Obligationes
Institutæ sunt, exceptis quibusdam quæ à iure ciuili introductæ sunt. Adnotaui supra l. j. §. fina. ius naturale dici, proprium & commune.
|
Proprium, quod hominibus solis conuenit. Commune quod tam reliquis animalibus, quàm humano generi natura inditum est. Et proprium quidem illud
vsitatiore nomine, ius gentium appellari vidimus. Igitur vt perfectè intelligamus, quæ obligationes simpliciter naturales sint, quæ iuris gentium, in huius
capitis interpretatione, eadem relatione vtendum est. Sed hoc amplius sciendum, veteres iurisconsultos non (vt ius naturale) quibusdam appellationibus
distinxere: sic obligationes quoque, quæ ex naturali communi iure discedunt, alio nomine, quàm quæ ex iure gentium proueniunt, appellasse. non
enim hoc fecerunt, sed vtrasque vno nomine naturales, scilicet appellauere. l.
Stichum. §. naturalis. de solut. Quinimò ausim dicere, ad
propriā
propriam
dumtaxat
humani generis naturæ rationem, atque æquitatem eos respexisse, cùm naturales obligationes dixerunt, non ad communem illum nobis cum cæteris animalibus naturæ instinctum: nam hoc sensu legisse, nusquam in iure memini.
Credo quòd ius illud naturale, commune abusiuè dicitur, pro naturali quodam instinctu omnium animalium, vt suprà dixi l. j. §. ius naturale. eod. titu.
cùm ius ad rationem pertineat, qua bruta carent. Quare multò magis abusiuè
diceretur etiam obligatio eodem sensu, argu. not. in. l. j. C. de do. promiss. Animalia enim rationis expertia, ad aliquid dandum, vel faciendum, obligata esse,
qui possis dicere, cùm traditum sit, nihil ea posse committere, propter quod
obligentur, quia sensu carent. l. j. §. ait prætor. si quad. paup. fe. di. Sed nec quod
ait, iure gentium, obligationes institutas esse, protinus sic accipiendum est, vt
doctores communiter accipere videntur: quasi quodcunque dari, fieri debere,
naturalis hæc animi nostri ratio suadet, eius rei etiam iure gentium obligationem constitutam, aut inductam fuisse, continuò credamus. Nam ratio à iure
multùm differt, argu. l. cùm ratio. in prin. de bo. dam. Ratio enim ad animum,
& naturam pertinet, ius ad actionem, atque exercitationem, vt suprà docuimus, eo. titu. l. j. scholio secundo. Quamobrem an aliquid iuris gentium sit, non
ex natura & rationes scrutari conuenit, sed ex facto, hoc est, ex eo, an communiter id inter homines obseruandum receptum fuerit: alioquin nimiò plura, &
minutiora, quàm par sit, iuris gentium esse dicendum fuerit. Contrà autem,
quodcunque iuris gentium est, id etiam naturali rationi conuenire arbitror,
præterquàm in paucis: quæ vtilitatis causa, per necessariam quandam consequentiam, contra naturalem hanc rationem, atque æquitatem recepi oportuit, vt mox docebo. Nam communis illa omnium gentium, & nationum consensio: non nisi in his quæ maximè rationabilia sunt, videtur existere potuisse,
& hoc sensu accipienda sunt verba Pauli, in l. cùm amplius. §. is natura. de regu.
iur. Dum eum natura debere ait, quem iure gentium dare oportet, cuius fidem
sequuti sumus. Dicit enim, qui iure gentium debet, eum etiam natura debere,
non autem è conuerso. vt omnes videntur credidisse. Eadem interpretatio aliis
quoque locis facienda est, vbi similiter eadem sententia refertur. Inst. de iu. nat.
§. quod verò. Enimuero cùm inter ciues Romanos certo iure agi, semel decretum esset: primùm de obligationibus ita definitum est, Inst. de actio. in prin. neminem ex his, qui quoquomodo obligati sunt, ad solutionem vrgeri posse, nisi
secundum nostre ciuitatis iura, quod & illa ratione effici necesse erat: quia sine
|
actione neminem experiri voluerunt, actiones autem ex iure ciuili compositæ
sunt. l. j.. §. déinde. infrà de orig. iur. Igitur imprimis naturalium obligationum,
hoc est, earum quas naturalis ratio generaliter suadebat, quædam iure ciuili agnitæ sunt atque approbatæ, & consequenter illarum nomine actiones compositæ: quædam in suo statu simpliciter relictæ. Imprimis obligationes omnes
quæ iuregentium
receptę
receptæ
, aut
introductę
introductæ
fuerant, indistinctè approbatæ sunt.
