissimorum autem appellatione, alios comprehendere voluisse videtur, qui cùm Senatorij generis non essent, magistratus tamen aut publicas meruerant administrationes, fuitq́ue eadem constitutio etiam ad decuriones aliarum ciuitatum & municipiorum per consuetudinem extensa, vt idem Vlpi. testatur. d. l. diuo. §. fi. fuerunt igitur huiusmodi priuilegia Senatoribus & eorum liberis concessa. Quare eorum interpretatio secundum subiectam materiam ex infrascriptorum capitum rationibus & autoritatibus sumi poterit. Nam & hoc intuitu à compilatoribus inserta sunt.

L. VIII. Idem. Lib. VI. Fideicommissorvm.

FOeminae, &c. Fideicommissorum & legatorum quorundam incapaces erant personæ clarissimæ, veluti, si tribus eis emenda legaretur. l. patronus. in principio. de lega. iij. quam Alciatus lib. i. παρέργων. c. xvi. tesseram frumentariam interpretatur: quamuis nec ipse quidem videatur animaduertere, eius incapacem fuisse clarissimam personam. Ideò scripserat Vlpianus hęc hæc de clarissimis personis in libris fideicommissorum. Sed an fœminæ eitā etiam illustres dicantur | intuitu maritorum? Et Iustiniani constitutio dici ostendit. l. si qua illustris. C. ad s. c. Orphicianum.

