DE OFFICIO PRAEFECTI VRBI. Tit. XII.

Section
Quoties magistratus ex vrbe proficisci contingebat, vigente Republica, Præfectum Vrbi creari mos erat: quia verò latinarũ latinarum feriarum causa, magistratus omnes & plurima pars populi in montẽ montem Albanum quotannis conscendebant. Ideò vsitatũ vsitatum fuit, vt pręfectus præfectus vrbi latinarũ latinarum causa singulis annis in ciuitate constitueretur, & iam velut ordinarius ac status magistratus haberetur. Hoc est, quod Pomponius scripsit, in l. ij. §. deinde Cornelius. suprà de orig. iur. quoties proficiscuntur magistratus, vnum relinqui qui ius dicat: denique vocari præfectum vrbis, & ita olim constitui solitum: posteà verò latinarum feriarum causa introductum esse, & quotannis obseruari. Meminit etiam A. Gell. lib. xiiii. capite octauo, quo loco & Varronis & Q. Mutij sententiam citat, dum quæsitum refert, an Præfecto huic ius esset conuocandi, habendiq́ue senatum. Meminit & Dionisius Halicarnass. lib. vi. cùm paucis annis post exactos Reges, à præ | fecto vrbis frustra quæsitos scribit iuuenes duos, qui victoriam duorum consulũ consulum de latinis, contra quos profecti erant, in foro statim renunciauerāt renunciauerant , ea ipsa hora qua parta esset. Latinis autem feriis sacra quædam vetusto ritu in Monte Albano fieri consueuisse, & è latinis municipiis petentibus carmen dari vsitatũ vsitatum fuisse constat, qua de re Ciceronis quoq; quoque versus extant in lib. de Diuinatione.
Cum tumulos Albano in monte niuales
Lustrasti, & læto mactasti lacte latinas.
Igitur Præfecturæ officium per eos duntaxat dies exercebatur, quibus latinorum causa magistratus aberant. Hi dies quia & pauci & feriati erant, idcirco nullum ferè negotium (quod quidem ad iurisdictionem & pecuniarias causas pertineret) ad præfectum deferebatur. Sed de his duntaxat quoad quietem ciuitatis, & populares in officio tantisper continendos pertinerent, cognoscebat quoad scilicet magistratus reuerteretur. Nam & post latinas duo quoque alij dies religiosi erāt erant , quibus à negotiis ciuilibus abstinebatur, quod Cicero his vernis ostendit, ad Q. Fratrem. Duo erant dies, qui post latinas erant religiosi &c. Posteà diuus Augustus, vt perpetua esset præfectura vrbis, excogitauit, vt Tranquillus in vita eius scribit C. xxxvii. quod ego sic accipio, vt præsentibus quoque magistratibus intendere præfectum voluerit his rebus, & curis tumultuariis, quibus absentibus magistratibus vacare consueuerat, quæ scilicet imperio magis quàm iurisdictione continentur, & ad quietem ciuitatis ac populares exemplo cohibendos pertinent. Ideò pleraque his similia officio præfecti vrbis sub hoc titulo adscribuntur. Nam per antiquæ consuetudinis vestigia, præfecturam vrbis paulatim ad hæc peruenisse apparet. & hæc ratio est, quamobrem delicta maximè à præfecto puniuntur. Nam credibile est, huic potissimùm curæ antiquitus intendisse præfectum, vt commissa absentibus magistratibus, quorum de ea re notio esset, crimina è vestigio vindicaret, & seditionum materiam imprimis tolleret. Tacitus lib. xiiii. Pari ignominia Valerius Ponticus afficitur, quòd reos, ne apud præfectum vrbis arguerentur, ad Prætorem detulisset: interim specie legum, mox præuaricando vltionẽ vltionem elusurus. Eiusdem Cornelij Taciti verba ex lib. v. annalium adscripsi, quæ superiora omnia planè confirmant. Namque anteà, profectis domo Regibus, ac mox magistratibus, ne vrbs sine imperio foret, diligebatur qui ius redderet, ac subitis moderetur. Feruntq́ue ab Romulo Dentrem Romulium, pòst ab Tullio Hostilio Numam Martium, & ab Tarquinio superbo Sp. Lucretium impositos. Dein Consules mandabant, duratq́ue simulachrum, quoties ob ferias latinas præficitur, qui consulatus munus vsurpet. Cæterùm diuus Augustus, & quæ sequuntur, Habuisse præfectum vrbi Vicarium potestatis suæ, qui vice præfecti agere dicebatur, constat. l. fin. C. eod. titu. eius vicarij constitutionis formulam apud Cassiodorum videre est: quæ inscribitur, Formula Vicarij vrbis, sed inscribi debet, Vicarij præfecti vrbis, vt ex tenore eius apparet. Quanto in honore in posterioribus temporibus habiti fuerint præfecti vrbis, cognosces ex his quæ superiori titulo subnotauimus. Nam præfecti prætorio & præfecti vrbis eandẽ eandem propè dignitatem obtinebant. Plurima de præfecto vrbis colligit Alex. ab Alexan. libro vi. gen. dierum. c. xx.

