Section
Proœm. Digestorum.
IN nomine domini iesv christi. Hæc verba post proœmium quoque statim repetebantur. Sed Haloander (cuius editionem, vt aliis hactenus emendatiorem sequimur) vtroque loco ea sustulit, quasi in Pandectis Florentinis non reperiantur, quasiq́ue apposita sint, & à librariis adiecta. Imperator tamen se hoc opus ab inuocatione diuini nominis exorsum esse, significat. l. ij. §. nos itaque. C. de vete. iur. enuc. Quin in singulis quoque constitutionibus interdum hunc morem tenuit, vt inciperet ab inuocatione. l. j. & ij. C. de off. præ. præt. Afri. auth. de armis. & auth. de quæstore. in prin. & vt signum crucis, instrumentis quibusdam præ poni iuberet. l. fi. §. quòd si ignarus. C. de iure deliber. Nam & Plato in legibus idem fecit, & ferè antiquus mos hic fuit, vt à Deorum inuocatione principium dicendi sumerent. sic Varro de re rustica, sic Virgilius libros suos, sic plerique alij auspicati sunt. Sed quomodocunque fecerit Imperator noster, superuacua huius rei quæstio est: cùm etsi verè ipsius hæc verba sint, non proptereà tamen ex his necessarium ad consequentiam argumentum sumas. Non enim recepta est Bartoli & quorundam sententia existimantium, quòd diuini nominis inuocatio his libris pręposita præposita sit: idcirco rerum quoque priuatarum documentis necessariò præponendam esse, vt Alciat. lib. ix. παρέργων. c. vi. & Aretin. in proœm. Inst. docẽt docent , cùm nusquàm hoc præceptum sit. arg. not. per gloss. in l. generali. C. de tabul. lib. xi. Illud etiam me mouet, quòd Imperator, constitutione illa qua Imperatorium nomen instrumentis & actis publicis perpetuò præ ferri iubet, quale initium fieri oporteat, exemplo docens, à suo ipsius nomine statim incipit, non à diuino, quamuis Accursius Imperatoris verba in latinum | anteà malè conuersa, praua insuper interpretatione peruertere conatus sit. glo. d. auth. vt præ. no. Imp. in verbo, authore. Sed cùm posteà generaliter inoleuerit hic stylus, vt diuinũ diuinum nomen omnibus præponatur, inueteratæ consuetudini tantùm tribuendum existimauerim, vt si documentum ex integro edi possit, auspicatiore hoc principio edatur, alioquin & sine scrupulositate ista (si cætera conueniant) fidem faciat.
Imperator Cæsar, Flauius, Iustinianus, Alemanicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Anticus, Africanus, Alanicus, Vandalicus. Hactenus sunt, post prænomina & nomen Imperatoris, cognomina à subactis gentibus, quorum singulorum ratio ex historia & vita ipsius petenda est. Addit Alciatus præceptor olim meus, quædam scitu non indigna. lib. v. παρέργων. c. iii. Nos hoc loco illud vnum admonere operæpretium existimauimus, quamuis Gothicum se appellet, nondum tamen hoc tempore, quod videtur incidere in septimum Imperij eius annum, inita ratione à tertio ipsius consulatu, quo hæc epistola data est: Gothos neque ab ipso, neque ab alio quoque superiorum principum penitus subactos, aut Italia expulsos fuisse. Tenebant hi adhuc sub ditione sua vrbem Romam, vel metu certè ac virium & Imperij formidine premebant, Rhauennæ sedem regni habentes: vt ex historiis cognosci potest. Quinetiam apud Cassiodorum leguntur exempla epistolarũ epistolarum , quas Athalaricus Theodadus & Vitigis Gothorum Reges cùm ad senatum & alios Romæ magistratus, tum ad ipsum Imperatorem Iustinianum scribebant. Sed cum senatu velut domini, cum Imperatore velut socij agebant. Nam cum eo pacem tunc habebant, ipsiusq́ue maiestatem comiter obseruabant, Regnum Italiæ armis ac bello partum, iure se possidere arbitrabantur. Hoc etiam Palea ille, cuius ex libris frequentes sectiones relatæ sunt in Decreto aureo Gratiani, scriptum reliquit: nullum ius Imperatori Iustiniano in Italia nec in occidentalibus populis fuisse, vt refert Marius Salamonius in tractatu de Principe, libro primo. Mirè tamen hanc totam rem dissimulat Imperator. Cæterùm Gothos posteà (nam vnde quadraginta regnauit annos) per Belisarium & Narsim eunuchum penitus vicit atque expulit, id quod non historiæ solùm, verùmetiam inscriptio cum epigrammate in arcu pontis salarij apud vrbem testatur, trigesimo nono Imperij eius anno posita, cuius postremi quatuor versus hi sunt.
