LEgatvs mandata sibi ivrisdictione, ivdicis
dandi ius habet. Antiquiores addiderant negationem, quia alibi legerant, à iudice iudicem datum, iudicis dandi ius non habere. l. à iudice. C. de iud. Idem esse rati iudicem dare, & mandare
iurisdictionem, sed deceptos eos constat: cùm & alibi sine negatione hæc sententia relata sit. l. cùm Prætor. §. j. infrà de iudic. & ratio hoc suadeat, vt mandata sibi iurisdictione, possit legatus iudicem dare: nam iurisdictio
etiam dandorum iudicum licentiam continet. l. j. & l. imperium. de iurisdictio.
om. iud. Adde quòd nec in Pandectis Florentinis reperiri negationem testatur
Augustinus lib. j. Emend. cap.
iii. Igitur sciendum est, aliud significare, iudicem
dare, aliud, iurisdictionem mandare. Iurisdictionem porrò & ius dicendi, verbum, propriè ad ciuilia, non ad criminalia pertinere, vt ex Cicerone &
Pędiano
Pædiano
Asconio tertia in verrem actione cognosci potest,
quę
quæ
inscribitur, de iurisdictione. Et quidem mandare iurisdictionem, est quasi vicarium officij sui disceptandis, ac diiudicandis ciuilibus causis substituere. Quod cùm faceret, solebat Præ
tor, vel
Pręses
Præses
arbitratu suo deligere eum, cui iurisdictionem mandaret. Plerunque autem mandabat legato suo, vt dicam in interpretatione sequentis capitis.
Et quanquàm vel ad vnam causam tantùm, atque inter certos litigatores, puta, Lucium & Sæium mandari possit iurisdictio. l. solet. l. Prætor. infrà de iurisdi.
om. iud. frequentius tamen obseruatum videtur, vt generaliter in omnes causas, aut in plures quasdam eiusdem generis personas mandaretur. Credo quòd
ea res minus afferre posset suspitionis. At iudices inter certas personas, & ad certas controuersias ciuiles scilicet & pecuniarias, constituta etiam plerunque, &
deducta ad certum statum atque articulum causa, nominatim dabantur: vtputa, inter Lucium & Caium iudicio finium regundorum, vel iuris disceptationi,
vel nudæ etiam facti cognitioni: vt nisi hoc, aut illud factum esset, quæreretur:
quod iudicium in hæc, aut in illa verba, dare, vel constituere dicitur. Hi & iudices & disceptatores dati dicebantur. l. placet. ij. C. de ped. iud. Pedanæi quoque
appellantur, vt mox recensebimus, in l. j. de off. eius. Legebántque inito statim
magistratu,
prętores
prætores
magnum numerum eorum, quos iudices litigantibus, prout quibusque causis expedire arbitrarentur, darent, vt Aulus Gellius significat,
lib.
ii. cap.
xiiii. Ho. & Atti. Addit Corasius lib.
iii. Miscel. cap.
xiii. etiam ex
|
centum viris, quibus præerant Prætores iudices sæpenumero dari consueuisse,
quod & verum puto. Hi tamen iudices non prætoris arbitratu, sed vel sortitione antiquo ritu (de quo Asconius Pædianus & Seruius in illum locum Virgilij,
Quæstor minus vrnam mouet, &c. Plinius quoque in Panegirico ad Traianum, multa scribunt) vel ipsarum
partiũ
partium
litigantium approbatione atque vnanimi petitione dabantur. arg. l. ij. §. j. & l. obseruandum. de iud. l. ex consensu. de
appellationibus.
Hāc
Hanc
ego causam esse puto, quamobrem in iure nostro hi Iudices nonnunquàm appellantur arbitri. l. j. C. de ped. iud. l. si arbitrer datus. C. de
senten. l. fi. infrà de iudi. & quod coram eis agitur, non minus arbitrium, quàm
iudiciũ
iudicium
dicitur. Nam & Cicero hos ipsos arbitros honorarios appellat, hoc est,
à prætore datos. Quorum, inquit, controuersiam solebat tanquàm honorarius
arbiter iudicare carneades. Tum alio loco, Arbiter Holanis & Neapolitanis de
finibus agri à senatu datus. Sed & in oratione pro Murena
Iuriscōsultis
Iurisconsultis
obiicit,
quòd nunquam statuere potuerint, iudicémne, an arbitrorum dici oporteret.
