DE IVSTITIA ET IVRE TIT. I.

Section
Satis constat Imperatorem initio mandasse, hos libros tam secundum Codicis sui, quàm edicti perpetui ordinationem, atque imitationem disponi ac digeri, prout Triboniano commodiùs videretur. l. j. §. cumq́ue hæc. C. de vet. iur. enucl. Sed id quidem non vsquequaque factum esse apparet suprà in proœ. §. & post eundem. nam nec similis huic titulus in Codice est, nec in edicto perpetuo fuisse arbitror. Cæterùm compilatores excogitasse, sub quo iuris & iustitiæ definitionem, naturamq́ue & omnino totam originem, quoad res pateretur, atque instituto operi conueniret, exprimerent, laudabili prorsus œconomia, vt cùm toto opere de iure ac iustitia in summa disputaturi essent, illius vim & finem ante omnia cognoscendum proponerent. Sunt pleraque ex libris institutionum, definitionum ac regularum excerpta non inconcinnè illa quidem, sed nimis fortassè breuiter, vt in tanta copia.

L. I. Vlpianvs libro I. Institvt.

Legebatur in Codicibus communibus, Vlpianus lex j. lex ij. & sic deinceps hodie permultum vtilitatis afferre poterit, quod plerisq; plerisque locis restitutum est, quo libro veterum Iurisconsul. quisq; quisque quid scripserat. multa enim per hoc faciliùs intelligẽtur intelligentur : vt exẽplis exemplis plurimis Augu. docet lib. i. emen. c. iiii. & seq. sectionẽ sectionem autẽ autem & responsum quodlibet, siue legẽ legem , siue caput appellare libeat, facilè cōcedendũ concedendum censeo. Caput latinè rectè dicas, & numerorũ numerorum ordine citari cōuenit conuenit . nam | capita iuris propriè dicuntur, vt annotat Asconius Pædianus. Legem tamen etiam hoc sensu appellari voluisse videtur Imperator. l. ij. §. tanta. C. de vete. iur. enucle. cùm ait, vnusquisque eorum, qui author legis fuit, nostris Digestis inscriptus est, &c. Sed nec à veterum instituto abhorret, quòd ab Irnerio ad nostra vsque tempora factum est, tractandis legibus prima quæque singulorum capitum verba citare: vt Alciatus docet lib. ii. παρέργων. c. vltimo. Et sanè adiumenti non parum confert, initium cuiusque capitis memoria tenere, ac promptè & memoriter, vbi res exegerit, pronuntiare: quandoquidem dimidium facti (vt in prouerbio est) qui cœpit, habet. Hoc & Irnerij & Azonis ętas ætas respexisse videntur, cùm vsum hunc induxere.
Section
IVri operam datvrvm, privs nosse oportet vnde nomen iuris descendat. Deriuatio atque ethymus nominis ad concipiendam definitionem multùm confert. At definitio ex Dialecticorum doctrina, initio tradi debet, vt intelligatur, quid sit id, de quo disputatio instituitur. Ideò cùm vniuerso opere de iure disputaturus sit, definitionem iuris statim subiicit, quod similiter et aliis locis fecit. l. j. infrà de inst. l. j. de fur. l. j. de re iud. l. iij. de vsuca. l. j. de supel. leg. Insti. de leg. in princ. oportere autem accipiendum est, instituto consentaneum atq; atque oportunum esse. Quod quidem non magis propriè dici potuit, quamuis Accursius latinę latinæ linguæ ignoratione impropriè dictum putet, dum pręcisam præcisam quandam & ineluctabilem necessitatem importare hoc verbum falsò existimat. Cicero pro Cornelio, oportere consentaneum esse officio: licere legibus & iuri: conuenire temporibus & personis. Paulus quoque l. penul. infrà ad exhib. Respondi non oportere ius cile ciuile calumniari.
Est avtem Ius à iustitia appellatum. Atqui Grammatici iustitiam potiùs à iure, quàm à iustitia ius dictum volunt. Ius porrò quasi ius dictum esse, per vnius literæ immutationem, eam scilicet vim boni, quam animis nostris natura ingenuit, quod respiciens Cicero non vno loco, Naturæ ius esse, scripserit, quod nobis innata quędam quædam vis indidit, atq; atque inseruit: alij autẽ autem à iubendo dictum voluere, quasi quod populus, aut lex iussisset. Fuit cùm existimarem ex Germanis & Genuinis, siue Celsi, siue Vlpiani verbis, aliquid immutatum esse per tot translationes, aut certè satis habuisse Iurisconsultum, si vel allusionem quandam sequeretur, dum cōcinniùs concinniùs hoc modo doceri putat, & quasi nobiliore loco ius ortum esse suadere vult. Veniebat in mentem, non alia ferme ratione Seruium Sulpitium, quem Imperator noster posteà sequutus est, Insti. de test. in prin. testamentum scripsisse à mentis contestatione dictum: Trebatium verò Sacellum à sacra & cella, cùm re vera & illud à simplici testatione, & hoc à sacro per diminutionem ductum constet: quanquàm errorem eis obrepsisse ab | aliquibus existimatum fuerit Valla & Aulo Gell. lib. vi. noc. att. c. xii. Nunc & Celsum sic scripsisse, vt modò legimus, & verè ius à iustitia dictum puto, non iustitiam à iure. Ius, inquit Asconius Pedianus, ad artem pertinet, officium ad virtutem. Quod de officio dicit, idem sine dubio & de iustitia dicturus foret: eam enim ad animi virtutes referri constat. Igitur consentaneum est, vt quemadmodum virtus priùs fuit, quàm ars, sic & virtutis nomen priùs, quàm artis fuerit, & consequenter iustitiæ quoque nomen priùs, quàm iuris cognitum. Quamobrem Alciato assentior, qui lib. i. παρέργων. c. xxv. & xxix. iustitiam non à iure, sed à vi, quòd vim sistat, dictam arbitratur, aut iustitiæ certè ethymum amplius quærendum esse: Cum fallax ea res sit ac lubrica, & in qua ipse etiam Varro Latinorum & Græcorum omnium doctissimus, multos sæpè luserit & Iusus fuerit, à iustitia verò ius & dictum & profectum esse non dubiè arbitror, cùm etiam iustitiam vnicuique ius suum tribuere dicamus. Nec mouet me quod ius interdum etiam id dicatur, quod per se semper ęquum æquum & bonum est. l. penul. infra eo. quasi hoc vtique non ad artem, sed veluti ad rudem materiam, ac solam animorum notionem pertineat, vt & ipsa iustitia. Respondeo enim hoc sensu non ferè accipi, nisi cum illa adiectione, gentium aut naturæ: sine tali verò adiectione, magis propriè iustum quàm ius dixeris: iustum enim & iniustum ad naturam & legem: ius & iniuria ad actionem referuntur: vt Aristot. docet, lib. v. Ethycorum. c. vii. & mox dicemus. At Romæ initio (nam ea vox Romæ nata est) cùm simpliciter ius dicebant, non de iure gentium, aut naturæ, sed de iure ciuitatis suæ intelligebant. Hoc tamen cum eo, quod semper æquum & bonum est, conuenire existimabant. Ideò quandoque pro eo, quod semper æquum & bonũ bonum est, accipitur, sed re vera ciuilium institutorum vrbis propriam ac perpetuam rationem significat. Proptereà rectè ab Asconio dictum, ius ad artem pertinere. Nec alio sensu accipi debet, quod initio dixit, Iuri operam daturum. Sed & quod mox subdit, eodem pertinet, ait enim.
Nam (vt Eleganter Celsus definit) Ius est ars boni & æqui. Definit Celsus, vt dixi, ius, quod ad artem & ciuilem doctrinam pertinet, hoc est, ius ciuile, prout quidem trifariam collectum & constitutum est, ex præceptis, scilicet naturalibus, gentium & ciuilibus. Nam de iure naturali animis insito, ac velut rudi adhuc materia contento, non potest intelligi hæc Celsi definitio, in qua ars velut pro substantia rei definitæ pronunciatur, quicquid Accursius commentetur. Conuenit huic Celsi definitioni ea quoque quam tradit Cicero in Topicis. Ius ciuile est æquitas constituta his, qui in eadem ciuitate sunt, ad res suas obtinendas. Sanè artem rectè Accursius, vt opinor, scientiam interpretatur, eamq́ue ex Porphirij sententia rectè admonet finitam doctrinam esse de infinitis. Eadem ratione Rhethoricem quoque multi definierunt, artem esse, vel scientiam benedicendi vel persuadendi, quam tamen qui magis propriè atque acutè loquuti sunt, minúsque ad præcepta doctrinæ respexere, vim & facultatem persuadendi dixerunt (vt Quintilianus lib. ii. orat. Inst. c. xvi. refert) de iure ciuili accipiendam esse hanc definitionem. Alciatus quoque lib. i. παρέργων. c. xxx. consentit, nihil aliud in summa ius esse colligens, quàm æquitatis bonitatisq́ue collectionem, à Iureconsultis nostris in artem redactam. Æqui & boni verbum | in hac definitione quomodò accipiendum sit, abundè disserunt Budæus hîc. Alciatus d. c. xxx. & Corasius lib. ii. Missell. luris. c. xviii. qui & ipse ius ciuile à Celso definiri sentit. Ego æqui & boni verba pinguiore quadā quadam minerua accipi velim, vt tantundem propè significent, ac si dicat, æquitatis & iustitiæ. nam bonum æquè mistum idem propemodùm esse, quod iustum censeo. Horatius, Atque ipsa vtilitas iusti propè mater & æqui. Iusti videtur dixisse, pro boni. Sed an hæc ars, quæ & ciuilis sapientia, & iuris prudentia, & iuris scientia, ac nonnunquàm etiam iurisperitia dicitur, vna sit de septem artibus liberalibus, quæ rit Paulus Castren. hîc: & non esse existimat. Credo quod in vulgari artium liberalium Cathalogo, specialem iuris prudentiæ mentionem fieri non inuenerat. Verùm cùm præcipua pars philosophiæ, quæ de moribus appellatur, huic arti subiecta sit, consentaneum sanè videtur, vt & iuris prudentia liberalibus artibus non secus ac philosophia ipsa connumeretur. Videtur hoc & Vlpianus præsumere, qui cùm liberalium studiorum magistris, de salariis eorum extra ordinem ius dici docuisset, Iurisconsultis dici negat: non quia, inquit, non sanctissima res sit ciuilis sapientia, sed quia pretio numario æstimari non potest. Non dixit, quia non liberalis ars est: quin sacratissimam, comparatione aliarum artium, de quibus suprà loquutus erat, appellauit. l. j. infrà de var. & extra. cog. Meritò ergo & ipsa liberalibus artibus annumeretur.
Cvivs Meritò quis nos sacerdotes appellet. Meritò, id est, iure. Nam hoc ait, Iure nos appellari sacerdotes huius artis, & subdit rationem. Iustitiam namque colimus, &c. Alibi antistites iuris appellari videas. l. j. C. de decret. Decur. lib. x. Nam quemadmodùm sacerdotes atque antistites sacrorum & oraculorum, sic iurisconsulti æquitatis & iustitiæ custodes, atque interpretes sunt, & legũ legum mysteriis præsunt, atque operantur. Mirè delirat hoc loco Accursius, dum pœnitentiæ, quæ à sacerdotibus hodie iniungi solet cōfitentibus confitentibus , exempla inculcat.
Bonos Non solùm metu pœnarum, verùm præmiorum quoque exhortatione efficere cupientes. Sententia antiquissimi philosophi notissima, duabus potissimùm rebus, præmio & pœna, ciuitates contineri.
Veram, Nisi fallor, philosophiam, non simulatam adfectantes. Increbruerat iam inde ab Augusti temporibus ignauum genus hominum, qui se magnopere philosophos videri vellent, cùm tamen præter supercilium & barbam ac pallium, eorum quæ ad philosophos attinent, haberent nihil. Hos pseudophilosophos insectantur passim atque irrident scriptores horum temporum: vt Aulus Gellius Lucianus & alij. Eos hoc loco latenter & quasi aliud agens perstringit Iurisconsultus. odio quippe digni erant, qui simulatam philosophiam ad alendam ignauiam, & ciuilium onerum immunitatem, philosophis pridem cōcessam concessam . l. sed & reprobari. de excus. tut. captandam affectabant: hos Imperator Valentianus retrotrahi, & ciuitatibus suis reddi iussit, vt munera cum cæteris facerent. l. reddatur. C. de profess. & med. lib. xi. fecerant quippe vt infamis iam & simulata esse videretur omnis Philosophia. Cæterùm quod Vlpianus hîc, nisi fallor, in re sibi sanè perspecta atque explorata dicit: rectissimè videtur Paulus Castren. inducere ad dictum testis, cum hac, vel simili verborum modestia pro testimonio quid dicentis: vt fides ei nihilominus habeatur. Ego amplius | existimo: etsi dicat se ita sentire, aut arbitrari, vel ita videri sibi (dummodò cætera conueniant) testimonium eius æquè valiturũ valiturum : cùm nec aliter antiqui sententias, aut testimonium iurati dicere soliti essent, etiam de his quæ cognouerant, ne si quid eis (quam humanam esse imbecillitatem putabāt putabant ) obrepsisset, aut falsò apparuisset, iurisiurādi iurisiurandi religionibus obstringerentur: vt Cicero in Academicis, prope finem docet. Manent hodie eius consuetudinis in iure ciuili vestigia non pauca, quamuis ab Accursianis non sat intellecta. l. quid tamen. §. si arbiter. infrà de arb. l. cùm quidam. de iure fis. Quamobrem arbitrio iudicis penitus hoc totum committi existimo, quantam fidem cuiusque testimonio adhibeat. l. iij. infrà de testibus. nec vulgarem opinionem vtique veram arbitror, quæ à teste exigitur: vt ita rem se habere, atque ita prorsus esse dicat, ac se penitus per vnum aliquẽ aliquem ex quinque corporis sensibus cognouisse affirmet, quicquid pro testimonio attulit: multa enim etiam intelligentiæ relinquenda, quin & commendandum eum, qui ne periurio se obstringat, cum aliqua dicendi modestia testimonium fert. qua de re etiā etiam alio loco pleniùs disputabo. l. solam. C. de testi.
§. Huius.

