Ex his satis constare arbitror, de singulis Imperatoribus legem ferri solitam, sine qua nulli iustum imperium esse existimaretur. Quamobrem quod
ex Vlpiano relatum est, dicta lege prima, infrà de offic. præfect. præto. Reipub.
regimenta ad Imperatores perpetuò translata esse, ex sententia ipsius Vlpiani (si modò Vlpianus ita scripsit) sic accipiendum videtur: institutum fuisse, vt
Imperatores perpetuò crearentur, atque hi totius Reipubli. curam gererent:
quod & Pomponij verba significant, quæ superius retulimus, ex lege secunda. §. Nouissime. de origi. iur. Illud quoque sciendum est, lata lege de Imperio cuiuspiam, siquidem ipse iure agere videri vellet, non continuò per sese
omnia administrasse: sed de Senatus sententia pleraque constituisse, vt ex
Plinij Cecilij Panegyrico, quem Traiano dixit, cognosci potest. In eo enim
bonum principem & qualem omnibus esse decet exprimit. Indicant hoc passim Historiæ, Apparétque etiam Imperatoris Iustiniani relatu, in lege secunda. §. sed quia. C. de vete. iure enucle. Nam Imperatorem Adrianum, cùm edictum perpetuum opera Saluij Iuliani composuisset, edidissétque, Senatusconsulto illud approbari iurasse testatur, quò firmior autoritas esset. Quibus
consequens est vt dicamus, Senatum Populúmque Romanum non in totum,
ne pro tempore quidem quo quisque Imperator viueret, à se abdicasse imperiùm: cùm videamus sub bonis principibus ita haberi solitum fuisse, vt non
minus rata essent, quæ Senatus, quàm quæ Princeps constituisset. Quinimo
ausim dicere nihilo plus iuris datum Principi, quàm retentum esse: quoad scilicet Princeps aliquid fieri non prohiberet. Nam ex tabula apparet non id
agi, vt Senatus, aut Populus priuentur potestate sua: sed vt principem quasi
supremum aliquem magistratum ac velut dictatorem constituant. Veram
esse hanc sententiam indicat etiam id ipsum, quod ex Vlpiano refertur,
Senatum ius facere posse. Quod etiam Valent. & Theodo. Imperatorum constitutione agnitum & comprobatum est. d. l. non ambigitur. l. j. C. de Senatusconsul.
Extántque hodie complura Senatusconsulta temporibus Imperatorum facta, quæ pro generalibus legibus obseruata sunt. Enimuerò quia summum ius
etiam magistratuum
creandorũ
creandorum
coëgendíq;
coëgendíque
& habendi Senatum, ac potestas
etiam Tribunitia penes Principem erat, vt tabula
ostẽdit
ostendit
: cùm quidem quarto
|
capite cautum sit, vt quos magistratus petentes commendauerit, quibúsque
suffragationem suam dederit, aut promiserit, eorum comitijs quibusque extra
ordinẽ
ordinem
ratio habeatur: idcirco nec alij ferè quàm quos Princeps iussisset magistratus creabantur. l. j. ad ad legem Iuliam. de ambi. Et perrarò eueniebat, vt
quicquam, nisi arbitratu Principis, constitueretur. Quid enim auderent, vel
consules, vel prætores, qui tum essent, aut omnino Senatus totus: quibus ille statim, si collibitum esset, magistratum abrogare, atque etiam ordine eosdem mouere posset. Quemadmodùm Populum per tribus, quibusdam olim magistratum abrogasse legimus. Igitur tunc demum neque plebs neque Senatus sine
principe quicquam poterant: cùm ille impedire voluisset, aut diuersum quippiam iussisset
: cùm lege imperij cuiusque Principis ad id quod illi placuisset accipiendum ferendúmque se obstrinxissent, vt abundè suprà exposuimus, in l.
non ambigitur. de legibus. Si quid tamen eiusmodi incidisset, quamobrem à
gubernaculis Reipub. Principem amouere voluissent (siquidem iusta esset causa, vt quia imperio abuti cœpisset) iure amoueri potuisse existimo: si vel vniuersus Populus conuenisset, quod iam penè impossibile erat, propter immensam eorum multitudinem qui ciues facti erant, præsertim cùm Tribuum &
centuriarum ordines iam aboliti essent, vel (quæ altera potestas remanserat)
coactus Senatus solenniter omnia decreuissent. argumento not. in l. quod semel. infrà de decret. ab ord. fac. vt de Nerone, de Iuliano & de Maximino olim
factum legimus. Nec licuisse principi hoc casu Tribunitiæ potestatis vigore
intercedere, vel contrarium quicquam pro se iubere, cùm de suis ipsius delictis ageretur. Huius rei argumentum est, quòd Tribuno quandoque pertinacius intercedente, ne lex ferretur, coactas tribus magistratum illi abrogasse legimus, neque intercessionem, quominus id fieret, obstitisse, vt Asconius Pedian. scribit, in expositione orationis Ciceronis pro Cornelio. Non aliter quam
si quis apud iudices accusatus, suo ipsius testimonio defendere se, aut sententia sua se absoluere conaretur. Nemo enim idoneus in sua causa testis, aut iudex est. l. omnibus. C. de testibus. Accedit quod, vt Tribunitia, sic Imperialis potestas, non ad suam cuiusque, sed ad cæterorum defensionem ac tuitionem
inuenta erat. Nec ad rem pertinet, quòd Tribuni & alij magistratus neque
accusari, neque in ius vocari poterant. lege prima, & secunda, infrà de in ius vocan. illi enim ad tempus creabantur, & ob id facilis expectatio: quoad magistratus abirent. At Imperatores perpetuò quoad viuerent, constituebantur.
