IN
nomine domini iesv christi.
Hæc verba post proœmium quoque statim
repetebantur. Sed Haloander (cuius editionem, vt aliis hactenus emendatiorem sequimur) vtroque loco ea sustulit, quasi in Pandectis Florentinis non reperiantur, quasiq́ue
apposita sint, & à librariis adiecta. Imperator
tamen se hoc opus ab inuocatione diuini nominis exorsum esse, significat. l. ij. §. nos itaque.
C. de vete. iur. enuc. Quin in singulis quoque
constitutionibus interdum hunc morem tenuit, vt inciperet ab inuocatione. l. j. & ij. C. de off. præ. præt. Afri. auth. de armis.
& auth. de quæstore. in prin. & vt signum crucis, instrumentis quibusdam præ
poni iuberet. l. fi. §. quòd si ignarus. C. de iure deliber. Nam & Plato in legibus
idem fecit, & ferè antiquus mos hic fuit, vt à Deorum inuocatione principium
dicendi sumerent. sic Varro de re rustica, sic Virgilius libros suos, sic plerique
alij auspicati sunt. Sed quomodocunque fecerit Imperator noster, superuacua
huius rei quæstio est: cùm etsi verè ipsius hæc verba sint, non proptereà tamen
ex his necessarium ad consequentiam argumentum sumas. Non enim recepta
est Bartoli & quorundam sententia existimantium, quòd diuini nominis inuocatio his libris
pręposita
præposita
sit: idcirco rerum quoque priuatarum documentis necessariò præponendam esse, vt Alciat. lib.
ix. παρέργων. c.
vi. & Aretin. in
proœm. Inst.
docẽt
docent
, cùm nusquàm hoc præceptum sit. arg. not. per gloss. in l. generali. C. de tabul. lib.
xi. Illud etiam me mouet, quòd Imperator, constitutione illa qua Imperatorium nomen instrumentis & actis publicis perpetuò præ
ferri iubet, quale initium fieri oporteat, exemplo docens, à suo ipsius nomine
statim incipit, non à diuino, quamuis Accursius Imperatoris verba in latinum
|
anteà malè conuersa, praua insuper interpretatione peruertere conatus sit. glo.
d. auth. vt præ. no. Imp. in verbo, authore. Sed cùm posteà generaliter inoleuerit hic stylus, vt
diuinũ
diuinum
nomen omnibus præponatur, inueteratæ consuetudini tantùm tribuendum existimauerim, vt si documentum ex integro edi
possit, auspicatiore hoc principio edatur, alioquin & sine scrupulositate ista (si
cætera conueniant) fidem faciat.