§. Huius.

Pvblicvm et privatvm. Publicum & priuatum ius ratione subiectæ materiæ hîc distinguit. Sed sciendum est, autoritate atque vsu æquè vtrunque publicum appellari, tam quod ad priuatas res pertinet, quàm quod ad publicas. Sic testandi factionem, sic edictum prætoris, publici iuris esse dictum est. l. testandi. C. de testamen. l. cerdonem. infrà de op. lib. sic & aliis locis accipitur ius publicum. l. ius publicum. infrà de pactis. l. fi. de colleg. illic. Nam & leges ipsæ in vniuersum publicæ sunt, & ad statum ciuitatis pertinent, cùm sine his ciuitas diu esse non possit. Ter. de lege nuptiali. An ne hoc quidem adipiscar, quod ius publicum est? Sanè & si quid fisco, aut templo ex priuata causa debeatur, puta, ex testamento, vel quouis contractu circumscripta causa priuilegij, si quod in ea re habeant, priuatum nihilominus ius vtrique eorum competere dicendum arbitror. arg. l. fiscus cùm in priuati. infrà de iure fis. Quamuis Accursius & plerique alii aliter videantur existimasse. Nam id solùm agit Iurisconsultus hoc loco, vt leges loquentes de publicis & communibus quibusdam rebus, sine quibus ciuitas stare non potest, qualia sunt sacra, cerimoniæ Magistratus, iura belli & fœderum (quod ius fœciale vocant) publica vectigalia & similia, ab his distingunt, quæ ad priuatorum controuersias disceptandas ac finiendas statuta sunt, his verò etiam princeps in contractibus & negotiis suis priuatis teneri vult. l. digna vox. C. de leg. ergo & priuatum ius dicendum est, quod fisco, aut Principi ex talibus causis competit.
Svnt Enim quædam publicè vtilia, quædm quædam priuatim. Subauditur, principaliter, secundariò autem & quasi per cognationem quandam, quod publicè vtile est in ciuitate, id & priuatim aliquo modo semper prodest: & è conuerso, quod priuatim vtile est, etiam publicè prodesse solet: cùm reipublicæ quidem intersit, habere locupletes & bonos ciues, ciuium autem habere amplam & bene constitutā constitutam rempublicam. Inst. de his qui sunt sui, vel alie. iu. §. pen. & infrà de pop. act. per totũ totum tit. nec longiorẽ longiorem huius rei distinctionẽ distinctionem quærendā quærendam arbitror.
Pvblicvm Ius, in sacris, sacerdotibus & magistratibus consistit. Horum pleraque antiquissimo iure Pontificio tractabantur, cuius hodie ne vestigia quidem extant. Consistebat ius publicum ciuitatis Romanæ etiam in fœderibus pacéque & bello. l. conuentionum. infrà de pactis. necnon in auspiciis & augurum atque aruspicum disciplina. Sed hæc pridẽ pridem ante hæc tempora collabi cœ perant egréque sustentari, vt Cornelius Tacitus lib. xi. scribit. Posteà per religionem christianam ex toto sublata sunt. l. nullus. & l. nemo. C. de Malef. & Mathema. Ideò nec verbum quidem de his relatum extat, præterquàm ad improbationem.
Privatvm Ius tripartitum est. Collectum est enim ex naturalibus præceptis, aut gentium, aut ciuilibus. Ratio suadet, vt & publicum ex eisdem præceptis collectum esse dicamus. Sed quia de illo nihil, aut non multùm dicturus erat: quòd pleraque ad ius Pontificum, vt dixi, pertinebant, ideò quasi summato illo, diuisionem & præcepta huius tradere incipit. Agricola in Dialecticis existimauit vitiosam esse hanc totam diuisionem, proptereà quòd sacra quoque & cerimoniæ iure gentium constitutæ esse videantur: & idcirco publica aliarum quoque gentium fuerint & ad statum aliarum ciuitatum pertinuerint. Quæ autem ad statum rei Ro. pertinent, ea quoque collecta esse ex naturalibus præceptis, aut gentium, aut ciuilibus. Sed non intellexit Agricola Vlpianum hoc loco de iure ciuitatis Ro. loqui, cùm dixit, huius studij duæ sunt positiones &c. non de iure aliarum ciuitatum, aut gentium, vt Alciatus monet, lib. parad. ii. c. xxxv. Deinde cùm priuatum ius ex illis præceptis collectum esse scribit, non negat, quin & publicum ex eisdem fluxerit: vt & Aldobrandinus interpretatur, Inst. de Iust. & iur. §. fi. Non enim placet quòd idẽ idem Alciatus lib. παρέργων i. c. xxxi. noua ratione in hoc defendi Iurisconsultum putat, quòd naturalia iuris aliarum gentium præcepta nihil ad statum rei Romanæ spectarent: cùm ex eis, inquit, non magis Imperiũ Imperium Romanis concederetur in alias gentes, quàm aliis gentibus in Romanos, vt scilicet idcirco verum appareat, ius publicum ciuitatis Romanæ non ex omnibus his præceptis collectum esse, nec omnino colligi oportuisse, sed ex Ciuilibus tantùm. Non enim publicum ius vrbis Romæ ad proferendum in alios imperium, sed ad conseruationem ciuitatis propriè ac principaliter pertinebat: & negari non potest, quin Romani in hoc constituendo à naturali ratione, & ab aliarum gentium consuetudine multa acceperint.
Ivs Naturale est, quod natura omnia animalia docuit. Nam ius istud, non solùm humani generis proprium est, sed omnium animalium, quæ in terra, quæ in mari nascuntur. Auium quoque commune est. Hinc descendit maris atque fœminæ coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio. An ergo & illicitæ coniunctiones iuris naturalis sint, quærit hîc post Accursium Bart. & putat esse. Idem, vt significat, de cæteris quoque omnibus, quibus naturæ impulsu homines delinquunt, responsurus. Nam primi, inquit, animorum motus in potestate nostra non sunt, & natura impellimur ad peccandum. Ego ab exemplis hîc positis, ius naturale de iis duntaxat dici intelligo, quæ se vel natura, vel opinione ad rectum & bonum habent, quæ q́ue ea| dem homini cum cæteris animantibus sunt communia. Quare & si natura ad irascendum impellimur, non continuò tamen iuris naturalis esse dicas, per iracundiam hominem occidere, aut verberare. Cùm id recto ac bono cōtrarium contrarium & sit, & habeatur. quin iuris naturalis potiùs fuerit, à cædibus & violentia abstinere, quod etiā etiam videtur paulò pòst clarè expressum, hominem homini insidiaria nefas esse. l. vt vim. infra eo. Nunc in proposito cùm maris & fœminæ coniunctio, ad bonum se se habere videretur, credibile est homines inter se initio absque delectu (quomodo & cætera animalia) cōmisceri commisceri solitos fuisse. Ideò iuris naturalis omnes indifferenter etiam inter ascendentes & descendnetes descendentes habitas esse cōiunctiones coniunctiones . Sed hæ iure gentium posteà prohibitæ ac distinctæ sunt, vt ostendit Paulus, l. fi. infrà de ritu nup. quo autore quæstio hæc dilucidè explanatur. Aliæ iure ciuili & moribus, prout quæque gentes & ciuitates posteà sibi constituerunt, interdictæ sunt. Addit Oldendorpius lib. i. Variarum lectionum, in prin. iuris nomine, respectu animalium brutarũ brutarum , hoc & aliis locis abusos esse iurisconsultos, pro affectu scilicet & naturæ instinctu, atque impulsu. nam iuris nomen, ad rationem pertinere existimat, qua bruta carent: quod verum arbitror, dum non ideò minus de affectibus atque instinctu qui speciem boni præ se ferat, sensisse iurisconsultos intelligamus.