arg. l. iurisgentium. in princ. infrà de pactis. nusquàm enim in iure nostro quicquam quod iurisgentium sit,
nō
non
acceptum videas & legibus, aut moribus nostris comprobatum. Quædam autem prætereà arbitratu principum, aut populi, vel magistratuum introductæ sunt, hæ quidem etiam rationabiliter (vt putarunt) sed propria tamen quadam ratione Romæ duntaxat, vel certè
nō
non
omnibus locis, & nationibus in vniuersum cognita. Quæ ratione quadam, & naturali æquitate subnixæ cùm essent, agnitæ tamen non sunt, hæ in suo nomine
remanserunt,
vocantúrq;
vocantúrque
obligationes naturales, quarum nullus effectus maior, quàm vt si eo nomine à sciente aliquid solutum sit, repetitio non detur, toto tit. infrà de cond. ind. Quascumque autem Romanis legibus introductas diximus, aut comprobatas (
comprobatę
comprobatæ
autem omnes ferè sunt, quarum idonea
causa visa est, vt præteriri eas non oporteret) hæ ciuiles generaliter dictæ. Inst.
de oblig. §. j. vbi glo. in verbo, iure ciuili. quæ tamen & ipsæ propriis nominibus inter se distinguuntur: vt aliæ quidem iurisgentium
dicātur
dicantur
,
alię
aliæ
autem legitimæ, arg. l. conuentionum. & l. seq. infrà de pactis. Ciuiles autem ideò dicuntur, vt intelligamus, iure ciuili efficaces eas esse factas, quibus debitores vrgere
possimus ad solutionem. Sunt tamen
eędem
eædem
& naturales, hoc est, naturali rationi, atque æquitati cognitæ, eáque subnixæ. Nam si quidem à iuregentium
sunt, iusgentium cum naturali ratione congruit: si à certa lege, & lex ipsa vtique rationabilis est, nec sine idonea causa rogari solet. c. erit. iiij. distin. His
cōstitutis
constitutis
, interdum euenit, vt qui ciuili obligatione alium obstrictum tenet, puta,
ex stipulatu, nonnunquàm æquitate sola deficiatur, vt si nuda pactione conuenit, se nihil eo nomine petiturum. Et hoc casu dicimus
naturalẽ
naturalem
obligationem
tolli. l. si vnus. §. pactus ne peteret. de pact. ciuilem remanere. Quod & ab initio contingere posse existimant, videlicet, vt sola ciuilis obligatio sine fundamento naturalis æquitatis inducatur: vtputa, Si quis alteri per iniuriam condemnatus sit. Item ex literarum obligatione, post biennium, pecunia interim non
numerata. Nonnunquàm solo iuris ciuilis auxilio destituitur quis, naturalis æ
quitatis vinculo remanente, velut si peregrinus factus sit, qui initio contractæ
stipulationis in ciuitate erat. l. j. C. de hær. inst. vel si contra eum iudicatum sit,
non deberi ei, quod re vera debebatur. l. Iulianus. de cond. ind. Et hoc casu, ciuilem obligationem, remanente naturali, intercedere dicimus. Superiore specie,
cùm scilicet
ęquitate
æquitate
deficiẽte
deficiente
, naturalis obligatio intercidit, per exceptionem
aduersus rigorem iuris succurri solet. At si naturalis obligatio ab initio non affuit,
dũmodò
dummodò
ciuiliter quis obligatus fuerit, ea obligatio ciuilis périnde efficax
est, ad pariendam
actionẽ
actionem
, ac si cum naturali coniuncta esset. Posteriore autem
specie, cùm sublata
obligatiōe
obligatione
ciuili, remaneat naturalis, creditori nihil auxilio
esse potest, nisi debitor sciens ei soluat, tunc enim repetere non potest: quod
|
omnium naturalium obligationum
cōmune
commune
est
: vt
prędiximus
prædiximus
. Quòd si quando ex naturali obligatione actionem oriri legas, tunc sine dubio,
naturalẽ
naturalem
hanc
obligationem etiam ciuilem appellari posse, præsumendum est. l. fideiussor. §. fideiussor. infrà de fideius. l. naturalis. de act. & ob. l. j. §.
debitũ
debitum
. de consti. pec. Nam
lex eam agnoscendo, atque approbando (quod facit cùm ex ea actionem dari
mandat) etiam
ciuilẽ
ciuilem
eam esse facit. His cognitis, facile intellectu est, quod Triphonius scribit, in l. si id quod. de cond. ind. Si dominus, id quod seruo debuit,
manumisso soluerit, repetere
nō
non
posse: quia naturale agnouit
debitũ
debitum
. vt enim libertas, inquit, naturali iure continetur, & dominatio ex
gentiũ
gentium
iure introducta
est: ita debiti, vel indebiti
rationẽ
rationem
in condictione naturaliter
intelligendā
intelligendam
esse.