Quamobrem periculosa expectandi mora: ne interim omnia pessum irent.
Hæc dum Romæ Senatus ac principum sedes, & veluti domicilium imperij
fuit. Posteà verò quàm opibus imperij comminutis, quæ reliquæ erant Bizantium translatæ sunt, cùm multa alia ex solennibus interiore, tum absque
huiusmodi, seu lege, seu Senatusconsulto, iusti Imperatores haberi cœpti sunt,
quos aut milites appellassent, aut defuncto Imperatores successores sibi constituissent, id significare voluit Iustinianus.
Itaq;
Itaque
eius verba accipienda sunt, vbicunque de hac lege,
deq́;
deque
Imperatoris potestate loquutus est, aut
aliorũ
aliorum
verba
retulit, ea scilicet ratione, quòd nihil referre videretur, tacitísne an expressis Se|
natus suffragijs ea lex ferretur: quippe obediendi assuetudine, voluntas declarabatur. Quanquàm non ignoro esse qui affirment, paucis admodùm, aut nullis ex ijs qui Bizantij sedem imperij habuerunt, paruisse Senatum atque vrbem
Romam. Sed procerum conuentus, qui Constantinopoli cum Imperatoribus
erant, pro Senatoribus ac Senatu gerebant. Quamobrem nonnunquam &
ipsi Imperatorem expulere atque alium sufficere, vt Constantem, eiecto Constantini priuilegio, Herachonæ vxoris eius filio, cum quo illa, marito extincto,
imperium administrare cœperat. Nam Senatus vrbis per illa tempora quibus Imperatores Constantinopoli fieri cœperunt, & deinceps in longum
æuum, velut captiuus in potestate ac manu hostium, Gotthorum, Vandalorum, Longobardorum & huiusce generis colluuionum, postremò etiam domesticorum tyrannorum detinebatur, qui Italiam totam atque vrbem Romam occupatam tenebant. Igitur cùm vrbis Romæ possessio ab Imperatoribus Constantinopolitanis, veluti pro derelicto habita esset, quæ reliquiæ Senatus in ea remanserant, cumprimùm per captiuitatis iugum respirare potuerunt, ac veluti qui hostium serui fuerant, postliminio reuersi sunt, autoritate
Roma. Pontificis: aut quem ille appellasset Imperatorem eum acciperent, se
commiserunt. Is Carolum magnum Francorum Regem Imperatorem creauit. Nec dubitandum puto quin reliquiæ illæ veteris & veri Senatus, quantulæcunque fuerint, quæ creandi Imperatoris munus ad arbitrium Pontificis
detulerunt (Nam cùm vniuersus populus qui Romæ tunc erat ita fieri voluerit, Senatum quoque consensisse credendum est) plus autoritatis & iuris habuerint, quàm Constantinopolitanus Græcanicorum Senatorum conuentus. Siquidem vrbs ipsa Roma caput Imperij est, nec Senatum inde vnquam perpetuò translatum esse accepimus, nec iure à quoquam Imperatorum, nisi Senatu
ipso consentiente transferri potuisse arbitror.
Idq́;
Idque
vt credam, rationibus adducor ijs, quas Furius Camillus olim nobilissima illa Concione sua ad populum
recensuit, cùm ne Veios migraretur dissuasit, actionémque à Tribunis susceptam de transferenda vrbe atque Imperij sedibus prorsum fregit, vt etiam
nunc apud T. Liuium legimus. Quamobrem Imperatores omnes Constantinopolitanos, qui post Carolum Magnum fuerunt, non iustos Romanorum
Imperatores fuisse existimo. Docent hoc eorum quoque facta & mores, cùm
plerique hostiliter contra Italiam atque vrbem Romam certauerint, & Christianam religionem, Romæ receptam multifariam turbauerint, atque
oppugnarint
oppugnauerint
. Quare nec de illo dubitandum puto, quin eadem Senatus voluntate & velut tacito consensu suffragante, Romani Pontifices non solùm diuino
iure, quo illi maximè freti omnia
gesserũt
gesserunt
, vt Bartolus
quoq;
quoque
refert in l. j. §. præ
sides. de requi. & annot. reis, sed humano
quoq;
quoque
vrbis Romæ
dationẽ
dationem
delatam
sibi acquirere, &
eligẽdi
eligendi
Imperatoris ius ad Germanos transferre potuerint:
nā
nam
Senatus, hoc totum munus eligendi principem perpetua
cōsensione
consensione
,
cũ
cum
ipsius
vrbis dominatu ad Pontifices detulisse videtur: & hæc omnia facere potuisse,
quāuis
quamuis
imminutus esset, cùm ius Collegij, vel in vno retineri
cōstet
constet
. l. sicut. §. j.