Videmvs Etenim cætera quoque animalia, feras quoque bestias, istius iurisperitia censeri. Suprà etiam dixit, ius istud, latinè tamen vsitatius erat, hoc, & huius. Sed compilatoribus vna vox pro altera fortassè obrepserit, dum exacta omnia in hos libros transferunt. Censeri hoc loco egregia translatione dictum, quasi in numerum huiusce iurisperitorum referri, à conscribendi census more, arg. l. j. versi. qui ex duobus. infrà ad Municip. Nam alij facultatibus, alij capite duntaxat, quòd facultates non haberent, censebantur, & in suos quique ordines ac tabulas & numeros referebantur. Vnde & census pro substantia cuiusque dictus, & capite censi: & recensere, pro eo quod est, relegere atque euoluere. sed hæc iam omnia notiora sunt, quàm vt à me referantur.
Ivs Gentium est, quo gentes humanæ vtuntur. Quòd à naturali recedere inde facilè intelligere licet, quia omnibus illud animalibus, hoc solis hominibus inter se commune est. Hoc ius naturali ratione inter homines constitutum esse scribit Imperator, Inst. de iu. nat. §. quod verò. quare & ius naturale interdum appellari videas, Inst. de re. diuis. §. singulorum. Id cùm audis, rectè feceris, si subintelligas hominũ hominum proprium. Est enim ius naturale commune (de quo suprà diximus) quod naturale simpliciter appellatur, pertinetq́ue non solùm ad homines, verũ verum etiam ad alia animalia. Est ius naturale proprium humani generis, & hoc dicitur ius gentium. In quo duo requiruntur, vt mox docebimus, in l. ex hoc iure. vt scilicet & ratio illud suaserit. d. §. quod verò. & posteà pro iure receptum sit generali omnium gentium consensione. Non enim satis est naturali rationi quid conuenire, vt id continuò iurisgentium esse dicas. Nec commodiorẽ commodiorem appellationem, aut notam veterum Iurisconsultorũ Iurisconsultorum sententiæ magis congruentem his adscribi posse arbitror, quàm hanc ipsam proprij & communis discretionem. Nam quod recentiores interpretes vulgò ius naturale distinxerũt distinxerunt , & illud quidem quod nos ius naturale cōmune commune appellari maluimus, ipsi ius naturale pri| marium, seu primæuum vocarunt. hoc verò quod nos proprium humani generis, ipsi secundarium ius naturæ nuncuparunt, & id sanè ius gentium dici consentientes. Rursus tamen in primarium & secundarium diuiserunt. Ac primarium quidem ius gentium dixere, quod initio creatis hominibus diuina quadam vi statim indictum est: secundarium verò quod homines ipsi sibi posteà constituerunt, qualia sunt dominiorum acquisitio, regnorum institutio, bellorum vsus, seruitutes. Hęc Hæc inquā inquam ab eis tradita, tanquā tanquam nimia subtilitate excogitata, obscura etiā etiam docẽdi docendi ratione per incōmoda incommoda , nequaquàm recipienda arbitror: cùm revera non nisi vnicũ vnicum esse ius naturale hominis propriũ proprium appareat, quod ius gentiũ gentium appellatur. d. §. singulorũ singulorum . à quo hęc hæc omnia gradatim processere. Hāc Hanc sentẽtiā sententiam & Corrasius probat lib. vi. Miscell. c. vltimo. & nos inferiùs etiā etiam attingemus ac pleniùs declarabimus, in l. ex hoc iure. in verbo, obligationes institutæ.

L. II. Pomponivs Lib. Singvla. Enchirid ii.

VElvti erga Devm religio, et vt parentibvs pa triæ ́ pa triæque pareamus. Horum verò si tẽpus tempus incidat, vtri magis obediendum ac seruiendum sit, quæritur. Certè in pari causa præfeenda præferenda esse patrię patriæ necessitas, atq; atque etiā etiam vtilitas videtur: vt plerique philosophorũ philosophorum tradiderunt, & Romanorum historiis docemur.

L. III. Florentinvs Lib. I. Institvt.

VT vim atqve inivriam propvlsemvs. Videtur hoc quidem à superioribus continenter ductũ ductum , ad ius gentium referri, sed nihilominus etiā etiam ad ius naturale pertinet. l. iiij. infrà ad leg. Aqui. l. j. §. vim vi. de vi & viar. nam cum aliis animalibus cōmune commune hoc nobis est. Credibile est autẽ autem Florentinũ Florentinum in libro suo de iure naturali loquutũ loquutum esse. Nam etiā etiam paulò pòst subdit, Et cùm inter nos cognationem quandā quandam natura constituerit, &c. Sed frequẽtes frequentes cōpilatorũ compilatorum sectiones multis locis obscuritatẽ obscuritatem induxere.
Nam Hoc iure euenit, vt quod quisque ob tutelam corporis sui secerit, iure fecisse existimetur. Idem respondendum est, Si ob tutelam rerum, aut propinquorum suorum, vel alterius cuiuslibet quamuis extranei, in periculum tamen adducti faciant. Quinetiam ad id faciendum oppressisq́ue subueniẽdum subueniendum eodem iure homines inter se obstrictos esse pleriq; plerique consentiunt. in tantũ tantum , vt eadẽ eadem pœ na delinquentem, & eum qui cùm potuit, iniuriæ obuiam non iuit, puniendũ puniendum esse traditum sit. c. quantæ. in fi. de sent. excom. Oppressis autẽ autem subueniendum esse, ad idq́ue homines naturali ratione obstrictos esse, docet & Cicero lib. i. of. in prin. dum tamẽ tamen vsquequaque cum moderatione inculpatę inculpatæ tutelæ faciamus, quod iure ciuili posteà definitum est. l. j. C. vnde vi. Cùm autem hoc iure regna & ciuitates conditæ fuerint. l. ex hoc. infra eo. consequens sanè est, vt regibus ac magistratibus licito iure animaduertentibus, prętextu prætextu illo quòd corpus tuum, aut tuorum tueri velis, vi obsistere non possis: ac nec priuato quidem, quibus casibus priuato permissum est vindictā vindictam sumere: vt si furẽ furem , aut latronẽ latronem deprehenderit. l. iiij. ad leg. Aquil. l. furem. ad leg. Cor. de sica. quanquā quanquam hęc hæc permissio vindictę vindictæ , non iure gentium, sed iure ciuili introducta est ex legibus duodecim tabularum. Cæterùm si per iniuriam, aut contra leges, vel contra bonos mores animaduertere in quenquam magistratus velint, an obsisti eis possit, quæsi| tum est? Sed animaduertendum id non esse plerisque visum, ne seditiones & turbæ fiant, præsertim si alij sint superiores magistratus, vel princeps ad quos confugias quósve appellas. l. non est singulis. infrà de reg. iur. & hoc iuri gentium conuenire arbitror, quo suæ quisque gentis regibus & magistratibus parere ac subesse iubetur. Iure ciuili autem si ad superiorem potestatem prouocatum sit, & iudex nihilominus exequi sententiam iniquè pergat, nec in proximo sit quem prouocaueris, siquidem reparabilis iniuria non est, resisti posse existimo. argum. infrà appell. pen. nil. no. l. j. & l. ij. §. initium successionis. de origi. iur. Et hoc plerique probant. Abb. c. super eo. col. j. vbi plena additio. de appellatio. Alexan. consil. cxli. lib. ii. Sed si reparabilis iniuria est, nequaquam resisti debet.

