QVOD QVISQVE IVRIS IN ALTERVM STATVIT, vti ipse eodem ivre vtatvr. Tit. II.

Section
Translatitivm ab antiqua origine ac vetustissimum esse hoc edictum vsitatamq́ue illius obseruationem ostendit Cicero, in epistola ad Q. Fratrem, quia illum Prouinciam Asiam Proconsule obtinentem ad munus suum quàmrectissimè obeundũ obeundum & perpetuam sibi ex eo gloriam comparandā comparandam egregiè instruit. Eius verba quà eum admonet, qualem se in iure dicendo, rebusq́ue statuendis & decernendis præbere oporteat, hæc sunt. Constantia est adhibenda & grauitas, quæ resistat non solũ solum gratiæ, verũetiam verumetiam suspicioni: adiungenda est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satisfaciendo ac disputando diligentia. His rebus nuper Gn. Octauius iucundissimus fuit, apud quẽ quem primus lictor quieuit, tacuit accensus, quoties quisq; quisque voluit dixit, & quàm voluit diu. quibus ille rebus fortassè nimis lenis videretur, nisi hæc lenitas illam seueritatem tueretur. Cogebantur Syllani homines, quæ per vim & metum abstulerant, reddere: quæ in magistratibus iniuriosè decreuerunt, eodem ipsis priuatis erat iure parendum. Hactenus Cicero, locus tamen nonnihil deprauatus est: nam vulgò legitur, primus lictor qui fuit. quæ scriptura nullum sensum efficit, nos coniectura emendandum existimauimus: quieuit, hic lictor, non primus, sed proximus in Verrinis appellatur. Qui scilicet quasi magister lictorum esset, & duriores litigatores, cùm opus esset, coërcerent. Ex hoc quoque Ciceronis loco apparet, de iurisdictione deq́ue his quæ à iudicibus pro potestate statuuntur ac decernuntur in causis controuersiisq́ue ciuilibus & iudiciariis edictum initio propositũ propositum fuisse, quo sensu ferè & omnia sub hoc tit. disposita loqui apparet. sed nescio quo errore non interpretes nostrimodò, verũetiam verumetiam Romani Pontifices, in c. cùm omnes. de consti. de legibus. & de legislatoribus, quæ | statuta & statuentes vocari iam diu inualuit, edictum hoc exaudiuerunt. Itaq; Itaque intempestiuè & acriter hoc loco, qui nam hi sint, qui leges & statuta condere possint quæsiuerunt. Inter hos minus vituperandus Raphael Fulgosius. Nam is sibi quidẽ quidem antequàm doctorũ doctorum commentationes vidisset, in mentẽ mentem venisse ait, accipienda hæc esse de his quę quæ à iudicantibus decernuntur, nam propriè statuta ea dici animaduerterit. l. post sententiam. C. de senten. sed tamen doctores, inquit, sic intellexerunt, de legibus videlicet statutarijs, quasi dicat. Et nos ne brachia contra torrentem. Cæterũ Cæterum erroris causa doctoribus nostris, quòd nouum ius statuere posse neminem excepto principe existimarunt: proptereà quòd ad ipsum solũ solum , condendarũ condendarum legũ legum curam pertinere, hodie traditũ traditum est. l. fi. C. de consti. cautum etiā etiam insti. de off. iud. in prin. vt non aliter iudices iudicent quā quam quomodo legibus & moribus proditũ proditum est: quare neminẽ neminem tam insigniter impudentem, neque iudicem, neque magistratum fore existimarunt, qui ex professo se & nouas leges ponere, & secũdum secundum illas iudicare velle diceret, quemadmodũ quemadmodum Solonẽ Solonem olim, interrogatum, quare non & aduersus parricidas legem posuisset, respondisse ferunt, quòd neminem ex suis ciuilibus parricidium admissurum esse credidisset. Censuerunt tamen iidem doctores nostri, & ad iudices edictum pertinere, si quid iudicando, aut decernendo perperā perperam , aut nouiter statuissent, verùm id per interpretationem magis quàm directo, cùm potius contrà definire debuerint, directo teneri ius dicentes hoc edicto, cęteros