§.
Qvi
vniuersas prouincias regunt, ius gladij habent, & in metallum dandi eis potestas permißa est. Lege Valeria à Valerio Publicola primùm lata. Hæc
non lege Portia & Semproniis rogationibus antiquitus prohibitum fuit, ciues
Romanos vinciri, verberari, necari, aut quocunque supplicio affici iniussu populi. Soli consuli permissum erat, vt coërcere & in vincula publica duci iubere
posset: non tamen vt in caput ciuis iniussu populi liceret ei animaduertere. l. ij.
§. exactis deinde regibus. suprà de orig. iur. vbi Zasius. præsertim si ad populum
prouocaretur. Nam de prouocantibus loquebatur lex publicolæ, vt Dionisius
eam refrt. lib. v. Roma. Antiq. Centuriatis autem comitiis de capite ciuis apud
populum agi oportuisse, & quis ordo iudicij eius esse consueuerit, scribit Cicero in oratione ad Pontifices, pro domo sua. & Plutarchus in vita Gracchorum.
Hinc actio illa nobilissima eiusdem Ciceronis, in C. Verrem, quæ inscribitur,
de suppliciis, quæ scilicet ille in Siciliam Præturam gerens contra ius fasq́ue de
Ciuibus Romanis sumpsisset. Denique ipse Cicero non alio magis obiecto
crimine in exilium pulsus est, quàm quòd ciues Romanos consul necari iussisset, quamquàm decreto & consulto senatus id fecerat, sed indennatos necasse arguebatur, quòd videlicet populus de his non iudicasset. Durauit hoc
priuilegium Ciuium Rom. etiam in tempora Imperatorum. Nam in actis Apostolorum legitur, diuum Paulum tormenta, quæ sibi à Tribuno intentabantur, vitasse: cùm Ciuem Romanum se esse dixisset, Tribunum
etiā
etiam
sibi
timusse
timuisse
,
quòd eum vinxisset. Tacitus lib.
xiiii. Cùm quidam more maiorum necandum reum censuisset, contradictum scribit, Carnificem & laqueum
pridẽ
pridem
abolita, & esse pœnas legibus constitutas, quibus sine
iudicũ
iudicum
sæuitia & temporum
infamia, supplicia decernerentur. Hæc sunt frequentissima illa
pœnarũ
pœnarum
genera
potissimùm sub primoribus illis Imperatoribus vsurpata, aquæ & ignis interdictio, in
insulā
insulam
deportatio, in
mettallũ
mettallum
, vel in opus metalli damnatio, & vt quidam bestiis obiicerentur, quasi in
fraudẽ
fraudem
legum recepta
atq;
atque
introducta. Nam
|
his pœnis damnati vitæ discrimen vtique adibant, carnifex tamen & gladius
ac tormenta ab eorum corporibus abstinebantur, ea videlicet
reuerẽtia
reuerentia
, quòd
Ciues Rom. essent. Sed quemadmodùm libera ciuitate nimiùm multis
interdũ
interdum
grassantibus, vbi vel exemplo opus esse, vel trepidis rebus summo ac terrifico
imperio contineri oportere animos videbatur, Dictatores creari moris fuit.
Isq́;
Isq́ue
mos vt induceretur, præcipuam causam fuisse eandem legem Valeriam,
Dionisius lib. v. scribit, vt essent qui sontes & citra populi autoritatem, etiam
si tribuni
appellarẽtur
appellarentur
, aut ad populum prouocaretur, necare, & supplicium de
his sumere possent, prout ex vsu Reipub. esse existimarent, id quod & iuris nostri autores tradiderunt. l. ij. §. itaque dictatores. de orig. iur. l. j. de offic. præfect.
præt. Alex. ab Alexan. lib.
iiii. gen. dierum. cap.
xxiii. sic Imperatores postea
quàm vniuersi populi partes ac potestatem suscipere, hoc ipsum ius animaduertendi in caput ciuis, aduersus præscripta legum, quibusdam specialiter tribuere instituerunt, præfecti vrbi, præfectis prætorio, legatis suis præsidibus prouinciarum. Quia verò dictatores vti gladio consueuerant, gladiúmque ab his
defferri, vel præferri eis moris fuit, præcipuum insigne eorum potestatis atque
imperij, quod Cicero in oratione pro Cluentio significat, illis verbis. Non censorium stylum, cuius mucronem maiores nostri multis remedijs retuderunt,
æquè posthac atque illum gladium dictatorium pertimescamus. Quanquàm
& fascibus vterentur, vt ostendit idem Dionis. lib. v. prope finem. & Liuius, lib.