Quod ait, naturaliter, nec secundum ius naturale omnium
animaliũ
animalium
commune intelligendum est, vtpote cum illo iure obligationes
introductę
introductæ
nullę
nullæ
sint,
rursus nec secundum ius
gentiũ
gentium
, quo quidem id potissimum inductum est, vt
seruus & dominus (quòd attinet ad
acquisitionẽ
acquisitionem
) vna
atq;
atque
eadem persona intelligantur: sed secundum naturalem rationem,
hominũ
hominum
naturę
naturæ
propriā
propriam
accipi debet,
quę
quæ
latiùs multò patet, quàm iusgentium: vtpote, à qua
iusgentiũ
iusgentium
manauit.
Cęterùm
Cæterùm
hoc
iusgẽtiũ
iusgentium
cùm seruitutes
cōstituit
constituit
, atque introduxit,
quāuis
quamuis
in
vno
cōtra
contra
hāc
hanc
naturalẽ
naturalem
rationẽ
rationem
facere visum sit,
dũ
dum
libertatẽ
libertatem
homini
naturā
naturam
inditā
inditam
,
violẽter
violenter
aufert: in altero tamen haud sanè leuioris
momẽti
momenti
naturalẽ
naturalem
ipsam
rationem,
atq;
atque
æquitatem
sequutũ
sequutum
est, vt scilicet infirmiores melioribus subiicerentur,
atq;
atque
parerẽt
parerent
, quod
etiā
etiam
ipsis vtile
futurũ
futurum
esset,
secundũ
secundum
ea
quę
quæ
suprà dixi,
in prin. huius capitis. Quod & si deteriores sint qui bello vicerint, aut
eorũ
eorum
iniusta causa fuerit, nihilominus
tamẽ
tamen
adhuc ratio
quędam
quædam
superest, cum naturali
ęquitate
æquitate
cōgruẽs
congruens
, qua rectè
cōstitui
constitui
visum, vt bello capti victoribus suis
seruirẽt
seruirent
,
potiùs videlicet,
quā
quam
vt ab his occiderentur. Igitur
ꝙ
quod
naturali iuri
cōtrariā
contrariam
fuisse
seruitutẽ
seruitutem
Imperator scribit. Inst. de iu. na. gen. & ciui. §. ij.
exaudiendũ
exaudiendum
magis esse
apparet, de naturali instinctu,
atq;
atque
impulsu, nobis cum
cęteris
cæteris
animalibus
cōmuni
communi
, quo omnia animalia libera esse
cupiũt
cupiunt
,
quā
quam
de naturali ac propria hominum
ratione,
quę
quæ
sine dubio potiùs id efficit, quod modò diximus. Nec mouet me
quòd Paul. Castr. in l. manumissiones. infra eo. & in d. l. si id quod. de
cōd
cond
. ind. videtur affirmare,
accipiẽda
accipienda
esse illa verba Imperatoris, de iure naturali
hominũ
hominum
proprio, hoc est, de iure
gẽtiũ
gentium
: quia, inquit, in brutis
nō
non
est dare
libertatẽ
libertatem
.
Respō
deo
Respondeo
enim, hoc
verũ
verum
nō
non
esse, & facilè
depręhendi
depræhendi
, si
naturā
naturam
ipsam
cōsideremus
consideremus
.
Docet hoc
etiā
etiam
Æsopicę
Æsopicæ
fabellę
fabellæ
exẽplũ
exemplum
, quo equum
cũ
cum
ceruo
pugnaturũ
pugnaturum
, hominem sibi in dorso collocasse scribit: exinde equum homini seruire
coactũ
coactum
esse,
quāuis
quamuis
victor, illo certamine discessisset, ceruum
autẽ
autem
, libertatem
suā
suam
retinuisse,
quāuis
quamuis
detrimẽtũ
detrimentum
in
pręsentia
præsentia
acceperit. Enimuerò semel introducta seruitute,
posteà per
necessariā
necessariam
quandam
consequentiā
consequentiam
, aliquid contra naturalem hanc
hominũ
hominum
propriam rationem tantisper recipi necesse fuit, veluti quod dominus
seruo promiserit, vt hoc iure
nō
non
debeatur. Sed naturali
tamẽ
tamen
ratione deberi apparet, quam ius
gentiũ
gentium
nō
non
sustulit, sed pro
tẽpore
tempore
depressam tenet.