cæteros autem vtiliter & per interpretationem. Hæc idcirco tam inconsultè, quia memores non fuerunt ac fortassè ne nouerunt quidẽ quidem , latissimam antiquitus fuisse prætorum in iure dicendo potestatem, vtpote qui arbitratu suo ex quaque causa actiones redderent vel negarent. Quasdā Quasdam ex legibus proditas, si quid deesse videretur, supplerent. l. quia actionum. de præscri. verb. vtiles porrò actiones ad exemplũ exemplum aliarum sæ penumero darent: deniq; denique iudiciũ iudicium in hæc aut illa verba, purè, vel cum exceptionibus, prout æquum esse videretur, redderent, formulas cōciperẽt conciperent , iudicibus datis æquitatẽ æquitatem & iudicij formā formam in omnibus ita præscriberent, causamq́; causamq́ue ad certum statũ statum cōcluderent concluderent , vt dati iudices non nisi cognitores rei gestæ essent, apud quos scilicet de facto, non de iure disceptaretur: Prætor ipse iuris custos ac velut oraculum quoddā quoddam haberetur. Igitur cum de his quæ certo iure cōprehẽsa comprehensa non essent, sæpenumero statuendũ statuendum esset, eueniebat vt nouo more quędā quædam interdũ interdum decernere cogerentur: id etiā etiam ex qualitate personarũ personarum nōnunquā nonnunquam faciebant, vt cum Verres de quodā quodam homine dixit, si quis eum pulsasset, se iniuriarũ iniuriarum actionẽ actionem non daturum. Nam edictũ edictum prętor prætor quisq; quisque , vt prouinciā prouinciam acceperat, proponebat. nec idẽ idem quidem edictũ edictum obseruabat toto tẽpore tempore magistratus sui, sed crebro illius partes quasdam (vt res poscere videretur) mutabant, donec tandẽ tandem ex edictis suis perpetuis, hoc est, quæ cum semel proposuissent, amplius ipsi non mutarent, prætores ius dicere cœperunt. Est autẽ autem ius dicendi verbũ verbum , vt statuendi, in magistratibus generale, eoq́; eoq́ue tota omnino iurisdictio significatur, quæ non tam iudicando, quā quam summatim de quibusq; quibusque cognoscendo, decidendo, iudices & bonorũ bonorum possessiones dando, de appellationibus cognoscendo, res iudicatas exequendo, & cæteris huiusmodi continetur. Deinde perpetuum & translatitium edictum factum est, vt vnum esset omnino omniũ omnium Prætorũ Prætorum . Hæc omnia doctissimorum hominum | Alciati Augustini Duareni commentationibus hodie nota sunt. Non tamen idcirco officiũ officium prætoris cessauit penitus, quanquàm sublatis formulis & impetrationibus actionum, ac plerisq; plerisque digesto iure iam præscriptis, magna ex parte cōquieuerit conquieuerit , Sed verum illud est. Naturam expellas furca licet, vsque recurrit. Emergunt enim quotidie in negotijs cōtrouersiísq; controuersiísque ciuilibus quædā quædam , quæ veluti rediuiuũ rediuiuum prætorem postulent, quod vel satis certa forma ac iure definita, aut comprehensa non sint: vel si sunt litigatores, tamen molesti locorũ locorum rectores, de rebus causisq́; causisq́ue suis frequenter interpellant: dum vel ordinario iure, vel apud ordinarios iudices agere, aut conueniri nolunt, vel subueniri sibi quibusdam in rebus atque articulis causarum, ac nonnunquàm etiam in iuris publici declaratione postulant. Hoc totum officium Romæ hodie Cardinalis amplissimus signaturæ præfectus, approbante & singulis subscribente reuerentissimo Vicecancellario exercet. Solus olim vicecancellarius exercebat. Præsides ac legati in prouincijs & rectores ciuitatum per sese, aut quas vocant signaturas suas, de consilijs sententia plerunque prospiciunt. vt & Car. Romæ de consilio Referendariorum. In his occasio noui iuris statuendi persæpe nascitur: sunt enim hæc omnia in æquitatis interpretatione posita.

