DE OFFICIO ADSESSORVM. Tit. XXII.

Section
Adsessores dicũtur dicuntur iurisperiti, quos præsides in prouincias secũ secum ducunt: vt eorũ eorum consilio ius dicant, & ciuilia negotia cōstituant constituant . Hi quà adsessorũ adsessorum officio fungantur, præter consiliũ consilium nihil præstant, dum præsidẽ præsidem admonent, quid iuri publico, atque officio eius conuenire videatur. Omnia verò nomine Præsidis sine dubio aguntur. Quin & pœna proposita est, si adsessoris nomine subscriptiones mittantur, vel aliud quodlibet constituatur. l. ij. C. de assesso. & dom. Hi etiam consiliarij dicuntur. l. Consiliarios. eod. tit. Eisdem nonnunquam à præsidibus proficiscentibus, causas decidendas delegari consueuisse, & tunc pædaneos propriè dictos esse, Alciatus & Augustinus annotauerunt. Alciat. libro i. παρέργων. cap. xli. August. l. non solùm. §. similiter. de excus. tutor. Nos hac de re superius abundè diximus, in l. j. de offi. eius cui mand. est. iur.

L. IIII. Papinia. Lib. IIII. Responsorvm.

DIem fvncto. Lege textum vt Augustinus docet ex Tusco libro, hoc modo. Papin. lib. 1. responsorum: Diem functo legato Casaris, salarium comitibus residui temporis, quod à legatis præstitum est, debetur, modo si non posteà comites cum alijs eodem tempore fuerunt. Relatum est hoc responsum etiam eodem sensu sub titulo locati. l. sed addes. §. fina. vt mi| rum sit interpretes nostros hac in re tantopere laborasse. Alciatus verè lectionis rationem primus inijt. lib. iiii. dispunct. c. xx. præterquàm quòd legatis non à legatis edidit. Nunc particula illa, A, omnem dubitationem tollit, si qua superat. Sanè comites propria significatione accipiendos puto omnes omnino, qui legatum in prouinciā prouinciam sequuti sunt, siue assessores sint, siue cancellarij, vel domestici quilibet. Nec incongruum est, sub Rubrica, de officio assessoris, etiam de his tractari. Nam & in Codice constitutionum idem factum est. Quinimò Rubrica expressim ita inscribitur, De asseßoribus domesticis & cācellarijs cancellarijs iudicium. Præsertim verò hoc admittendum, cùm eadem in his ratio vigeat, quæ in assessoribus. Sanè inter assessores & alios arbitror hoc interesse, quòd assessores quidem ex publico salarium accipiebant, cæteri autem priuatim ab ipso præside, vt inferius declarabo.

L. VI. Papinianvs Lib. I. Responsor.

IN consilivm cvratoris reipvblicae, vir eivs dem ciuitatis aßidere non prohibetur: quia publico salario non fruitur. Curatorem reipublicæ falso accipit Accursius, pro rationali principis, qui procurator Cæsaris appellatur suprà titu. iij. & l. ij. C. de offi. assesso. Verius est enim curatorem reipub. intelligi, suæ quemque ciuitatis, aut municipij pecuniarum & bonorum procuratorem, quę quæ bona abusiuè publica dicuntur. l. bona ciuitatis. de verb. sig. Id etiam significat illud verbũ verbum , eiusdem ciuitatis. Nec nouũ nouum est in iure curatores hos appellari. l. curatores. l. seq. & l. fi. de adm. re. ad ciu. pertin. l. curatoris. C. de modo mul. l. ad curatoris. ff. de dam. infe. l. Lucius. §. Sempronij. de adm. tu. Corrasius lib. iii. Misc. c. vj. Accur. errorẽ errorem etiā etiam Cast. animaduertit. Sed difficilius esse videtur defendere hāc hanc rationem, quam Papin. affert. quia publico salario non fruitur. Videtur enim esse vitiosa, ne dicam inuida & maligna. Cùm non ideò prohibeatur quis in prouincia sua assidere, quòd salario, aut publico, aut priuato fruatur. Quid enim hoc ad rem pertineat? Sed quòd suspitio fuisse videatur, ne gratiosus, aut factiosus quis inter populares suos quandoq; quandoque futurus esset. arg. l. fi. C. de offi. rect. prouin. Fuit cùm existimarem Alex. Imperatorem, qui assessoribus salaria primus instituit, vt Lampredius in vita eius scriptum reliquit, non ex ærario & fisco suo, sed ex pecunijs ciuitatum exolui voluisse, proptereà prouincialibus cōcessum concessum , vt non nisi ex eorum consensu eligerent sibi præsides huiusmodi consiliarios. Nam generali constitutione prohiberi Præsides animaduertebam, cancellarios & domesticos in prouincias secum ducere. l. nullus. C. eo. tit. vbi dixi. Et domesticorum appellatione, etiā etiam assessores contineri putabam. arg. l. j. C. ad leg. Iul. repet. Sed verius est, nec prohiberi præsides, quominus assessores arbitratu suo in prouincias secum ducant. l. liceat. C. eo. arg. etiam l. liberti. suprà eod. tit. nec salarium his à prouincialibus, aut municipibus, sed ex fisco & ærario principis solui consueuisse. Rubri. & l. j. C. de anno. & capitatione administrantium. Quod & Alciatus probat. Cur enim grauaret princeps prouinciales, vt vltra solitas pensitationes, hoc quoque præstarent. Igitur rationem hanc à remotis ductam arbi| tror, secundum Hugonis antiqui interpretis opinionem. Is hoc sibi voluisse Papinianum interpretatus est: quia publico salario non fruitur hic assessor: ideò neminem aliunde facilè adduci potuisse, ob id ciuibus exercere hoc officium permitti. Quòd si ita scripsit Papinianus, vt nonnunquàm suspicatus sum, Qui à publico salario non fruitur, vt particula illa, à, distincta sit à relatiuo, quo, & hoc relatiuum, quasi pro taxatione accipiatur, de illo videlicet assessore tantùm, qui ex publico, hoc est ex fisco (nam ita accipi debet illud verbum, arg. l. in omnibus. C. de cur. pub. lib. xii.) salarium non capit, iam expedita & clara erit huius capitis sententia, nec ratio vlla repugnare videbitur. Nam in Pandectis Florentinis vnde omnes libri nostri emanauerunt, continua literarum serie omnia descripta sunt. Quod dicit de curatore reipublicæ, id & de alijs magistratibus muninicipalibus sine dubio intelligendum est.
Loading...