L. IIII. Vlpianvs Lib. I. Instit.

MAnvmissiones qvoqve ivrisgentivm svnt. Modus tamen & ritus ac præcepta manumittẽdi manumittendi , quorũ quorum tractatus suis locis cognoscemus, iuris ciuilis sunt, & à iure ciuili proditiac cōfirmati confirmati .
Est Autem manumißio de manu datio, hoc est è manu dimißio. In vulgatis codicibus legebatur, Est autem manumißio, datio libertatis. Proptereà quęsitũ quæsitum ab Accursio, suámne, an alienā alienam , hoc est, eius qui manumittitur, libertatem dare manumissor intelligatur: vt neutrũ neutrum facere posse videatur: cùm nec eius, qui adhuc seruus est, libertas vlla esse intelligetur: nec dominus suam ipsius libertatem alteri dare intendat, aut omnino possit. Sed hoc illud est, quod Paulus ait, Ius ciuile calumniari. quod quidem corruptela temporum nimis iam vsitatum est: nos semel eam rem, in vniuersum admonuisse contenti erimus. Quare nec huiusmodi loca posthàc attingam.

L. V. Hermogenia. Lib. I. Ivris Epito.

EX hoc ivregentivm introdvcta bella. Intellige, iusta & rationabilia, ne alioquin ex iure iniuriam ortam esse dicas, quod absurdum foret. l. meminerint. C. vnde vi. nam vt Aristo. lib. x. Ethicorum, capi. septimo, scribit. Nemo bellum ob bellum parat: sanguinolentus quippe, inquit, ne dum iniuriosus videretur, qui pugnas duntaxat, & cædes quæreret. Causa ergo hæc distinguitur, vt sciamus, an iure gentium bellum facere liceat. Et imprimis iusta & rationabilia bella esse constat, quæ ad propulsandam iniuriam geruntur. l. vt vim. supra eo. Nec defensionis tantùm, sed & vlciscendæ iniuriæ, recuperandarum & recipiendarum rerum, corrigendi ac resarciendi damni, tuendi quos in fidem receperis, & eosdem si iniuria affecti fuerint, vindicandi: vt Aristoteles in Rhetoricis ad Alexandrum c. iii. significat, proferendæ quoque religionis, denique etiam gloriæ & imperij super exteras atque ignotas gentes comparandi, iustas bellorum inferendorum causas, hoc iure gentium, de quo agimus, semper habitas esse existimo. Postremum hoc, de quo maximè dubitari potuit, videtur mihi idem Aristoteles probare. lib. polit. primo, cap. iiii. & v. prope finem. nec solùm iuregentium, sed & natura iustum esse bellum dicere, quo eos homines, qui ad parendum nati sunt, nec parere volunt, armis subigimus, & meliori imperio obedire cogimus. Id etiam ipsis vtile esse: quare | secundum Aristotelis sententiam hoc intelligendum erit, de iis gentibus & nationibus, quæ (vt ait Cicero de Iudæis & Syris) seruituti natæ sunt, nec seipsas regere satis norunt. Nam quamuis ita definiatur, seruitutem esse constitutionem iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subiicitur, Instit. de iure natu. gent. & ciui. §. ius autem. & de iure personarum. §. ij. tamen hos tales, qui rationem quidem sentiunt, sed ea perfectè non vtuntur, natura seruos esse, idem Arist. eod. lib. c. iii. rectè docet. Quò faciliùs admittendum, vt sub ditionem atque imperium ciuile, citra durioris seruitutis necessitatem, reuocari possint. Cæterùm sub hoc quidem prætextu & velamento sæpenumero per iniuriam illata esse bella quietis & innocuis gentibus non negauerim, sed in ea re ius gentium nihilominus certum manet, quamuis rei veritas sinistra facti interpretatione nonnunquam peruertatur. Nec alius prætextus Alexandro fuit vexandæ Asiæ, nec Cæsar (quem ob id in senatu quidam hostibus dedendum censuere, quòd feras & ignotas gentes bello vltro adpetisset) alia ratione causam suam defendi potuisse, videtur existimasse, quàm quòd imperium populi Romani super exteros & Barbaros propagare voluisset. Quanquàm illud quidem maximè contra Cæsarem vrgebat, quòd iniussu populi, ac citra senatus autoritatẽ autoritatem id bellum gesserat. ar. leg. iij. ad. leg. Iul. maie. Quòd si iussu populi fecisset, tum rectè iustúmne an iniustum & cōtra contra ius gentium bellum quod populus iussisset quęreretur quæreretur , & Cæsari ex ea re nihil apud suos vitio verti posset. Illud enim proprio ac ciuili Romanorũ Romanorum iure pridem additũ additum , & ab ipsius ferè vrbis Romæ incunabilis obseruatum est, vt ita demum iustum bellum censeatur, quod talibus scilicet ex causis suscipitur, si & publicè decretum sit. l. hostes. infrà de capti. & postlim. & aut repetitis rebus, hoc est, expostulata iniuria & causa quæ ad bellum inferendum mouet, geratur, aut denuntiatum antè sit & indictum, quod feciali populi Romani iure comprehensum fuisse scribit Cicero. lib. i. offi. Sed id ius quale fuerit, pauci, opinor, intelligunt, nec quisquam præter Dionisium Halicarnacensem, quem viderim, satis explicat lib. ii. Romanorum antiqui. Sed quoniam Græci, inquit, carent magistratu fœcialium, de potestate illius dicendũ dicendum est, & cętera cætera quę quæ hoc loco referre nimis longum esset. Ideò apud autorem ipsum legi poterunt. Quędam Quædam tamen ex his etiam iure gentium obseruata videntur, neque hęc hæc ad causam, sed ad solemnia instituendi belli pertinent: vt si interim satisfactum sit, ab armis quiescamus & desistamus. Patrum nostrorum memoria Hispaniarum Reges aduersus Indos atque Antipodas pro gloria & propagando imperio, vt scilicet eos subigerent ac parere cogerent, felicissimè pugnare cœperunt, quod hodiéque faciunt. Aduersus Mauros tunc eorum finitimos, qui magnam Hispaniarum partem, vel Romanis, vel aliis ademptam occupauerant, pro religione certarunt. Corinthiis Romani solius vindictæ causa, quòd legatos suos contra ius gentium pulsassent, bellum intulerunt, & eorum vrbem deleuerunt. Iam reliquis de causis earum quas memorauimus, quoties bella gesserint, notiora sunt exempla, quàm vt à me referantur. Deniq; Denique plena horũ horum historia est, non Romana solùm, verùm etiā etiam Græca & Barbara atq; atque omniũ omnium omnino nationum, vt non immeritò iuris gentiũ gentium id esse existimemus, quod humanę humanæ gentes communi quadā quadam con| sensione semper inter se egerunt, & ius fasq́ue esse perpetuò existimarunt. Nam quod Accursius & Bart. hîc, licitum id demum bellum esse tradunt, quod populus aut princeps decreuerit, quódque ad propulsandam iniuriam infertur, non omnino satis est, vt totam rem planè intelligas, cùm non distinctè & clarè (vt oportuit) quid à iure gentium, quid à iure ciuili sit, ostendant. Suetonius in Augusto, Nec vlli, inquit, genti sine iustis & necessariis causis bellũ bellum intulit, tantúmque abfuit cupiditate imperium, vel bellicam gloriam quoquo modo augendi, vt quorundam Barbarorum principes in æde Martis vltoris iurare coëgerit, mansuros se in fide ac pace, quam peterent. Iustas simul & necessarias causas voluisse habere Augustum significat, non iustas tantùm, vt bella inferret. Ideò pro imperio & belli gloria augenda non certasse, quasi suo iure id facere potuerit, vt Romano imperio Barbaros parere cogeret. Sanè cùm inter duos populos bellum geritur, vt inter Parthos & Romanos: non posse vtrunque eorum iustam causam fouere, sed alterum iure, alterum iniuria facere, & tamen verum vtrinque iure gentium bellũ bellum esse, quamquàm ab vna parte iniquè susceptum: ideoq́ue & capta hincinde fieri capientium, satis inter omnes constat. Addit Alciatus lib. iii. parad. c. xxi. etiam iustum interim vtrinque esse bellum, propter ambiguitatem scilicet, quæ oritur ex mutua contentione. Sed hoc ego verum arbitror, quantùm ad consensionem iurisgentium duntaxat & effectus belli. Nam non solùm quod natura rectum est, sed etiam quod legitimum, hoc est, legibus & iuri cognitum, iustum dicitur. Tale autem bellum sine dubio iure gentium geritur, ergo & legitimum est. Sed quamquàm legitimum sit, hoc est, iure gentium approbatum, natura tamen vt iustum sit, ex parte illius qui iniquam causam fouet, nullo modo effici potest. nam quod idem Alciatus ad extremum, quasi reticens quæ in eam sententiam disseruerat, iure nostro illicita omnia bella esse adscripsit, proptereà quòd apud Paulum legerat, Ab hostibus captos per iniuriam detineri. l. postliminium. in prin. de capti. probare equidem non possum, quando huic sententię sententiæ consequens foret, vt nec de nobis capta efficerentur hostium, nec quæ nos de hostibus ceperimus, nostra fierent, cùm claudicare iuris dispositio non debeat. Pauli autem verba alio intuitu prolata, non tanti esse arbitror, vt vniuersum ius belli egregiè his libris perscriptũ perscriptum destruant atq; atque euertant. Quod ergo Paulus ait, captos per iniuriā iniuriam ab exteris detineri, non aliò pertinet, quàm vt significet quibus cum nos bella gerimus, malam causam eos fouere vsquequaque præsumendum esse, ac proptereà iniustum ex parte eorum bellum esse, non quòd ad legem, sed quòd ad recti naturam attinet, vt prædiximus. Ideo qui tali bello ex nobis capti ab hostibus per vim detinebantur, eos vbi ad nos redierint, meritò pristinum statum recipere.
Discretae Gentes. Gens à gente discreta est. Ergo hominum genera, & nationes, atque in his familiæ inter se discretæ sunt. Sed & prouinciæ: dum tamen prouincias intelligamus, non eas terras, quas bello partas Romani in formam prouinciarum redegerunt, quæ proprio vocabulo prouinciæ à nobis appellantur. l. notionem. §. continentes. de verb. significati. Nam diuisiones hæ à Romanis factæ magis ad ius ciuile pertinent, sed accipiamus omnes omnino | terrarum partes & regiones, quæ inter se initio distinctæ & separatæ sunt.
