Section
OMnem reipvblicae nostrae sanctionem. Legis sanctio propriè dicitur, extrema illa pars, qua pœ na generaliter constituitur aduersus eos, qui in legem commiserint. l. sacra. §. propriè. de re. diui. l. sanctio legum. infrà de pœnis. qualis est hodie in literis pontificiis nouissima illa clausula: Nulli ergo omnino hominum, &c. Si quis autem, &c. qualis etiam ferè in nouissimis Iustiniani constitutionibus, postremum illud decretum: | Quæ igitur nobis placuerunt, &c. Sanctio antiquæ legi subiecta hodie legitur in tabula ænea, quæ est in æde Laterani prope altare maximum, in qua legis Regiæ, de Imperio Vespasiani latæ pars quædam incisa est. Vsus tamen posteà tulit, vt constitutiones Imperatorum, & generaliter omnes omnino leges, sanctiones appellẽtur appellentur . l. j. §. his itaque. C. de vet. iur. enu. quòd sanctæ esse debeant, hoc est, inuiolabiles. d. §. propriè. & l. sanctum. eod. titu. de rer. diuis. Hîc ergo omnem reipub. sanctionem, pro vniuerso ciuitatis Romanæ iure accipias.
Per Nostras orationes. Decipitur hoc loco Accur. & qui eum sequuntur propter hæc verba, existimantes posteriorem editionem Codicis, ante hanc constitutionem factam esse. Quamuis enim ita loquatur hoc loco Imperator, tamen constat editionem illam alteram posteriùs factam: Et hoc tempora indicant, vt & Albe. hîc, col. vj. nu. 16. & Aug. lib. ii. emend. c. i. annotarunt. Nam hæc constitutio Iustiniano tertium Consule data est: editio illa quarto ipsius Consulatu facta: quod ostendit specialis constitutio, qua consilij sui rationem Imperator reddidit. l. j. §. his igitur. C. de emen. Cod. Iust. Nam & rursus post illam emendationem nouellas edidit constitutiones, quas authenticas vocamus, quamuis cuncta sibi iam tum perfecta atque omnibus numeris absoluta, viderentur. d. §. his igitur. Quas ergo hîc orationes suas Imperator memorat, nec leges primi Codicis generaliter, vt Accur. voluit, accipere debemus, nec secundi: quippe qui nondum editus erat, ac multò minus nouellas cōstitutiones constitutiones , quod Haloander videtur existimasse, scholio hîc apposito. Sed primas duas constitutiones quæ velut duæ præfationes sunt, Codicis istius noui Iustiniani quo hodie vtimur. Altera, de nouo Codice faciendo, altera, de nouo Codice confirmando. Item duas illas quæ sunt sub titulo de veteri iure enucleando, quę quæ & in frontispicio Digestorũ Digestorum ante hanc quā quam interpretamur, præponi debent. Has omnes & si quę quæ eis similes fuerunt, tam græca quàm latina lingua edidisse se hoc loco dicit. similiter easdem prope finẽ finem huius epistolæ iterum orationes suas appellat. Græcè autem & latinè adhuc Florentiæ ante digesta extare illā illam , quæ est posterior, sub. tit. de vet. iur. enu. Augustinus testis est lib. i. emend. c. iiii. Igitur his constitutionibus ea quæ initio mandari, & quæ deinde post compositionem approbari ac statui oportuerat, mādasse mandasse se ac statuisse dicit Imperator. Veruntamen quia posteà hos viros, ad quos nunc scribit, publicè profiteri ac leges interpretari voluerat. Ideò ipsos quoque specialiter admonendos duxisse, quomodò singula in scholis tradere eos oporteat. Hoc est enim quod sequitur.
Sed Cum vos. Ex his apparet, etiam in eo deceptum Haloandrum, quòd constitutionem illam, quæ lib. i. Cod. sub titulo de vet. iur. enuclean. prior est, post hanc quam interpretamur, editam & compositam fuisse existimauit, dum hanc illi præfert in editione sua in frontispicio Digestorum, quæ re vera secundum supradicta postponi debuit. hoc etiam August. animaduertit lib. ii. c. i. & lib. iii. c. iii. emend.
Loading...