L. I. Vlpia. Lib. Singvlari, De offi. Praefec. Vrbi.

OMnia, &c. Item solent ad praefectvm vrbi, etiam tutores, siue curatores remitti, qui malè in tutela versati, grauiore animaduersione indigent, &c. Suspecti tutoris postulatio siue accusatio, mistam quandam naturam obtinet inter ciuile iudicium & criminale, vt ostendam infrà de offic. eius. l. iij. §. cùm propriam. Descendit autem ex legibus duodecim tabul. inst. de susp. tut. in prin. non ex noua aliqua lege, quę quæ criminalis iudicij quæstionem introduxerit. Ideò Romæ prætori, cui vrbana iurisdictio obueniebat, competisse videtur, secundum ea quæ suprà tradidi, in l. ij. §. deinde Cornelius. de orig. iur. arg. l. j. §. fin. de suspec. tut. Quod ergo ait, remitti tutores grauius puniendos ad præfectum, intelligendum est à prętore prætore . Nam hoc alibi clarè exprimitur. l. j. §. fi. de susp. tut. Prætori enim cui vrbana iurisdictio obuenisset, licebat quidem de suspecto cognoscere, & pronuntiare, sed grauius punire atque animaduertere non licebat: quoniam hoc non pertinet ad iurisdictionem. Hæc in vrbe Roma. In prouinciis autem Præsides ipsos, si res exigat, grauiores has pœnas exequi posse non dubitandum est. l. de omnibus. infrà de officio Præsidis. dum tamen per seipsos hoc faciant. l. j. §. suspecti. vbi Bart. infrà ad Turpil. Non enim ex prouinciis ad præfectum remitti oportere intelligendum est, arg. hac l. in prin. l. fi. infrà eod. & l. ij. C. eod. tit. Illud tenendũ tenendum , grauiorem hanc animaduersionem erga Plebeios, & humiliores duntaxat exerceri solere. d. l. j. §. fi. de suspec. tut. & l. iij. §. tutores. eod. tit. Nam Senatores & senatorij generis homines, corporaliter puniri non solent. l. diuo. C. de quæstionibus.