Ite igitur faciles per gaudia vestra Quirites,
Et Narsim resonans plausus vbique canat.
Qui potuit rigidas Gothorum tundere mentes,
Hic docuit durum flumina ferre iugum.
Quare posterius additum videtur hoc cognomentum. Alioquin si hoc tempore tantam rem iam egisset, specialem aliquam liberatæ Italiæ atque vrbis Romæ mentionem, vel in præfationibus suarum constitutionum fecisset: vt de Africa restituta, & de Vandalis expulsis fecit. l. j. in princ. C. de offic. præf. præt. Afr. Quodam tamen loco ita loquitur, quasi vrbem ipsam Romam per omnia subiectam haberet: auth. vt ordin. præf. §. j. Sed id accipiendum apparet titulo tenus, non re ipsa, vel promulgatam illam constitutionem fuisse, posteaquàm Gothos expulit. Triste certè nescio quid videtur significare, de vrbe Roma, | cùm in illa constitutione Cod. de vet. iur. enuc. l. j. §. sed etsi. Romam inquit, intelligendum est, non solùm veterem, sed etiam regiam nostram, quæ Deo propitio melioribus condita est auguriis.
Pivs Inclytus Felix victor ac triumphator. Hæc à moribus, aut à fortuna in vniuersum ducta sunt, non inusitato aliorum principum more. Pij tamen cognomentum ab Antonino Pio ad se peruenisse scribit ipse. Nouella xviii. vt liber de cæt. aur. non indig. auth. quod & vir eruditissimus Siluester Aldobrandinus annotauit, in proœmio Institutionum.
Semper Augustus. Cæsar & Augustus perpetua Imperatorum cognomina, sed Cæsar simpliciter his temporibus dicebatur, quẽ quem Imperator sibi successorẽ successorem Imperij elegerat. l. & si excepta. C. de Malef. & Mathem. id admonuisse suis locis vtile erit: Augustum autem latinè id propemodùm significare, quod sacrosanctum & maiestatis plenum, idq́ue in Augusto secundo Imperatore primum vsurpatum ad sequentes deinceps Ro. principes transisse, iam notum est. Tranquillus in vita Augusti, cognomen non tantùm nouum, sed & ampliùs atque honorificentiùs, quàm conditoris vrbis existimatum scribit, quòd loca religiosa, & in quibus augurato quid consecratur, Augusta dicantur, ab auium gestu gustúve, iuxta illud, inquit, Ennianum,
Augusto Augurio postquàm inclyta eondita condita Roma est.
Apparet hinc Augustum non ab augendo dictum, vt Accursij sæculum existimauit: nam proptereà etiam quæsiuere, an & qui non auxerit, vel qui etiam de imperio diminuerit: nihilominus Augustus rectè dicatur, quod ego expeditum puto, & si ab augendo dictum constaret. perinde enim & hunc Augustum rectè dici, relatione scilicet facta ab eo quod fecisset, ad id quod facere debuisset, vt prætorem, & si iniquè decernit, tamen ius reddere dicimus. l. fin. infra titul. j. quamuis alia ratione in eandem sententiam vtatur Panormita. c. i. col. xiiij. extrà de iud. Illud intempestiuè hoc loco tractant, an res ad populum atque imperium Romanum pertinentes, Imperator alienare possit. ego de ea re quid sentiam, mox explicabo, in l. pen. infrà de off. præsid.