& Asconius Pædianus, arbitrium suscepisse eum dici scribit, qui iudicis partes
suscepit. Sortitionis quoque, seu conuentionis, & consensionis huiusce intuitu
in oratione pro Cluentio ita
scridit
scribit
Cicero. Maiores nostri
neminẽ
neminem
voluerunt
ne pecuniaria quidem de re minima esse
iudicẽ
iudicem
, nisi qui inter aduersarios conuenisset. Iudices igitur velut nudo
interuẽtu
interuentu
prætoris à partibus ipsis, vel
cōueniẽtibus
conuenientibus
, vel sortientibus,
tāquā
tanquam
arbitri ex
cōpromisso
compromisso
sumi videbantur, & vtrique ab arbitrando dicebantur, seu certè quòd totius rei arbitrium & facultatem recepissent, quæ res à litis contestatione originem sumebat, vt Imperator
scribit, auth. de exhib. reis. §. vbi verò. Nam litis contestatio rursus tacita quæ
dam conuentio erat litigatorum (quòd iudicium in hæc, aut in illa verba acciperent) promittentium Iudicis sententiæ acquiescere. Multùm tamen inter arbitros, & Iudices datos interesse apparet. Illud potissimùm quod ex sententia
arbitri, compromissorij actio hoc iure nulla oritur. l. j. C. de arbi. At ex sententia huiusce iudicis dati oritur. Vtrique tamen
ęquè
æquè
notionem duntaxat habere
dicuntur. l. ait Prætor. in princ. de re iudi. non enim iudex datus iurisdictionem
habet, sed notionem tantùm, exemplo arbitri, vt ego sentio. arg. d. l. ait Prætor. l.
notionem. de reg. iur. quod & Alciatus probat, lib.
ii. parad. ca.
iiii. & nos aliis
argumentis inferius confirmabimus. l. fin. in princ. de offi. eius. delegatus verò
iudex quem nunc vocamus, is videlicet, cui vel generaliter, vel specialiter mandata est iurisdictio, iurisdictionem vtique habere intelligitur, quamuis Alciatus
lib.
ii. parad. c.
i. in fin. inter hunc cui ad vnam causam mandata est & iurisdictio, & iudicem datum nihil omnino interesse putet: hanc enim opinionem
falsam esse ratio euincit. Qui hæc quæ hactenus diximus, recte teneat, poterit
is, vt arbitror, intelligere loca iuris nostri quædam, hactenus, vt videtur, non satis cognita. d. l. ait Prætor, in princ. & l. à diuo Pio, de re iud. totum titulum, qui
& à quibus appellandum sit. l. notionem. de verb. signi. l. j. C. de ped. iud. Nos ea
suo quæque loco annotabimus. Dixi sanè iudicem dari consueuisse in causis
ciuilibus & pecuniariis duntaxat, proptereà quòd crimini cognoscendo & publicè vindicando iudicem datum nunquam inuenimus. Quamuis mandatam
ad id quandoque iurisdictionem legamus. Nam iudices, quos antiquitus sor|
tiebatur Prætor, iudex quæstionis criminalis, non iudices dati, sed in consilium
adhibiti dicebantur. Apparet hoc in iure nostro, vbicunque iudicis dati mentio fit. Est enim semper de ciuilibus causis, non de criminalibus. Idem significat
& Plinius ad Arianum lib.
ii. epistolarum. & lib.
iiii. ad Vrsinum, epistola
ix.
quicquid Budæus aliter sentire videatur, in l. vltima. de senatoribus. circa medium. Ita enim loquitur Plinius in illis epistolis, quasi iudices propriè æstimandis litibus darentur, etiam si damnum, aut pecuniaria pœna ex criminibus peteretur. Senatus autem cognitionem retineret, vbicunque grauius
aliquid in reum statuendum esset. Nunc in proposito haud mirum videri
debet, si Proconsulis legatus, cui scilicet iurisdictio iam mandata est, iudicem
dare potest, quamuis mandatam iurisdictionem minimè in alium transferre
possit. l. fin. in princ. de offic. eius. l. more maiorum. de iurisdict. om. iudi. Non
enim iudicem dando, iurisdictionem à se abdicat legatus, aut in alium transfert, sed notionem tantùm, vt ostendimus, & litigatores quodammodò consentientes ad eum quem dat iudicem remittit: quod potissimum est iusdicentis munus, vt scilicet aut ipse iudicet, aut per alium iudicari curet. d. l. j. de iuris.
om. iud. Eadem ratio est, quamobrem nec iudex datus, alium rursus iudicem
dare potest, preterquàm si à Principe datus fuerit. l. à iudice. C. de iudicijs. quia
scilicet à Prætore iudex datus iurisdictionem non habet, quæ in dando iudice potissimùm requiritur. at à Principe datus habet, quia scilicet hîc nec solemni sortitione, nec partium approbatione deligi solet, sed principis arbitratu
quod tam nouæ Iustiniani constitutiones. l. fi. C. vbi & apud
quẽ
quem
cau. in integ.
rest. l. rem non nouam. & l. cum speciali. C. de iud. quàm Romanorum Pontificum decretales epistolæ ostendunt. tit. de rescript. & tit. de officio iudicis delegati. Nec me fugit Ciceronem in oratione pro Q. Roscio, iudicium certæ
pecuniæ esse dicere, arbitrium incertæ. Iudicium cùm an debeatur, arbitrium
cùm quantùm debeatur
quęritur
quæritur
. multaq́ue in hanc
sentẽtiam
sententiam
disseruere, quasi
id declarando, de quo in oratione pro Murena dubitat. Sed
animauerti
animaduerti
passim
hæc confundi, iudiciumq́ue & arbitrium indifferenter dici, & si non de summa quantùm debeatur, sed de iure an omnino debeatur, quæstio sit. Hæc ad
huius capitis explorationem sufficere arbitror. Reliqua ad hanc materiam pertinentia dicemus in aliorum locorum expositione.