L. I. Vlpia. Lib. III. Ad Edictvm.

QVi magistratvm potestatemve habebit. Magistratum accipe, in vrbe. Potestatem etiam extra vrbem: vt suprà diximus, l. eum qui. titu. j. eodem modo ex pone quod mox subiungitur, si quis apud eum qui magistratum potestatémve, &c. Sic & tertio capite, de arbitris, accipiendum est, in aliquo magistratu positus, vel potestate &c. Nam Accursij interpretatio, Magistratum Duumuirũ Duumuirum potestatem eum cui merum imperium cōcessum concessum est, accipientis, non placet, non quia non omnes etiam magistratus municipales edicto cōtineantur contineantur , sed quia magistratus appellatio ꝓpriè propriè ad Vrbanos pertinet, non ad municipales.
In aliqvem. Quid si generaliter & in vniuersum nemine nominatim designato? vt C. Verres edicta multa nouo more nouísque cōceptionibus conceptionibus , aut adiectionibus proposuisse à Cicerone arguitur. Respondeo, non sufficit edictum propositum esse, nisi & secundum illud ius dictum sit. Verbum enim, statuerit, hoc significat. §. seq. Nam vt statuatur nouum ius in aliquem, requiritur quòd contingere non nisi in personam certam potest. Illud annotandum, idcirco hoc edictum propositum fuisse: vt aut veteribus & translatitijs edictis prætores vterentur, aut si quid noui statuendum putarent, id quod æquum & bonum esset, vsquequaque amplecterentur, non ex libidine sua quiduis fingerent: cui rei prospici oportuit, cùm ob legum inopiam, quotidie multa de nouo statui necesse esset.