viii. (Non enim idem erant gladius & secures, quæ fascibus inserebantur. l. aut
damus. §. j. de pœnis. nec his assentior, qui non de gladio materiali, sed de intellectuali, vt vocant, Ciceronis verba accipienda existimant. Nam hoc modo
vitiosa comparatio, seu translatio sine dubio facta esset.) Quia gladio inquam,
dictatores vti consueuerant, ideò per antiquæ consuetudinis vestigia obseruatum est, vt quibus principes tantam hanc potestatem darent gladio eos præcipuo eius instrumento adcingerent. Inde cingulum dignitatis dictum videtur,
qua voce nihil frequentius in iure nostro. Hunc cingendi gladij morem fuisse
ad stolam seu cingulum militare alligati, in signum conferendæ potestatis, vt
de capite militis iudicare quis posset, & in damnatum animaduertere, nec alij
prætereà id facere licuisse, Dionis. quoque lib.
liii. scribit. Significatur etiam
duobus capitibus in iure nostro sub titu. de mil. test. l. Titius. & l. penul. quæ pridem Viglius agnouit. insti. de milita. testamento. in Rub. Idem ostendit scitum
illud Traiani verbum à Plin. in Panygirico relatum. Ego quidem in me si omnium vtilitas ita posceret, etiam præfecti manum armaui, &c. Et quod Dion
scribit, in vita eiusdem Traiani, cùm Tribunatum militum Suræ traderet, parazonium quo pro dignitate accingendus erat, nudum ei porrexisse, dixisséque,
Hunc ensem accipe, quem pro me ita demum strinxeris, si iustè imperauero,
sin contrà, eo in perniciem meam vtitor. Nam & tribunis militum ac præfectis classium & aliarum ius gladij dabatur: vt militaria delicta coërcere possent,
& quidem hoc intererat, quòd ab his prouocatio non erat, ab alijs erat: vt significat Paulus lib. v. sentent. recept. titu.
xxviii. & Cicero de legibus, tabula
ii.
post princi. Hodie quicunque exercitum acceperunt, eosdem & ius animaduertendi in milites caligatos habere voluit. Iustinianus ex responso Venulei,
|
l. solent. in fin. aliàs. §. de militibus. de cust. & exhib. reor. nec appellatio aduersus
horũ
horum
sentẽtias
sententias
interdicta videtur, nisi seditionem fecerint. l. si quis filio. §. quod
tamen. de iniust. rup. l.
cōstitutiones
constitutiones
. de appel. Extat apud Cassiodorum. lib.
vii.
variarum formula comitiuæ prouinciæ, hoc est, vt ego interpretor, regiminis,
aut administrationis prouinciæ, qua ipsos quoque quibus ea comitiua daretur,
gladio armari atque instrui memorat. Hinc etiam nunc mos antiquus durat, vt
maioribus his magistratibus ensis
pręferatur
præferatur
, velut
Romę
Romæ
Senatori Capitolino.
(Is & morem & nomen hoc à præfecto prætoris duxisse videtur.
Præfectũ
Præfectum
enim
prætorio, qui Romæ erat Senatorem populo, Gotticis illis temporibus dictum
fuisse suprà annotauimus.) Præfertur gladius etiam prætoribus, quos potestates
vocant, in omnibus ferè illustrioribus Italiæ ciuitatibus. Hinc ergo factum, vt
ius gladij dicatur, potestas animaduertendi hîc. & lib.
ix. Cod. Theodosiani. titu.
xxxi. consti. j. Et honores iuris gladij, quibus hæc potestas accederet, Lampridio in Seuero. Hactenus de verbi ratione.
Nũc
Nunc
de re ipsa dicamus. Gladij potestatem ego sic accipiendam puto: vt Magistratus aliquem necare possit, lictoris, aut Carnificis manu adhibita. Si hoc facere non possit, nec
merũ
merum
Imperium,
nec ius gladij habere hunc interpretor: huic autem potestati, corporales pœnas
quæ vitam non adimunt, sic inesse, vt species suo generi. qua de re suo loco plenius
disserā
disseram
, in. l.
imperiũ
imperium
. infrà de iur. om. iu. Hæc potestas præsidibus prouinciarum datur. Inferioribus
autẽ
autem
magistratibus non
cōpetit
competit
, sed superioribus
quoq;
quoque
concessa est, veluti præfectis. arg. l. si quis fortè. §. fin. de pœn. l. saccularij. §. sunt
prætereà. de extraord. crim. l. iij. de crim. stell. l. si quid erit. suprà de offic. procons.