Regna Condita. An ergo etiam vrbes ac ciuitates hoc iure constitutas dicimus, an suo quamque iure, hoc est, ciuili? Et sanè coitio ciuium vniuscuiusque ciuitatis inter se suo quęque quæque iure magis censeri videtur. Cæterùm in vniuersum omnes iure gentium constant. Murorum quoque & ædificiorum ratio in vniuersum ad ius gentium refertur. Nam domos & tecta sibi condere homines initio cœperunt, & hoc est quod mox dicit, Aedificia collocata. Nam collocata sine dubio legendum videtur, vt Haloander emendauit, non collata, vt erat in vulgatis codicibus. Ex quo infertur, iure gentium licere vnicuique domum, castrum, villam, prætorium in suo sibi ædificare, nisi quatenus iure ciuili posteà prohibitum est. l. per prouincias. C. de ædifici. pri. l. quicunque castellorum. C. de fundis limitrophis. lib. xi. quod ad publicam securitatem pertinet.
Dominia Distincta. Ergo iure naturali antiquissimo omnia communia, vel certè nullius in bonis erant. Et hoc sanè intelligunt doctores, tam de mobilibus rebus, quàm de his quæ soli sunt. Quod si verum est, quæritur, furtum quamobrem lege naturali prohibitum esse admittere Paulus & Vlpianus scripserint. l. j. in fin. infrà de fur. l. probrum. de verb. signific. videtur enim potiùs iure gentium prohibitum dici oportuisse, cùm furtum nihil aliud sit, quàm contrectatio rei alienæ. d. l. j. Respondeo, vel de iure naturali hominum proprio (quod nihil aliud est, quàm ius gentium) Paulus loquitur, vel certè etiam iure naturali communi ac primæuo furtum admitti nefas est. Hoc enim ipso quòd aliquis rem occupauerat, ac penes se habebat, vtique plus iuris ei esse debebat in retinendo, quàm alij in surripiendo atque auferendo. Nam occupatio antiquitùs idem propemodùm præstabat, quod nunc dominium. Quod verò Alciatus censuit, in d. l. probrum. nec iure quidem gentium prohiberi furtum, sed iure ciuili tantùm: rectè (vt opinor) ab Augustino confutatum est, lib. iiii. emend. Diuus quoque Augustinus in libris de ciuitate Dei, complura ad hanc quæstionem pertinentia explicat, quibus additur Aristoteles in Problem. sectione xii. problem. vltimo capi. Nos eorum loca indicasse sat habemus.
Commercivm. Haloander corrigit, Commercia. Sed veterem scripturam magis probo. Nam commercia plurali numero aut nusquàm apud bonos autores inuenire est, aut raro. Semel quidem apud Lucanum lib. vi. Et mihi sunt tacitæ commercia linguæ. Commercium autem accipe negotiationem & conuentum, atque congressum hominum inter se, mercaturæ aliarumq́ue rerum contrahendarum & gerendarum causa. Cicero, Voluptas nullum habet cum virtute commercium. Frequentiùs tamen ad merces, & res ipsas refertur. Idem Cicero, Commercium in eo agro nemini est. & alibi, locum illum senatorium illi vendidit, cui ne commercium quidem esse oportebat. dicitur, & ius commercij, quod specialiter ad redemptionem captiuorum attinet, cuius frequens mẽtio mentio sub titulo de captiuis, & postl. reuer. in Codi. & in his libris. Nam quòd Accursius, generale nomen ad solas rerum permutationes restringendum putat, haud quaquàm placet, nec ita iurisconsultum sensisse arbitror.
Obligationes Institutæ sunt, exceptis quibusdam quæ à iure ciuili introductæ sunt. Adnotaui supra l. j. §. fina. ius naturale dici, proprium & commune. | Proprium, quod hominibus solis conuenit. Commune quod tam reliquis animalibus, quàm humano generi natura inditum est. Et proprium quidem illud vsitatiore nomine, ius gentium appellari vidimus. Igitur vt perfectè intelligamus, quæ obligationes simpliciter naturales sint, quæ iuris gentium, in huius capitis interpretatione, eadem relatione vtendum est. Sed hoc amplius sciendum, veteres iurisconsultos non (vt ius naturale) quibusdam appellationibus distinxere: sic obligationes quoque, quæ ex naturali communi iure discedunt, alio nomine, quàm quæ ex iure gentium proueniunt, appellasse. non enim hoc fecerunt, sed vtrasque vno nomine naturales, scilicet appellauere. l. Stichum. §. naturalis. de solut. Quinimò ausim dicere, ad propriā propriam dumtaxat humani generis naturæ rationem, atque æquitatem eos respexisse, cùm naturales obligationes dixerunt, non ad communem illum nobis cum cæteris animalibus naturæ instinctum: nam hoc sensu legisse, nusquam in iure memini. Credo quòd ius illud naturale, commune abusiuè dicitur, pro naturali quodam instinctu omnium animalium, vt suprà dixi l. j. §. ius naturale. eod. titu. cùm ius ad rationem pertineat, qua bruta carent. Quare multò magis abusiuè diceretur etiam obligatio eodem sensu, argu. not. in. l. j. C. de do. promiss. Animalia enim rationis expertia, ad aliquid dandum, vel faciendum, obligata esse, qui possis dicere, cùm traditum sit, nihil ea posse committere, propter quod obligentur, quia sensu carent. l. j. §. ait prætor. si quad. paup. fe. di. Sed nec quod ait, iure gentium, obligationes institutas esse, protinus sic accipiendum est, vt doctores communiter accipere videntur: quasi quodcunque dari, fieri debere, naturalis hæc animi nostri ratio suadet, eius rei etiam iure gentium obligationem constitutam, aut inductam fuisse, continuò credamus. Nam ratio à iure multùm differt, argu. l. cùm ratio. in prin. de bo. dam. Ratio enim ad animum, & naturam pertinet, ius ad actionem, atque exercitationem, vt suprà docuimus, eo. titu. l. j. scholio secundo. Quamobrem an aliquid iuris gentium sit, non ex natura & rationes scrutari conuenit, sed ex facto, hoc est, ex eo, an communiter id inter homines obseruandum receptum fuerit: alioquin nimiò plura, & minutiora, quàm par sit, iuris gentium esse dicendum fuerit. Contrà autem, quodcunque iuris gentium est, id etiam naturali rationi conuenire arbitror, præterquàm in paucis: quæ vtilitatis causa, per necessariam quandam consequentiam, contra naturalem hanc rationem, atque æquitatem recepi oportuit, vt mox docebo. Nam communis illa omnium gentium, & nationum consensio: non nisi in his quæ maximè rationabilia sunt, videtur existere potuisse, & hoc sensu accipienda sunt verba Pauli, in l. cùm amplius. §. is natura. de regu. iur. Dum eum natura debere ait, quem iure gentium dare oportet, cuius fidem sequuti sumus. Dicit enim, qui iure gentium debet, eum etiam natura debere, non autem è conuerso. vt omnes videntur credidisse. Eadem interpretatio aliis quoque locis facienda est, vbi similiter eadem sententia refertur. Inst. de iu. nat. §. quod verò. Enimuero cùm inter ciues Romanos certo iure agi, semel decretum esset: primùm de obligationibus ita definitum est, Inst. de actio. in prin. neminem ex his, qui quoquomodo obligati sunt, ad solutionem vrgeri posse, nisi secundum nostre ciuitatis iura, quod & illa ratione effici necesse erat: quia sine | actione neminem experiri voluerunt, actiones autem ex iure ciuili compositæ sunt. l. j.. §. déinde. infrà de orig. iur. Igitur imprimis naturalium obligationum, hoc est, earum quas naturalis ratio generaliter suadebat, quædam iure ciuili agnitæ sunt atque approbatæ, & consequenter illarum nomine actiones compositæ: quædam in suo statu simpliciter relictæ. Imprimis obligationes omnes quæ iuregentium receptę receptæ , aut introductę introductæ fuerant, indistinctè approbatæ sunt. arg. l. iurisgentium. in princ. infrà de pactis. nusquàm enim in iure nostro quicquam quod iurisgentium sit, non acceptum videas & legibus, aut moribus nostris comprobatum. Quædam autem prætereà arbitratu principum, aut populi, vel magistratuum introductæ sunt, hæ quidem etiam rationabiliter (vt putarunt) sed propria tamen quadam ratione Romæ duntaxat, vel certè non omnibus locis, & nationibus in vniuersum cognita. Quæ ratione quadam, & naturali æquitate subnixæ cùm essent, agnitæ tamen non sunt, hæ in suo nomine remanserunt, vocantúrq; vocantúrque obligationes naturales, quarum nullus effectus maior, quàm vt si eo nomine à sciente aliquid solutum sit, repetitio non detur, toto tit. infrà de cond. ind. Quascumque autem Romanis legibus introductas diximus, aut comprobatas ( comprobatę comprobatæ autem omnes ferè sunt, quarum idonea causa visa est, vt præteriri eas non oporteret) hæ ciuiles generaliter dictæ. Inst. de oblig. §. j. vbi glo. in verbo, iure ciuili. quæ tamen & ipsæ propriis nominibus inter se distinguuntur: vt aliæ quidem iurisgentium dicātur dicantur , alię aliæ autem legitimæ, arg. l. conuentionum. & l. seq. infrà de pactis. Ciuiles autem ideò dicuntur, vt intelligamus, iure ciuili efficaces eas esse factas, quibus debitores vrgere possimus ad solutionem. Sunt tamen eędem eædem & naturales, hoc est, naturali rationi, atque æquitati cognitæ, eáque subnixæ. Nam si quidem à iuregentium sunt, iusgentium cum naturali ratione congruit: si à certa lege, & lex ipsa vtique rationabilis est, nec sine idonea causa rogari solet. c. erit. iiij. distin. His cōstitutis constitutis , interdum euenit, vt qui ciuili