L. II. Pavlvs Lib. III. Ad Edictvm.

HOc edicto dolvs debet ivs dicentis pvniri. Nam si aßeßoris imprudentia ius aliter dictum sit, quàm oportuit: non debet hoc magistratui officere, sed ipsi aßeßori.
Dolvs. Quamuis in edicto prætoris, dolimentio nulla sit. l. j. | suprà eod. quia tamen ex Paulo hîc refertur, debere hoc edicto dolum ius dicenti puniri, proptereà videntur ad vnum omnes existimasse, requiei dolo malo factum, vt priori huius edicti capiti locus sit, aduersus magistratum scilicet, qui nouè ius dixit. glo. & Alber. hîc. glo. & Fulgosius in l. fin. infrà eodem. Non dubitauit tamen Paulus Castren. etiam si lata duntaxat magistratus culpa arguatur, affirmare nihilominus edicto locum fore, argumento vsus, quòd assessoris imperitiam hoc loco taxari viderat: nam imperitia, inquit, assessoris, nihil amplius est quàm lata culpa, quæ si in assessore retaliatur, multò magis etiam in ipso magistratu puniri debet. Sed hoc interesse omnes censent, quòd iuris imperitia in magistratu, nisi & iurisconsultum se profiteatur, & eo intuitu iurisdictioni præpositus sit, latæ culpæ non comparatur, in assessore autem comparatur. Mihi nimis exile argumentum hoc visum est, quia Paulus hoc loco doli mentionem fecit: idcirco nos existimare, non nisi eos qui dolo fecisse deprehendantur, hoc edicto teneri. Non enim id agit Paulus, vt interpretatione subleuet hunc, qui nouè ius dixit, sed vt inter eum qui sua, & eum qui aliena sententia, velut circunscriptus ius dixit, distinguat. Proinde extra hunc casum quicunque siue magistratus nouum ius statuerit, seu priuatus impetrauerit, dummodò ex sententia eius id factum sit, ad edictum hoc eum pertinere arbitror, nec excusationem ullam accipiendam, si fortè respectu aliquo, vel speciali ratione, aut causa statuisse, aut impetrasse causari velit, dummodò ex sententia eius id factum sit, & termini pares sint, vt vulgò dicimus, hoc est, causa causæ, vel earum articuli & circunstantiæ inter se conueniant. Nam edictum prætoris nullam neque doli, neque imperitiæ, aut culpæ mentionem facit. Sed factum duntaxat requirit, vt quod cuique in alio æquum esse vsum est, id in seipsum obseruari non dedignetur. Quare illa exceptio elegans esse dicitur, in l. fi. infrà eo. Præterquàm si quis eorum contra eum fecerit, &c. quæ exceptio non inelegans modò, sed prorsus inepta esset: si doli verbum in edicto, vel adiectum, vel subintellectum esset: hoc & Accur. principio animaduertat. glo. in d. l. fi. Quod verò Paulus hîc dolum puniri ait, accipiendum est, pro versutia & calliditate Magistratus, quæ affuisse præsumi debet ob id ipsum quòd iniquè decreuit, nec probatio in contrarium admittatur, vt ego sentio. Nam etsi nulla fuerit calliditas, non ideò minus edicto locus erit, cùm etsi summa cum ratione ac solertia actum esse proponatur, nihilominus tamẽ tamen ipsi eodem iure parendum sit, quod in alio æquum putauit, vt in ipso interpretationis limine Vlpianus statim scripsit. l. j. suprà eo. Secundum hoc illud quoque rectè efficitur, vt si tutor nouum ius de re pupilli impetrauerit, ipse eo iure vti debeat, non pupillus, quod in procuratore secus est, quoniam scilicet ex sententia nostra procurator impetrat, tutor non ex pupilli sed ex suo tantùm sensu facit. l. seq. §. si procurator.

L. III. Vlpianvs Lib. III. Ad Edictvm.

SI qvis iniqvvm ivs adversvs aliqvem impetra uit. Incipit exponere alterũ alterum edicti caput, de litigatore, qui nouum ius statuendum curauit. Sed in edicto scriptum erat, obtinuerit: non, impetrauerit: vt capite primo vidisti. Quare apparet promi| scuè his verbis vsum esse Vlpianum. Obtinere tamen magis consummatam actionem significat, quàm impetrare, quo magis mirum videtur, quod paulò post subijcit. Sed & siue impetrauit, & vsus est iure aliquo, siue impetrauit, vt vtetur (licet vsus non sit) hoc edicto punitur. Nam si in magistratu, an quod statuendum putauit, effectum habuerit, vel habere potuerit, inspicitur. l. j. §. fin. suprà eo. cur non & in litigatore idem quæri conueniat? Accur. planè hoc admittit. Itaque distinguendum putat, an vti potuerit si voluisset, an non: vt si à iurisdictionis, aut solennium defectu laboraret. Amplius putat Zasius in intellectibus, etsi cùm vti potuit, integris tamen omnibus consilium mutauit, non puniri edicto, arg. d. §. fi. & l. quamuis. de in ius voc. Quare ita accipiendum hoc cen set, vt vsus non fuerit, quia non potuerit: per eum tamen non steterit, quominus vteretur. Sed alia huius verbi significatio est, vti enim propriè is dicitur, qui decreto vel semel nititur, quod Vlpianus minimè requiri tradit. Quare pœnitentiam quidem manifestam re integra excusare existimo, si vltro approbetur argumentum, dict. l. quamuis. Sed si hæc non appareat, non ideò minus edicto locum fore, quamuis non vltra Imperator conatus fuerit.
FINIS.
Loading...