L. XII. Vlpia. Lib. II. De Censibvs.

NVptae. &c. Senatores autem accipiendum est eos esse, qui à patriciis & consularibus vsque ad omnes illustres viros descendunt, quia & hi soli in senatu sententiam dicere possunt. Suspicatur Haloander non esse hæc Germana Vlpiani verba, sed à compilatoribus, aut addita, aut in aliam formam mutata, quæ suspicio & mihi hæret. Quis tamen horum verborum sensus sit, nec Budæus, quamuis multa hoc loco scripserit, nec alius quem viderim, satis explicat, præ ter Alciatũ Alciatum , qui lib. iii. dispun. ca. iiii. obiter interpretari videtur dicta hęc hæc esse, de descendentibus Senatorum, qui Senatores illustres fuissent, hoc est, administrationes aut honores maximos meruissent, aut certa consularia, vel alia quælibet earum dignitatum insignia obtinuissent: vt scilicet ipsos quoque qui ex his descenderant, Senatoriam dignitatem habuisse significetur. Nam putat hoc obseruatum esse, vt cùm equestris, vel plebei ordinis aliquis beneficio Principis in Senatum allectus fuisset, ius Senatorium ad hæredes suos non transmitteret, nisi & insignibus illis fuisset ornatus. Ego quòd ad insignia attinet, nemini illius officij quod gessisset insignia necessaria, aut omnino tribui solita arbitror. Sed qui verè senator fuerat, aut consul, aut Prætor: hunc sine dubio etiam citra Principis indulgentiam illius dignitatis quam gesserat, insignibus suo iure vti potuisse. Insignia autem iis tribui consueuisse, qui non gesserant. Quòd ad sensum huius capitis attinet, verius esse existimo, non de liberis Senatorum, sed de ipsis Senatoribus hæc dicta esse, siue Vlpiani hæc verba sint, siue Triboniani, quod magis suspicor. definit enim à patriciis, hoc est, à maximis dignitatibus (nam Patriciatus dignitatem hanc posterius excogitatam supra omnes iis temporibus habitam fuisse constat. l. nemini. C. de cons. lib. xii.) vsque ad omnes illustres, hoc est, in illustri dignitate positos. quorum duo genera fuisse abundè suprà ostendimus, in Rubri. huius tituli, simplices videlicet Senatores & proceres, qui aliquam illustrem dignitatem gererent, Senatores esse intelligendos, quo loquendi modo, etiam aliis locis vsus est. auth. maximis. C. de nupt. & in corpore vnde sumitur, & authen. quibus modis naturales efficiuntur sui. §. Illud quoque. & authent. vt ab illustrissi. &c. Nam his locis statuitur, à maximis dignitatibus vsque ad omnes illustres, quæ dam permitti, vel prohiberi, & rectè Accursius addit interpretationem, vt non descensiuè, sed inclusiuè accipiamus. Eadem ergo sententia scribentis & hoc loco fuisse videtur, vt verbum illud, Descendunt, pro eo quod est, gradatim inferius procedunt, accipiamus. hoc etiam Augustino magis placet, vt quandoque in huius loci mentionem incidimus. Si tamen quærimus, an ex talibus nati, Senatores & ipsi intelligantur eo ipso quòd ex ta| libus nati sunt, certè qui superiora tempora respiciat, etiam ea quibus Vlpianus scripsit, sine dubio dicendum videtur, Senatores eos habitos non fuisse. Senatorum enim filij duntaxat appellabantur. Id ostendunt pleraque capita sub hoc titulo, quibus separatim de Senatoribus & de Senatorum filiis tractatur. Quin de hoc potissimùm disputari videtur, vt Senatorum priuilegia ad eorum liberos extendantur, quod alioquin necessarium non fuisset. Denique allegi consueuisse constat, non solùm Senatores, verùm etiam Decuriones singularum ciuitatum & municipiorum. l. ad rem publicam. de muneribus & honoribus. & toto titulo. de decurionibus. Quam allectionem non sine diligenti personarum consideratione fieri consuluisse, verisimile est. Natus tamen ex Senatore, clarissimus & ipse appellabatur, non solùm masculus, sed & fœmina. l. fœminę foeminæ . suprà eodem. quod plenius paulò antè declarauimus, vt senatoriæ quidem dignitatis conditionem, ac veluti honorificam hanc memoriam à patre acciperet, ipsam verò Senatoriam dignitatem non acciperet, nisi cùm in Senatum demum allegeretur. Et hæc ratio est, cur multis locis, clarissimorum mentionem sic fieri videmus, vt intelligere liceat, non eosdem clarissimos & Senatores esse. Rubrica. & l. prima. Cod. vbi Senatores, vel clarissimi. l. si Senator. Cod. de dignita. libro xii. Quòd si Iustiniani sæculum & mentem eius consideremus, videtur mihi non ipse solùm, sed & qui ante ipsum modico interuallo principes fuerunt, voluisse vt ex Senatoribus Senatores continuò nascerentur, nec allectio expectaretur. Quemadmodùm & de decurionibus constituerunt. l. decurio fortunam. & l. in filiis. Cod. de decurionibus. libro xii. nouella xxxviii. de decurionib. §. si cui verò. Hoc significat Rubrica libro v. Cod. de tutoribus, vel curatoribus illustrium, vel clarissimarum personarum. Nam illustres ex illustribus natos haberi præ sumit, quod & alibi obseruaui. l. secunda. §. quæ omnia. Cod. de veteri iure enucleando. Omnes autem illustres Senatores haberi hoc loco definit. Apertius hoc demonstrant constitutiones duæ: altera Valentini Theodo. & Archad. quæ est posterior sub illo titulo. de tutoribus vel curatoribus illustribus: altera sub eodem titulo. Cod. de decurionibus. libro xii. l. exemplo. quæ est Gratiani & Valentini. Nam in his prorsus sic loquuntur Imperatores, vt ex Senatoribus natos, Senatores vocent, etiam adhuc pueros, aut infantes. Credo raritatem ciuium & difficultatem munerum obeundorum, quæ apparent fuisse causæ, quamobrem decuriones vel inuitos in ciuitatibus & curiis retineri oportuerit. Id quod nouissimæ quoque constitutiones manifestius indicant, nouella xxxviii. lxix. ci. In senatoribus idem quoque obseruari suasisse in Senatoribus & Senatu ipso. Hoc sanè si verum est, intelligendum videtur de filiis masculis, quíque ex Senatoribus in actu positis orti essent, non si quibus fortassè illustratum, seu Senatoriam imaginariam dignitatem, vel ornamenta sola Principes indulserant, argumento l. omnes. C. vt dign. ordo ser. libro xii. Nam & si constitutionibus expressè cautum esset, vt ex Senatoribus nati, Senatores haberentur: non de aliis tamen quàm veris Senatoribus accipiendũ accipiendum foret: verba enim cum effectu exaudire debent. Extat apud Cassiodorum epistola, | qua illustris viri filium princeps in Senatum referri mandat, ei solere hos in Senatum allegi testatur. Quamorem Quamobrem intelligere possumus, adeò inualuisse hanc consuetudinẽ consuetudinem , vt pro iure iam obseruaretur. Quod si cui mirum videatur, illustrium filios non expectata allectione pro Senatoribus haberi, cogitet is & alios olim hoc numero habitos fuisse, qui tamen re vera Senatores non erant. veluti qui honoribus populi vsi essent, quales currulibus magistratibus functi. Nam hi etiam antequàm in Senatum legerentur, pro Senatoribus habebantur. Ideò edictum de vocandis Senatoribus, ita conceptum erat, Senatores quibusque in Senatu sententiam dicere licet: vt Aul. Gell. scribit, libro iii. Noct. Att. Cæterùm si secundum Alciati sententiam hunc locum interpretari velimus, subiecta illa ratio. Quia & hi soli in Senatu sententiam dicere possunt. Non satis conuenire videbitur, non enim soli hi sed & alij quoque sententiam dicunt: vt patritij ipsi & consulares, qui per se initio in Senatum venerunt, nisi solos intelligas, ex descendentibus Senatorum, de quibus descendentibus hoc loco agat. Nam Senatores alij erant, pręter præter illustres, imaginarij & ficti, velut clarissimi tantùm & spectabiles, de quibus ad Rubricam scripsimus. Hi Senatoria munera non obibant. Quare nec qui ex his descenderant, in Senatu sententiam dicebant. Sed nec hanc interpretationem probare possum, quia nimis durè subauditur illud verbum, Ex descendentibus. Nec Alciatum in mente hoc habuisse arbitror. Sed superiora verba duntaxat interpretari, posteriorum istorum securum: in quibus tamen tota difficultas consistit.
Loading...