§. Illud autem.

§. Illud autem.

In nostra oratione, et post completvm opvs in alia Nostri numinis constitutione scripsimus, & nunc vtiliter ponimus, vt nemo audeat eorum, qui libros conscribunt, signa in his ponere, & per compendium ipsi legum interpretationi maximum adferre discrimen. Orationes hîc quoque & constitutiones suas indifferenter appellat, quæ positæ sunt lib. i. Cod. sub titulo, De vet. iur. enucle. vt & initio admonuimus. Hac ergo & duabus illis constitutionibus per compendia & signa quicquam in his libris scribi prohibet. Ac nec quæ ad numeros quidem attinent, hoc modo scribi vult, sed plena atque integra lite| rarum consequentia omnia explicari: proptereà quòd animaduerterat, multa eo modo scripta in iure ciuili corrupta, aut perperam accepta ac malè interpretata esse, quin exempla veteris incōmodi incommodi hodiéque nōnulla nonnulla remanent: vt in senatusconsulto Velleiano. De ea re ita consuluerunt. pro, censuerunt, etiam nunc legitur, quod initio ita scriptum fuerit d. e. r. i. c. & sub titulo, De acquir. hæred. Pantonius, pro, Publius Antonius, legebatur. quòd ita olim scriptum esset P. Antonius, vt Alciatus demonstrat, lib. vii. παρέργων. c. xvi. quamuis Haloander, Pannonius legendum existimarit. Nouella constitutione quadragesima septima, vt præpo. no. Imp. in fi. etiam in instrumentis & actis publicis Imperator hoc obseruari præcepit, vt tempora, & si per numeros designata fuerint, tamen etiam expressis verbis, & integra literarum serie describantur: quod mercatores hodie non solùm in commemoratione temporum, sed in omnibus omnino numeris recensendis obseruant. Galbam, qui posteà fuit Imperator, Tranquillus scribit, cùm quingenties sextertium Liuiæ Augustæ testamento præcipuum inter legatarios habuisset, quia notata, non perscripta summa erat, hærede Tiberio legatum ad quinquaginta reuocante, ne hæc quidem accepisse. Igitur quamquàm non inualidum sit, quod per compendia & signa numerorum, in actis & instrumentis scribitur. Arg. l. hæredes palam. §. sed & si notam. de test. l. quoties. §. sed si non . de hær. inst. periculosum tamen & captiosum esse apparet. Sanè quæ Imperator, signa & compendia, vocat, eas antiqui notas appellauerunt. Aristoteles hoc idem simbolum appellat, quod est latinè, nota: vt Cic. in Topicis testatur. Notis ferè vtebātur vtebantur exceptores, hoc est, qui dictata, vel orationes excipiebant. Quorum etiam nunc in iure mentio est. l. sed & addes. §. fi. loc. Notarũ Notarum rationem atque interpretationem ex Valerij Probi libello accipere atque intelligere licet. Notas hodie Tiphras vulgò appellari autumat Raphael Volaterranus. Nec testamentum verò, nec aliud quodlibet instrumentum notis scriptum valere hodie satis constat. l. sed cùm patronus. §. fi. infrà de bono. poss. excepto testamento militis, ex speciali scilicet priuilegio, quo eis quomodò velint, & quomodò possint testari permissum est. ac ne hoc quidem valebit, nisi tabularum sensus & veritas legitimis probationibus ostendi possit. l. Lucius. infrà de testa. mil. Addit Accursius, hæc omnia intelligenda esse de his, quæ meris notis tota perscripta sunt, non si quid fortè compendij causa breuius scriptum sit, quomodò communiter quædam adstrui consueuerunt. (abbreuiationes, vel abbreuiaturas vulgò vocant.) Quam sententiam & Bart. & alij sequuntur. Ego vt documenta & acta non proptereà vitiari crediderim, quum nusquam hoc cautum sit. Sic talem quoque scribendi morem ab his libris summouere voluisse Imperatorẽ Imperatorem existimo, cùm nihil compendio, sed plena literarum consequentia omnia scribi velle disertè dicat: compendia enim propriè dicuntur huiusmodi abbreuiationes. Illud non ab re erit admonuisse, confutari, vel ex hoc loco, si quis hactenus Florentinas Pandectas ab Imperatore ipso in Italiam missas credidit: multa enim in illis libris, contra quam hoc loco præcipiatur, scripta esse audiuimus.
Nemine Iudice ex tali libro recitationem fieri concedente. Durabat vsque in hæc tempora mos vetustus recitandorum in Iudiciis legum, quæ ad proposi| tæ causæ decisionem ac definitionem pertinerent. cuius rei alibi quoq; quoque mentio est. l. cum prolatis. infrà de re iudic. frequentes interponi videas tales recitationes in orationibus Ciceronis. Hodie etiam Venetiis in vsu est, cùm causa agitur, non solùm acta, sed & leges recitari, quibus iudices ad iudicandum moueri debeant.
Loading...