obligatione alium obstrictum tenet, puta, ex stipulatu, nonnunquàm æquitate sola deficiatur, vt si nuda pactione conuenit, se nihil eo nomine petiturum. Et hoc casu dicimus naturalẽ naturalem obligationem tolli. l. si vnus. §. pactus ne peteret. de pact. ciuilem remanere. Quod & ab initio contingere posse existimant, videlicet, vt sola ciuilis obligatio sine fundamento naturalis æquitatis inducatur: vtputa, Si quis alteri per iniuriam condemnatus sit. Item ex literarum obligatione, post biennium, pecunia interim non numerata. Nonnunquàm solo iuris ciuilis auxilio destituitur quis, naturalis æ quitatis vinculo remanente, velut si peregrinus factus sit, qui initio contractæ stipulationis in ciuitate erat. l. j. C. de hær. inst. vel si contra eum iudicatum sit, non deberi ei, quod re vera debebatur. l. Iulianus. de cond. ind. Et hoc casu, ciuilem obligationem, remanente naturali, intercedere dicimus. Superiore specie, cùm scilicet ęquitate æquitate deficiẽte deficiente , naturalis obligatio intercidit, per exceptionem aduersus rigorem iuris succurri solet. At si naturalis obligatio ab initio non affuit, dũmodò dummodò ciuiliter quis obligatus fuerit, ea obligatio ciuilis périnde efficax est, ad pariendam actionẽ actionem , ac si cum naturali coniuncta esset. Posteriore autem specie, cùm sublata obligatiōe obligatione ciuili, remaneat naturalis, creditori nihil auxilio esse potest, nisi debitor sciens ei soluat, tunc enim repetere non potest: quod | omnium naturalium obligationum cōmune commune est: vt prędiximus prædiximus . Quòd si quando ex naturali obligatione actionem oriri legas, tunc sine dubio, naturalẽ naturalem hanc obligationem etiam ciuilem appellari posse, præsumendum est. l. fideiussor. §. fideiussor. infrà de fideius. l. naturalis. de act. & ob. l. j. §. debitũ debitum . de consti. pec. Nam lex eam agnoscendo, atque approbando (quod facit cùm ex ea actionem dari mandat) etiam ciuilẽ ciuilem eam esse facit. His cognitis, facile intellectu est, quod Triphonius scribit, in l. si id quod. de cond. ind. Si dominus, id quod seruo debuit, manumisso soluerit, repetere non posse: quia naturale agnouit debitũ debitum . vt enim libertas, inquit, naturali iure continetur, & dominatio ex gentiũ gentium iure introducta est: ita debiti, vel indebiti rationẽ rationem in condictione naturaliter intelligendā intelligendam esse. Quod ait, naturaliter, nec secundum ius naturale omnium animaliũ animalium commune intelligendum est, vtpote cum illo iure obligationes introductę introductæ nullę nullæ sint, rursus nec secundum ius gentiũ gentium , quo quidem id potissimum inductum est, vt seruus & dominus (quòd attinet ad acquisitionẽ acquisitionem ) vna atq; atque eadem persona intelligantur: sed secundum naturalem rationem, hominũ hominum naturę naturæ propriā propriam accipi debet, quę quæ latiùs multò patet, quàm iusgentium: vtpote, à qua iusgentiũ iusgentium manauit. Cęterùm Cæterùm hoc iusgẽtiũ iusgentium cùm seruitutes cōstituit constituit , atque introduxit, quāuis quamuis in vno cōtra contra hāc hanc naturalẽ naturalem rationẽ rationem facere visum sit, dum libertatẽ libertatem homini naturā naturam inditā inditam , violẽter violenter aufert: in altero tamen haud sanè leuioris momẽti momenti naturalẽ naturalem ipsam rationem, atq; atque æquitatem sequutũ sequutum est, vt scilicet infirmiores melioribus subiicerentur, atq; atque parerẽt parerent , quod etiā etiam ipsis vtile futurũ futurum esset, secundũ secundum ea quę quæ suprà dixi, in prin. huius capitis. Quod & si deteriores sint qui bello vicerint, aut eorũ eorum iniusta causa fuerit, nihilominus tamẽ tamen adhuc ratio quędam quædam superest, cum naturali ęquitate æquitate cōgruẽs congruens , qua rectè cōstitui constitui visum, vt bello capti victoribus suis seruirẽt seruirent , potiùs videlicet, quā quam vt ab his occiderentur. Igitur quod naturali iuri cōtrariā contrariam fuisse seruitutẽ seruitutem Imperator scribit. Inst. de iu. na. gen. & ciui. §. ij. exaudiendũ exaudiendum magis esse apparet, de naturali instinctu, atq; atque impulsu, nobis cum cęteris cæteris animalibus cōmuni communi , quo omnia animalia libera esse cupiũt cupiunt , quā quam de naturali ac propria hominum ratione, quę quæ sine dubio potiùs id efficit, quod modò diximus. Nec mouet me quòd Paul. Castr. in l. manumissiones. infra eo. & in d. l. si id quod. de cōd cond . ind. videtur affirmare, accipiẽda accipienda esse illa verba Imperatoris, de iure naturali hominũ hominum proprio, hoc est, de iure gẽtiũ gentium : quia, inquit, in brutis non est dare libertatẽ libertatem . Respō deo Respondeo enim, hoc verũ verum non esse, & facilè depręhendi depræhendi , si naturā naturam ipsam cōsideremus consideremus . Docet hoc etiā etiam Æsopicę Æsopicæ fabellę fabellæ exẽplũ exemplum , quo equum cum ceruo pugnaturũ pugnaturum , hominem sibi in dorso collocasse scribit: exinde equum homini seruire coactũ coactum esse, quāuis quamuis victor, illo certamine discessisset, ceruum autẽ autem , libertatem suā suam retinuisse, quāuis quamuis detrimẽtũ detrimentum in pręsentia præsentia acceperit. Enimuerò semel introducta seruitute, posteà per necessariā necessariam quandam consequentiā consequentiam , aliquid contra naturalem hanc hominũ hominum propriam rationem tantisper recipi necesse fuit, veluti quod dominus seruo promiserit, vt hoc iure non debeatur. Sed naturali tamẽ tamen ratione deberi apparet, quam ius gentiũ gentium non sustulit, sed pro tẽpore tempore depressam tenet. Idẽ Idem quoque contingit in vsucapione, quę quæ iuris ciuilis est, respectu iurisgentium, quod in seruitute (quæ iurisgentium est) contingere diximus, respectu rationis naturalis. Nam cùm semel ciuitates, & dominia distingui iuregentiũ iuregentium inductũ inductum esset, bono | publico ciuitatis nostrę nostræ , hoc est, Romanę Romanæ , introducta est vsucapio: ne dominia diu in suspenso essent. l. j. de vsuc. Cæterùm si rem tuam vsuceperim, eáque mox ad te peruenerit, naturalis ratio illa, quæ à iuregentium cœpit, tunc cùm dominia distincta sunt, efficit vt tu quod tuum est, recepisse videare, ego eam rem à te petere nullo iure possim. l. si quis emptiones. C. de præscri. xxx. vel xl. annorum. In proposito autem si tu seruo meo sic promiseris, vt vel naturalis duntaxat obligatio, vel naturalis simul & ciuilis ex tua promissione orta sit, quia iuregentium inductum, ac posteà etiam iure ciuili comprobatum est. in l. frater à fratre. de cond. ind. vbi Bar. & in d. l. Si id quod. vt ea obligatio qualiscunque sit, mihi non seruo ipsi acquiratur, additum etiam eodem iure ciuili (prout nos interpretamur. l. placet, infrà de acquir. hær.) vt nec momento quidem temporis penes seruũ seruum obligatio consistere censeatur. Ideò seruo ipsi posteà manumisso nulla te nec ciuili, nec naturali ratione teneri constat, quia scilicet initio mihi statim quæsita est obligatio. Cæterùm potiùs contra naturalẽ naturalem æquitatem esset, si vnica promissione vni facta, duobus te in solidũ solidum obligatum esse vellemus dicere. Igitur si manumisso solueris, vsquequaque repetere posse te non est dubium. Ego autem, qui dominus serui fui, etiam ad solutionem te vrgere possum, si ciuilis fuit ea obligatio. Sin naturalis, illud inspiciendum erit, an sciens mihi solueris, vt repetere non possis. Hæc de obligationibus, quomodò iure naturali, gentium, aut ciuili introductæ, aut agnitæ sint, in vniuersum dixisse satis est, ad huius capitis interpretationem. Rursus autem de actionibus, an iure gentium institutæ sint, an iure ciuili quæritur? Et si quidem actiones intelligimus formulas & conceptiones verborum, quæ compositæ sunt, vt inter se ciues Romani experirentur: non videtur dubium, quin hæ iuris ciuilis sint. l. ij. §. deinde. infrà de orig. iur. sin ius persequendi iudicio quod sibi debetur, accipiamus, idq́ue ex contractu iurisgentium descendat, & inter ciues Romanos agi proponatur: sine dubio & hæ ad ius ciuile pertinent, vt prædiximus. quia ciues non nisi iure ciuili agere inter se possunt: Iure autem ciuili comprobatur, & confirmatur iusgentium, addito agendi modo. Quòd si inter exteros agi proponatur, sine dubio iurisgentium esse puto, nec præter eas, quæ ex obligationibus iurisgentium descendunt, vllas efficaces esse arbitror. Denique Præ torem peregrinum Romæ non nisi ex iuregentium ius dicere consueuisse arbitror, cùm apud eum inter exteros disceptaretur. Idq́ue etiam hodie, si res incidat, fieri oportere, veluti si Indus fortè, aut Persa mercaturæ, vel alia de causa, apud nos moram trahens, iudicio quid petat. Qua in re ab interpretibus nostris, sic distingui solere, non me latet: vt quæ ad iudicij ordinationem pertinent, ex iure ciuitatis in qua iudicium agitur, etiam exteri obseruent: decisio causæ ex communi Romanorum iure constituatur. l. cunctos populos. C. de sum. tri. & fi. catho. sed hæc dicere videntur, quia Prætores peregrinos non habemus, vel quòd harum rerum vim haud omnino satis intelligunt. Ratio autem efficere videtur ea quæ nos affirmamus.