Idẽ
Idem
quoque
contingit in vsucapione,
quę
quæ
iuris ciuilis est, respectu iurisgentium, quod in seruitute (quæ iurisgentium est) contingere diximus, respectu rationis naturalis.
Nam cùm semel ciuitates, & dominia distingui
iuregentiũ
iuregentium
inductũ
inductum
esset, bono
|
publico ciuitatis
nostrę
nostræ
, hoc est,
Romanę
Romanæ
, introducta est vsucapio: ne dominia
diu in suspenso essent. l. j. de vsuc. Cæterùm si rem tuam vsuceperim, eáque
mox ad te peruenerit, naturalis ratio illa, quæ à iuregentium cœpit, tunc cùm
dominia distincta sunt, efficit vt tu quod tuum est, recepisse videare, ego eam
rem à te petere nullo iure possim. l. si quis emptiones. C. de præscri. xxx. vel
xl. annorum. In proposito autem si tu seruo meo sic promiseris, vt vel naturalis duntaxat obligatio, vel naturalis simul & ciuilis ex tua promissione orta sit,
quia iuregentium inductum, ac posteà etiam iure ciuili comprobatum est. in
l. frater à fratre. de cond. ind. vbi Bar. & in d. l. Si id quod. vt ea obligatio qualiscunque sit, mihi non seruo ipsi acquiratur, additum etiam eodem iure ciuili
(prout nos interpretamur. l. placet, infrà de acquir. hær.) vt nec momento quidem temporis penes
seruũ
seruum
obligatio consistere censeatur. Ideò seruo ipsi posteà
manumisso nulla te nec ciuili, nec naturali ratione teneri constat, quia scilicet
initio mihi statim quæsita est obligatio. Cæterùm potiùs contra
naturalẽ
naturalem
æquitatem esset, si vnica promissione vni facta, duobus te in
solidũ
solidum
obligatum esse
vellemus dicere. Igitur si manumisso solueris, vsquequaque repetere posse te
non est dubium. Ego autem, qui dominus serui fui, etiam ad solutionem te vrgere possum, si ciuilis fuit ea obligatio. Sin naturalis, illud inspiciendum erit, an
sciens mihi solueris, vt repetere non possis. Hæc de obligationibus, quomodò
iure naturali, gentium, aut ciuili introductæ, aut agnitæ sint, in vniuersum dixisse satis est, ad huius capitis interpretationem. Rursus autem de actionibus, an
iure gentium institutæ sint, an iure ciuili quæritur? Et si quidem actiones intelligimus formulas & conceptiones verborum, quæ compositæ sunt, vt inter se
ciues Romani experirentur: non videtur dubium, quin hæ iuris ciuilis sint. l. ij.
§. deinde. infrà de orig. iur. sin ius persequendi iudicio quod sibi debetur, accipiamus, idq́ue ex contractu iurisgentium descendat, & inter ciues Romanos
agi proponatur: sine dubio & hæ ad ius ciuile pertinent, vt prædiximus. quia
ciues non nisi iure ciuili agere inter se possunt: Iure autem ciuili comprobatur,
& confirmatur iusgentium, addito agendi modo. Quòd si inter exteros agi
proponatur, sine dubio iurisgentium esse puto, nec præter eas, quæ ex obligationibus iurisgentium descendunt, vllas efficaces esse arbitror. Denique Præ
torem peregrinum Romæ non nisi ex iuregentium ius dicere consueuisse arbitror, cùm apud eum inter exteros disceptaretur. Idq́ue etiam hodie, si res incidat, fieri oportere, veluti si Indus fortè, aut Persa mercaturæ, vel alia de causa,
apud nos moram trahens, iudicio quid petat. Qua in re ab interpretibus nostris, sic distingui solere, non me latet: vt quæ ad iudicij ordinationem pertinent, ex iure ciuitatis in qua iudicium agitur, etiam exteri obseruent: decisio causæ ex communi Romanorum iure constituatur. l. cunctos populos.
C. de sum. tri. & fi. catho. sed hæc dicere videntur, quia Prætores peregrinos non habemus, vel quòd harum rerum
vim haud omnino satis intelligunt.
Ratio autem efficere videtur
ea quæ nos affirmamus.