l. j. de offic. præf. vrb. Nam ferè aut de præside, seu proconsule, aut de præfecto
agi animaduertas, vbicunque de intelligenda pœna corporali tractatur. Non
sola autem traditione gladij materialis, hæc potestas conferebatur, sed & scripta principum mandata præsidibus dabantur, quibus hoc ius gladij specialiter
eis concedebatur. arg. l. iij. supra eod. l.
mādatis
mandatis
. infrà de pœn. l. annonam. de extraord. crim. Hæc mandata posteà perpetua esse cœperunt, & pro legibus recepta sunt. arg. l. diuus. vers. sed &. infrà de cust. & exhib. reor. Ideò passim apud
Iureconsultos veteres sic referuntur, vt habentia vim principalium constitutionum. Hodie etiam nouella Iustiniani
cōstitutione
constitutione
, quam Haloander inscribit:
præcepta præsidum, olim De mandatis principum. titulus erat. §. deinde verò.
specialiter hoc exprimitur, vt præsides supplicia secundum leges inferant. Nam
legibus compluribus suppliciorum pœnas
delinquẽtibus
delinquentibus
proponi necesse fuit,
antiquissimarum legum tenore neglecto, ne aliter nunquam contra facinorosos exemplum ederetur, cùm omnes imperio subiecti ciues se Romanos esse dicere possent. Quibus autem casibus certa pœna crimini à lege non imponitur
ipsorum magistratuum arbitrio, causa cognita statui posse descriptum est. l. j. §.
idcirco. de effracto. vbi Bart. Antiquitus
quoq;
quoque
dum Respub. viguit, imperium
nominatim plerunque decernebatur. Inde frequentissima illa loquendi genera imperium, aut prouinciam cum imperio decernere, aut obtinere. Proconsulem cum imperio proficisci, sine imperio rem militarem administrari non posse. Speciali enim Senatusconsulto, aut lege imperium dabatur. Ea propter dixisse videtur Papinianus, imperium quod lege datur, &c. l. j. §. verius, infra tit.
iii.
|
Cassiodorus
quoq;
quoque
loco superius citato. Vide quo iudicio fueris euectus, quando alijs vigorem fascium, videamus esse creditum, tibi autem ab ipsis legibus
ferrum constet esse porrectum. tum lib.
i. epistola altera ad Senatum, qua præ
fecturam vrbis Arthemidoro datam scribitur. Quanquàm, inquit, præfecturæ
vrbanæ hanc potestatem dederint leges, nos
tamẽ
tamen
specialiter delegauimus &c.
Loquitur de potestate
animaduertẽdi
animaduertendi
. Nam leges quæ de singulis proconsulibus antiquitus
fierẽt
fierent
, posteà de omnibus præsidibus perpetuò sancitæ sunt principalibus mandatis, aut constitutionibus. Ex his constare arbitror, quod dicitur,
præsides habere ius gladij, exaudiendum esse specialiter
mādatum
mandatum
legibus, aut
principalibus constitutionibus, vel senatusconsultis, quòd ad illos attinet, qui à
Senatu mitti
consueuerāt
consueuerant
, qui propriè proconsules dicebantur. Specialiter mandatum intelligo præsidibus omnibus perpetuò atque in vniuersum, ad differentiam inferiorum magistratuum, vt puta, municipalium. Item aliorum qui præ
sidibus fortè in prouincijs dignitate, aut administratione pares essent, veluti
procurator Cæsaris. Nostra interpretatio antiquorum omnium sententiæ conuenit, qui in l. j. infrà de offi. eius. specialiter mandari consueuisse merum imperium tacito quodam consensu admiserunt, & verbum specialiter, sic accipiendum esse dixerunt, tanquàm in priuilegium & signum cuiusdam præeminentiæ ac iuris præcellenti. Quanquàm non satis certa ratione, vt sic dicerem, moti fuerint. Illud quoque his consequens, vt Lotharij opinionem quam Alciatus
lib.
ii. parad. c. vj. probat, dum merum imperium soli principi competere existimat, veram non esse dicamus. Quinimo secundum Allonis sententiam quam
communiter ferè omnes hactenus sequuti sunt, etiam quibusdam magistratibus merum imperium competere & eorum proprium esse credamus. arg. l. cognitio. §. cùm propriam. de offi. eius. l. more. de iur. om. iud. specialiter tamen tributum. Enimuerò quatenus magistratuum creandorum cura ad principem spectat, hactenus ab eo magistratum accipiendo etiam imperium & illius exercitationem accipere videntur. Hoc vno intuitu Lotharij opinio defendi potest. Aliter haud quaquàm eam esse veram arbitror.