L. VI. Vlpianvs. Lib. I. Instit.

IVs civile est qvod neqve in totvm à iure naturali, vel gentium recedit, neque per omnia ei seruit. Hoc ita ait, Quia quod in ciuitate constituitur, si in totum à iure naturali, vel gentium recedat, hoc est, ei repugnet atque aduersetur, non ius, sed iniuria ciuilis appellanda esse videtur. c. erit autem lex. vbi glo. iiij. dist. Non enim aduersus ius naturale, vel gentium constitui licet, nisi ex magna causa: quā quam rem Bar. & recentiores longissimis tractatibus persequuntur, in l. j. de const. prin. nos etiam inferius attingemus, in l. lex naturæ. de statu hom. Ex hoc loco sumi potest argumenrũ argumentum aduersus leges municipales, quæ quibusdam locis contra naturalem rationem sub prætextu boni publici constitutæ sunt. Qualia sunt, consanguineus obligetur pro consanguineo, Destruantur ædificia eorum qui crimen aliquod admisisse dicuntur (quanquàm vetustissimum morem hunc fuisse appareat ex historiis Rom.) quibusdam temporibus impunitas sit delictorum, Damnetur & necetur quis, déinde accusetur, vel aduersus eum quæratur, ac defensiones eius tum demũ demum audiantur, & siqua similia, quorum nimiò plura quàm velis vbique reperias. Efficit huius capitis ratio, vt non valeant, ac primo quoque tempore abolenda sint. arg. etiā etiam l. si priuatus. infrà, qui & à quib. l. quoties. de pollicit. Arguit quippe iniquitas & durities taliũ talium legum, dolo malo versatos esse, qui eas cōstituerunt constituerunt , quod & ipsum facit, vt valere non debeant. l. j. in fi. de except. doli. c. cùm omnes. de cōst const . Paul. Cast. latè in l. j. nu. iij. infrà de legib. Nec mouet me quod Accur. existimat, vsucapionẽ vsucapionem iuri gentium prorsus cōtrariā contrariam esse, atque ob id non parùm laborat. Respondeo enim vsucapionem cum iuregentium aliquomodo conuenire, quo qui in vacua veniebant occupatione ipsa, dominium nanciscebantur, vt ait Cic. lib. off. j. Nam non alia ratione iure ciuili deinde introducta est vsucapio, quàm ne rerũ rerum dominia diu in incerto essent. Quomodò autem cōmune commune bonum initio causa fuit, vt dominia distinguerẽtur distinguerentur , quò scilicet, solertius homines colerent vnusquisq; vnusquisque quod suũ suum esset, sic & bono publico ciuitatis nostræ posteà inducta est vsuca. l. j. de vsuc. quare & iusgentiũ iusgentium quodāmodò quodammodò in hoc ipso imitatur. Sed cum iusgentium contra ius naturale videatur induxisse seruitute, cur non & ius ciuile cōtra contra iusgentiũ iusgentium aliquid posse dicamus? Respondeo, Seruitus non omnino cōtra contra ius natuturale est ( secundũ secundum ea quæ proximè diximus) & si tamen sit, ex causa receptam esse negari non potest, vt etiam admonuimus. quo exẽplo exemplo & ius ciuile contra iusgentium ex causa aliquid cōstituere constituere posse confitendum est. Prætereà & si nihil posset, non mirũ mirum id est: quia vtique plus valere vniuersarũ vniuersarum gentium quàm vnius ciuitatis cōsensus consensus debuit in vniuersum. Quod ait, Neque per omnia ei seruit. Sensus apertus est, quia si ius ciuile iurigẽtium iurigentium per omnia seruiret, iam non propriũ proprium ius ciuile, sed purum, merum & germanum iusgentium appellandum esset, vt Triphonius vocat, in l. bona fides. depos. Quò fit, vt si lex municipij idem sanxerit, quod ius ciuile, de tali lege périnde ac de iure ciuili iudicandum sit: quod & Paul. Castren. putat. l. prima. §. si quæ verò pragmaticæ. Cod. de Iust. | Cod. confir. vbi tex. quamuis Barto. & plerique alij contra senserint. l. j. infrà ad leg. Falc. non sat firmis rationibus. nam eas Alcia. rectè confutat, lib. v. παρέργων. c. xxiii. Illud rectè videtur Accur. admonere, vniuersum ius nostrũ nostrum quod his atque aliis libris perscriptũ perscriptum est, quamuis iuris naturalis & gentiũ gentium crebram mentionem faciant, & præcepta complexum sit: nihilominus tamen proprium ius ciuile censendum esse, quia scilicet iuri naturali, vel gentiũ gentium semper aliquid addit, aut detrahit, si non in materia, at saltem in obseruatione atque in forma.