Theophilo Dorotheo, Theodoro, Isidoro, Anatolio, Thallelæo, & Cratino, viris illustribus. Viri illustres qua ratione hi appellẽtur appellentur , qui scire cupiet, videto inferiùs quæ scripsimus ad rubricam de senatoribus, vbi & de clarissimis, & de spectabilibus, & de perfectissimis, & de omnibus omnino dignitatum titulis atque honorificis appellationibus, quæ nobis in mentem venerunt, abundè exposuimus. Illud interim admonendi sumus, scribi hanc constitutionem ab Imperatore ad eos, quos hîc nominat, non eo intuitu, quòd componendis legibus operam sibi præstitissent, quippe alios quoque ei rei adhibuerat, quorum nomina aliis constitutionibus referuntur. l. j. C. de no. cod. comp. & l. j. C. de nouo cod. confir. l. j. & ij. C. de vet. iur. enucle. quos præterire sine qualibet iniuria non potuisset. Sed illa ratione ad hos potissimùm hanc orationem scribit, quòd post compositas leges, publicè eos profiteri, atque interpretari hos iuris libros voluerat: vt quomodò singula tradere eos conueniat, non aliunde quàm à seipso cognoscant, quod & in principio orationis statim admonebimus. Quamobrem laudandus Imperator ex eo quoque, quòd non solùm qui le| ges interpretarentur antecessores, quasi tu dicas Theoricos, sed & qui in vsum ac velut in aciem producere doceret, practicum & experientem causarum patronum constituerat, vt exemplo non solùm in præsentia prodesset, verùm etiam posteris ostenderet in gymnasiis esse oportere, qui praxim quoq; quoque ipsam ex rerum & causarum experimentis doceant, quamquàm hoc hodie non satis obseruari videamus.
Antecessoribvs. Antecessores dictos fuisse qui ius Ciuile in gymnasiis publicè docerent, omnes consentiunt, & declaratur statim in proœmio, quamuis Alciatus magnopere se quandoque in ea re hæsitasse scribat, lib. iii. dispun. c. xii. & suspectam etiam scripturam habuerit, quæ tamen in omnibus codicibus satis constat. Sed qua ratione hi sic appellentur, præter Accur. qui, quod moribus & scientia cæteris præstare debeant, dictos putat. arg. l. magistros. C. de profess. & med. lib. xi. nemo est ex his quos viderim, qui scribat. Ego antistites liberalium studiorum magistros appellari animaduerti. l. j. C. de decre. decu. lib. x. nec dubito, quemadmodùm antistites ab antestando, sic antecessores ab antecedendo dictos esse, qui, si latini sermonis ratio pateretur, & Græcis hominibus, qui latinam hanc vocẽ vocem fecerunt, satis cognita esset, præitores à præeundo potiùs dici debuerant, quàm antecessores, quòd scilicet interpretando præeunt discipulis: est enim præire, interpretari: dicimus etiam præire verba, pro eo quod est dictare: quod verbum ad gymnasiorum quoque magistros pertinet. Vnde illud, Sæuo dictata magistro. Sed & quemadmodùm philosophorum, sic iurisconsultorũ iurisconsultorum sectæ erant. l. ij. in fi. de ori. iur. Sectatorum autem relationi quod verbum congruentiùs adscribi potuit, quàm antecessorum? vt manipularium quoque militum antesignani dicuntur, hodie etiam in gymnasiis extra Italiam non absimili ratione professores studiorum liberalium Regentes vocant.
Et salaminio Viro disertißimo. Fuit hæc (vt dixi) prouidentia Imperatoris, vt hos libros, non solùm per Theoricos, vt vocamus, verùm etiam per practicos, hoc est, rerum & causarum experimentis atque vsu probatos viros composuerit, quod ipse duabus constitutionibus profitetur. l. ij. §. quæ omnia. & l. j. post princ. C. de vete. iur. enucle. optimum enim se recepisse ministerium dicit, tam ex facundissimis antecessoribus, quàm ex disertissimis togatis fori. Talem igitur fuisse hunc Salaminium agnoscas. Nam diserti verbũ verbum propriè ad eos pertinet, qui causas agunt. Vnde illud, Disertos vidisse multos, eloquentem neminem: & Ciceronem Catullus disertissimum Romuli nepotem appellat.
Loading...