L. III. Vlpia. Lib. II. Ad edictvm.

PRaefectvs vrbi cvm terminos exierit, po testatem non habet, sed extra vrbem potest iubere iudicare. Ita sine dubio legendum est hoc responsum, vt & Haloander correxit. nam antiquior textus ab interpretibus penè corruptus est: dum verum sensum non satis absequuntur. Notum est, potestatis verbo, in persona magistratum, imperium significari. l. potestatis. de verb. sig. imperium autem à iurisdictione diuersum intelligi. Nam iurisdictio ad causarum ciuilium disceptationem pertinet, imperium ad coërcendos homines valet, quod plenius infrà attingam. in rub. de iurisd. om. iud. & in l. imperium. eod. tit. iurisdictioni autem etiam iudicis dandi licentia inest. d. l. imperium. Cùm hoc ita sit, primò visus est iurisconsultus hæc sentire, præfectũ præfectum vrbi cùm terminos egressus est suæ ditionis (ea intra centesimum milliarium circumscribitur, suprà l. j. in prin.) imperium non habere, sed iurisdictionem retinere: & proptereà eo loco distentum, iudices tamen qui intra terminos ditionis suæ iudicent, dare posse, de rebus scilicet ad iurisdictionem, non etiam ad imperium pertinẽtibus pertinentibus : Quippe cùm imperium ipse iam non habeat, videturq́ue hæc fuisse expositio antiqui interpretis, quā quam tamen Accursius mirè implicat atque inuoluit. Sed vera non est: negari enim non potest, id quod caput est in hac materia, quin omnino priuatus sit præfectus, vbi terminos excessit, vt de Pręsidibus Præsidibus prouinciarum dicimus. l. iij. de offic. præsidis. Ideò nec vllam iurisdictionem contentiosam in | quemquam habere, quamuis voluntaria fortassè ei relinquatur, exemplo proconsulum proficiscentium, aut decedentium. l. j. & ij. de offi. procons. l. emancipari. suprà, de adop. qua de re aliquid paulò pòst dicam, sub tit. de offi. procons. Prætereà generaliter traditum est, neminem posse, nisi qui in magistratu positus sit, iubere iudicare, adeò quidem vt nec quo die priuatus quis futurus sit, iudicare iubere possit. l. eum quem. infrà de iur. om. iudic. hîc autem certè extra terminos magistratum gerere dici non potest. Accedit alia quoque generalis regula, extra territorium ius dicenti impunè non pareri, quæ de illo quoque accepta est, qui cùm extra territorium agit, de rebus intra territorium comprehensis ius dicere vult, vt id facere non possit. l. fi. vbi Albericus, in princ. de iuris. om. iud. Nam quòd iurisdictionem huic Præfecto aliísque magistratibus prouincia egressis, etsi non in actu, tamen in habitu, relinqui dicunt, vt proptereà iudices dare eos posse defendant, id quale sit, nec ipsos quidem satis intelligere arbitror. Quem enim iudicem dare possit, qui iurisdictionem in actum deducere atque exercere nequeat, cùm potissimum sit hoc iurisdictionis munus, iudices litigantibus dare. d. l. imperium. & l. j. eod. tit. Adde quòd nec Latini sermonis puritas satis patitur hanc interpretationem. Subaudiri enim oportet, nescio quid non satis vsitato more, puta, agens, vel, existens, hoc modo. Sed extra vrbem agens, vel existens, potest iubere iudicare. Quod quàm durum sit, nemo Latinæ linguæ peritus non iudicabit. Quòd nisi ratio me longè fugit, certè duæ illæ particulæ, Extra vrbem, melius respiciunt verbum illud, Iudicare, quàm verbum, potest. Igitur sciendum est, non idem esse iudicem dare, quòd iubere iudicare: vt hactenus falsò existimatũ existimatum est, differũt differunt enim hæc inter se. Nam iudex datur initio cognoscendæ causæ, iubetur iudicare, qui iam cognouit, sed aliquo respectu subtrahit se, ac sententiam dicere recusat. Argumento huic rei est Vlpiani responsum, sub tit. de vacat. mu. capite pen. & nouella Imperatoris constitutio, vt iudices sacras iussiones non expectent, quæ aliter inscribitur de iudicibus. Præcipit enim Imperator, vt iudices sententiā sententiam dicant, de quibus causis cognouerunt, non