L. IX. Caivs. Lib. I. Institv.

OMnes popvli qvi legibvs et mori bus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure vtuntur, &c. Non dici potest, quàm perniciosè erratum sit, in huius capitis interpretatione, dum hæc verba sic vulgò accipiunt, quasi per ea relatum sit, vnius cuiusque oppidi, vrbis, aut vici, incolis & municipibus, quas velint sibi leges & iura condere licere: quin & collegiorum consortibus ac sodalibus idem concessum esse autoritate huius responsi voluerunt. qua in re longissimè omnium à vero errasse videtur mihi Paulus Castren. qui nullum prorsus in ea re delectum habet, neque modum tenet, quin omnibus quicunque sint, indifferenter permissum dicat. Nam Barto. & quidam alij verecundiùs fecerunt, cùm distinctionibus quibusdam rem temperarunt, quam tamen in vniuersum restringere & cohibere oportebit. Nos breuissimè sic definiri posse arbitramur: vt siquidem de exteris populis quæramus, expedita res sit, posse eos quas velint sibi leges statuere. Exteros autem populos multos esse, qui vel amicitiam, vel bellum, aut pacem, vel fœdus cum populo Romano habeant: vel neque pacem, neque amicitiam, neque fœdus habeant, neque bellum nobiscum gerant, ignotum non est. l. postliminij ius. infrà de capt. l. non dubito. eod. titu. Hi seu liberi sint, seu sub Regibus suis agant, suo sibi more statuta faciant: hoc proprium illorum ius ciuile, ac populare appellabitur. Leges nostræ nihil ad ipsos attinent: nam quod scribit Proculus d. l. non dubito. in fi. Si apud nos rei fiant, ex ciuitatibus fœderatis, & in eos damnatos animaduertere nos posse: sic videtur accipiendum, vt rei fiant ex delictis apud nos commissis. qua de re magna inter Barto. & Bald. contentio. Barto. d. l. non dubito. Bald. in l. exequutore. C. de exeq. re. iu. & vide Budæum, in d. l. non dubito. Quæ verò gentes & nationes ac populi sub imperio Roma. agunt, quoniam Antonini constitutione, omnes ciuitate Roma. donati sunt, & quasi vnum corpus atque vnus populus effectus est. l. in orbe. infrà de stat. homi. quod & pridem quodammodò fuerat Italis & Latinis omnibus, ac municipiis plurimis ciuitate Ro. donatis. Vnde Cicero in lib. de petit. consulatus, Roma, inquit, est Ciuitas ex nationũ nationum conuentu constituta. Hi pro vno populo simul omnes accipiuntur, quod & Albe. hîc animaduertit. col. ij De his cum quæritur, an vniuersi aliquid constituere possint, ad principem referri oportet, in quem omne ius & potestas lege Regia perpetuò translata est. l. j. infrà de | const. princ. l. j. de off. præf. præt. Princeps verò ita decreuit leges condere, deinceps ad solum ipsum Imperatorẽ Imperatorem pertinere. l. fi. C. de legib. l. si quod extraordinarium. C. de legation. lib. x. vt etiam in discrimen ventum sit, an Senatus ius facere possit. qua de re inferiùs tractabimus. l. non ambigitur. de legib. Sed vacante sede imperij, si omnes coëant & consentiant, vt per Tribus xxxv. olim facere solebant, antequàm Imperatores crearentur (circumscripta illa difficultate quæ ingeritur, ex eo quòd electio Imperatoris ad principes Germanos hodie perpetuò translata esse dicitur) existamarim existimarim legem facere posse, quæ deinceps in vniuersum populum atque imperium Rom. valeat. Si quærimus de singulis nationibus & ciuitatibus, sciendum est, quædam initio sic venisse in potestatem ac ditionem Pop. Rom. vt suis legibus deinceps nihiloseciùs vterentur: quod saluis legibus dedere se dicebant, quo iure omnia ferè municipia erant, vt scribit Aul. Gell. lib. xvi. noct. att. cap. xiii. quamuis eam rem iam tum obliteratam fuisse dicat, ac Romanis legibus & iure omnes viuere cœpisse, idq́ue sibi etiam honorificentiùs existimasse. De his si constare posset, quæ quibus legibus saluis inditionem Pop. Rom. venerint, vt de Siculis, apud quos non Romano tantùm iure, sed & suæ cuiusque ciuitatis legibus agi consueuisse, scribit Ascon. Pædianus: hæc suis legibus vti posse non dubitauerim. Nouum autem ius sibi constituere non posse, nisi vt cæteri, de quibus mox dicam. Nam & verbum illud, Saluis legibus, de iis quæ tunc habuerunt, accipiendum videtur, & generalis prohibitio posteà subsequuta, ne cui præterquàm principi leges facere liceat. d. l. fin. facultatem si qua eis relicta esset, omnino abstulit. His declaratis, nulli ciuitati aut genti, quæ subsit imperio Romano contra formam iuris publici quicquam constituere licere arbitror. Quòd si iuri publico non aduersentur, quanlibet legem sibi ferre posse, magis in vim cuiusdam pacti quàm legis valiturā valituram , vt de sodalibus ac collegiis dicimus, idq́ue multis locis in iure probari puto. l. fin. de colleg. ill. d. l. fin. C. de legib. l. ij. §. hoc autem. C. de vete. iur. enu. nam ciuitates Romano imperio subiectæ, priuatorum loco habentur. l. bona ciuitatis. de verb. sign. at priuatorum pactionibus, ius publicum mutari non posse, certum est. l. contra iuris. l. ius publicum. l. iurisgentium. §. si paciscar. de pact. l. nec ex prætorio. de regu. iur. cuisententiæ conuenit, quod & Bald. l. humanum. C. de legib. & Pontificij iuris interpretes, c. cùm accessissent. de constitut. frequentiùs tradiderunt, subditorum statuta, principis confirmatione vsquequaque indigeri: quia scilicet plerunque vltra quàm eis licet, progrediuntur, dum inter se quædam statuunt, quæ pactionibus efficere haudquaquàm possunt: vtpote iuri publico aduersantia. Quomodò autem ius publicum lædi intelligatur, & quatenus progredi paciscendo liceat, ad alium tractatum pertinet, in quo & ipsa veterum iurisconsultorum sententia non obscurè cognosci potest. d. §. si paciscar. Nos eam rem suo loco, quo ad eius fieri poterit, in vniuersum explicare conabimur. l. legis virtus. infrà de legib. d. l. ius publicum. l. si quis pro reo. post Barto. & scribentes infrà de fideiussoribus. Secundum hanc sententiam constituendum videtur, vbicunque legis municipij, ad formam iuris publici pertinentis in iure mentio est. l. fin. de decr. ab ord. fac. l. j. C. de emancip. liber. l. Anthiochensium. de priuil. cred. l. j. versi. nisi fortè. ad Mu| nicip. lege, Lucius. §. fina. eodẽ eodem titu. lege, semper. §. legem quoque. de iure immuni. iuncta lege prima. C. de decre. decur. libro x. l. iij. §. planè. quod vi aut clamqua lege diuersum, aut contrarium aliquid iuri communi in municipio statutum, aut obseruatum fuisse significatur, vt de ea lege accipiamus, qua salua municipium in ditionem populi Romani initio venerit, vel quam Princeps posteà specialiter approbauerit, aut Municipio indulserit. dd. ll. cuiusmodi multa Pompeium magnum, Syllam, C. Cæsarem & Augustum quibusdam ciuitatatibus Asiæ & Bityniæ indulsisse tum alij tum Plinius Cæcilius in epistolis ad Traianum memorat, quæ quidẽ quidem magis proprio vocabulo priuilegia, quàm leges nuncupantur. dicta lege, prima, dicta l. Antiochinum. Est tamen etiam frequens in iure mentio earum legum municipalium, quæ ad ius publicum non pertinerent. Sed de ijs rebus latæ essent, de quibus vel inter priuatos pacisci licet. lege, nulli. quod cuiusque vniuers. nomi. lege, item eorum. infra eodem titu. lege, finali. §. sed ea. de muner. & hon. lege, prima. de albo scriben. quibus priuilegij nomen non rectè addideris. Alia verò vsitatissima appellatione, lex municipalis dici videtur, generalis forma & lex Romæ lata, qua de omnibus municipijs & eorum iure in vniuersum cōprehensum comprehensum erat, ad quam Paulus librum singularem scripsisse memoratur, indice ante digesta. Accipitur hoc sensu titulus primus libro vltimo Digestorum, Ad municipalem & de incolis: vt subaudiamus legem, vt & Politianus & Budæus admonuerunt. Budęus Budæus , lege municeps. eodem titu. quamuis quænam ea esset lex, non satis perspectum habuisse videantur. Eius legis mentio Vlpiano, lege, tertia. de decret. ab ordin. fac. cùm ait, lege municipali caueri, vt ordo non aliter habeatur, quàm duabus partibus adhibitis: & in constitutione Cod. lege, prima. de seru. reip. manum. Si ita, inquit, vt lege municipali, constitutionibúsque principum comprehenditur &c. Ego talem quandam legem fuisse arbitror, qualis olim Licinia & Mutia de ciuibus regundis in sua quibúsque ciuitate, cuius Cicero & Asconius Pedianus meminerunt in oratione pro Cornelio. Apparet enim legem fuisse generalem de omnibus municipijs in vniuersum loquentem, quod & responsa ferè omnia sub illo titul. ad Municip. & deinceps subsequentibus quoque titulis congesta indicant. Quamuis autem citra Principis autoritatem non possint Municipes quicquam contra formam iuris publici constituere, tamen si qua inueterata consuetudo sit in Municipio, qua aliquo respectu rationabilis, aut aliqua necessitate suadente inducta esse videatur: Hanc quoque (licet iuri scripto quadam tenus aduersari videatur) obseruari debere existimo, idq́; idque iuri consentaneum esse. lege finali. C. de testa. lege prima, & vltima. quæ sit lon. cons. lege, obseruare. vbi glo. in verbo consuetudinem. infrà de offic. procon. lege, non tantùm. de dec. lege secunda. C. eodem titulo. l. venditor. §. si constat. com. præd. lege, si sine. §. Lucius. de administ. tuto. quasi Municipium ab initio salua ea lege & consuetudine in ditionem populi Roman. venisse præsumatur: cùm quidem perpetuò obseruatā obseruatam eam esse appareat, quòd si posteà inualuisse talem consuetudinem constare possit, nihilominus adhuc idem dicendum arbitror, ad principem tamen interim referendum, qui perpensis rationibus, an ea sequenda sit, statuet. Nam alioqui iure satis definitum est, non | posse consuetudinem legem vincere. lege, secunda. C. quæ sit long. consuetu. Qua de re & alibi dicemus. leg. de quibus. & lege sequen. infrà de legib. perrarò enim admittenda erit consuetudo, ne contra leges faciendi occasionem præ beamus. Hæc de legibus & statutis municipalibus, déque ijs qui ea condere possunt, in vniuersum dicta sint.

L. X. Vlpianvs Lib. I. Regvlarvm.

IVstitia est constans et perpe tua voluntas, ius suum vnicuique tribuens. Qua ratione reprehẽ derint reprehenderint quidam hanc definitionem, quid his rursus respondeatur, quomodò Cicero atque alij iustitiam definierint, & quæ dam alia scitu digna, leges apud Alciat. libro primo parer. cap. xxxi. Budæus quoque in hunc locum multa cumulat. Plura verò ad iustitiæ cognitionem & tractationem pertinentia mirabiliter, vt omnia, scribit Aristote. libro quinto. & hic cap. j. & sequen. Eorum scripta nobis indicasse satis est. Illud addendum existimauimus, Victorinum quoque Rhetorem initio expositionis in primum librum Rhetoricon Ciceronis, Iustitiam congruenter huic Vlpiani sententiæ definijsse. Iustitia, inquit, est animi habitus ita informatus, vt omnibus mentis tribuat dignitatem, quo loco, meritis, pro mentis, corrigendum puto.

L. XI. Pavlvs Lib. XIIII. Ad Sabinvm.

IVs plvribvs modis dicitvr, vno quidem modo id quod semper æquum & bonum est, ius dicitur. Notauimus supra lege prima. scholio. ij. Ius hoc significatu non ferè accipi, nisi cum illa adiectione gentium, aut natura expressa, vel subintellecta. Simpliciter autem hoc sensu qui velit dicere, rectius eum dicturum esse iustum, quàm ius. Nam ius & iniuria ex Aristo. sententia, lib. Polit. v. c. viii. ferè ad actionem & effectum referuntur. Iustum verò & iniustum ad naturam, aut ad legem: & hoc est, quod propriè semper æquum & bonum esse dicere possumus, præsumendo scilicet leges vtique bonas esse, & sapienter conscriptas.
Alia significatione ius dicitur locus, in quo ius redditur. Hoc sensu confessum in iure accipiamus, vt habeatur pro condemnato. l. j. C. de confess. Sic intelligi debet, cùm dicimus, in ius vocare: & in lege. xii. Tab. Quando te in iure conspicio &c.
Loading...