expectato iussu suo: quia scilicet consuetudo illa inualuerat. Hoc frequentius dicimus, cogere iudicare. Nam tractatus, de arbitriis receptis, & vt qui receperunt, sententiam dicant, totus ferè in hoc consumitur, vt cogi iudicare arbitros à Prætore doceamur, edicto suo id facturum se pollicente. Pertinet tamen ille etiam ad iudices datos. Nam sub tit. de iudiciis legimus, de qua re iudex cognouerit, de ea quoque pronuntiare cogendum esse. l. de qua re. Ait igitur Vlpianus, Præfectum vrbis, cùm terminos exierit, potestatem hoc est, imperium non habere, sed hoc ei permissum esse, vt Romæ agens extra vrbem, id est, extra terminos ditionis suę suæ , possit iubere iudicare. Quod de his iudicibus intelligendum puto, qui cùm intra terminos iudices dati essent, & de causa cognoscere cœpissent, posteà longius profecti sunt. Conuenit huic sententiæ, quod alibi relatum vidimus. l. venditor. §. fin. de iudi. Iudices à Præside datos, etiam in tempus successoris durare, & cogi pronuntiare: quia scilicet iniquum est, magistratus, aut loci mutatione, susceptam cognitionem deseri, & litigatores frustrari. Facit etiam Valentiniana constitutio. l. ij. C. eo. tit. qua permittitur Præfecto, officiales suos & populares homines Almæ vrbis ditioni obno| xios, arbitratu suo de prouincia euocare, quamuis seditioni obnoxios in omnibus codicibus corruptè legatur. Non negauerim tamen, iubere iudicare, interdum accipi pro, iudicem dare. l. Prætor. §. qui autem. infrà de vacat. mu. vt in l. xii. tab. à Cicerone relata, Prętor Prætor esto, qui priuata iudicet, iudicaríve iubeat. Sed frequentius hoc, quo dixi sensu, accipi contendo, vt ex duobus responsis superius citatis apparet. d. l. eum quem. d. l. venditor. §. fin. Nec tamen incongruum existimarem ita intelligi hoc responsum, vt præfectum Romæ agentem, etiam rebus integris iudices extra terminos dare posse dicat: qui scilicet de rebus intra terminos contractis cognoscant & decidant. Æquum enim vt & de his extra vrbem quoque constituere Præfectus possit. Ex his apparet quam longè errauerint doctores nostri sumendis argumentis ex hoc responso. Nam secundum nostram interpretationem, nec Legatus Pontificius (quem de latere legatum vocant) nec Proconsul, nec Præses extra commissam sibi prouinciā prouinciam agentes rescribere, iudicare, aut causas delegare poterunt, quod omnes falsò admittunt. Nec hoc cuiquam mirum videri debet: cùm hi prouincias egressi, statim priuati esse incipiant. d. l. iij. de off. præs. At qui in prouincia est, imperium tenet. Ideò facilius extendere & prorogare id potest, quàm priuatus iam in prouinciam, vnde egressus est, imperium quod non habet, reflectere. Sanè vno casu, si necessariam moram in itinere patiantur, antequàm adhuc in prouinciam peruenerint, hæc atque alia huiusmodi facere poterunt. arg. l. aliquando. eo. tit. de off. procons. & legati. Quòd si ex prouincia decedendum eis sit, iurisdictionem antequàm proficiscantur, mandare debent, arg. l. j. §. huius rei. infrà de off. eius. Nam vbi semel decesserint, incipiunt statim priuati esse. Ideò iurisdictionem quam iam non habent, minimè alteri mandare, nec per alios hæc quæ ad iurisdictionem & imperium attinent, explicare possunt. Hæc de his, qui magistratus, aut quasi magistratus prouincias & administrationes ad tempus sortiti sunt. Aliud dixerim in episcopis, & cæteris qui in perpetuum creantur, quales nostri temporis Duces, Comites, Barones, & Marchiones. Hi enim sine dubio, vbicunque distineantur, potestatem & dignitatem atque officia sua retinent. Ideò & prædicta facere poterunt: qua re placent doctorum distinctiones. Ratio diuersitatis inter hos & illos manifesta est. Hi enim principis, aut populi instar obtinent, & perpetuas ac proprias dignitates acceperunt. Magistratus autem tantisper mandatas ac veluti precarias potestates gerunt.
Loading...