quod cuiusque vniuers. quanquam plebis ipsa vrbana per se non idem forsan
|
efficere potuissent. Iam enim tunc populi Romani pars magis, quàmpopulus
Romanus erant omnibus subditis imperio, & ciuitate donatis, vt suprà diximus. Approbasse multò ante agnouisséque hoc ius non solùm vrbis Romæ,
sed totius planè imperij in Rom. Pontifice videntur etiam Imperatores ipsi
Constantinopolitani. Nam & Phocas qui quartus à Iustiniano fuit Romanum
Pontificem iure omnium Principem declarasse fertur, & Heraclius, qui ei successit, à Sergio Pontifice diadema accepisse, vt Iygnatius scribit. Sed & qua ratione Romanus Pontifex imperij ius transferre potuit, eadem quoque si iusta
causa intercedat, auferre posse dicendum est, quod pontificij rectè tradiderunt.
glo. in c. ad apostolicæ. de re iud. lib.
vi. Abb. in c. venerabilem. de elect.
nō
non
enim
sic dedit, vt ab se ex toto alienum faceret: id ex eo quoque planum fit, quòd electi Imperatoris confirmationem sibi ipsi Pontifex reseruauit. Verius est enim
quasi vicarium potestatem septem illis Germanis principibus esse voluisse: vt
Imperatorem pontificio magis nomine, quàm iure proprio crearent. quare &
creatum iam ab ijs, & ab seipso solenniter confirmatum, ex causa ab imperio remouere poterit. interdum fecisse legimus, non solùm diuino, quod propè receptum est, verùm
etiā
etiam
humano & ciuili iure, quemadmodùm & Senatus olim
poterat, secundum ea quæ suprà diximus. Sanè ex illis verbis,
vti quæcunque ex
vsu Reip. &c. existimat Marius Salomonius in tractatu, quod de principe
elegā
ter
eleganter
scripsit, non licuisse Imperatori regna & ditiones aliáque ad Rom. imperium pertinentia alienare: quoniam ex vsu reip. id non esset. Sed hac de re nos
alio dicemus loco. l. fina. de offi. præs. Illud quæsitum est, an collegium Cardinalium hodie eam potestatem idémque ius habeat, quod senatus olim. Sed
habere non videtur. non enim à cardinalium suffragio pendet Imperatoris
potestas, vt à senatu olim pendebat. Quanuis ex pontificis autoritate ac facultate pendeat, vt theologi & iurisconsulti consentiunt. Barto. d. §. præsides.
Ergo
neq;
neque
ius in vniuersum eos facere posse quisquam dixerit, vt senatus olim,
nec Imperatorem ex causa remouere: magis enim hæc omnia Pontifici conuenirent quàm Cardinalibus. Quod quanquàm ita sit, similitudine tamen quadam, & relatione facta, sic illos erga pontificem se habere non ineptè dixeris,
vt senatores olim erga Imperatorem, non tamen in omnibus. Non enim pontificis potestas à Cardinalibus sic pendet, vt à Pontificatu illum vnquam amouere possint. Ita accipienda arbitror, quæ hac de re scribit Innoc. in c. cum te.
de re iud. per c. Constantinus.
xcvi. distinctio. Illud nescire fateor, quare Alciatus præceptor meus hanc legem
nō
non
Regiam, sed Rhenniam, seu Rhennium
appellarit (nam nec scriptura apud ipsum satis constat) & Augusti temporibus
latam dixerit in l. bona ciuitatis. de verborum significa. cùm & Florentinorum
codicum fides repugnet, & Theophilus vnus ex compilatoribus, qui institutiones Græcas fecit,
nō
non
Rhenniam,
neq;
neque
Rhenniam, sed Regiam planè nominauerit. d. §. quod principi. nec in Augusti
temporũ
temporum
historijs, vlla huius rei mentio inueniatur. Legem autem Rhenniam omnino aliam fuisse constat, ante Augusti imperium latam: cuius & Cicero mentionem facit, quanuis excussi typis
codices corrupti sint, & pro Rhennia legatur, Memmia: quod Augustinus re|
ctè animaduertit. Eiusdem legis Rhemmiæ meminerunt & iurisconsulti nostri
sub titu. de testibus. l. quæsitum. & ad S. c. Tur. l. j. legis Regiæ mentio est etiam
titu. de mortuo infe. l. ij.
Negat, inquit,
Marcellus, lex Regia mulierem quæ præ
gnans mortua sit, humari antè quàm partus ei excidatur. Sed hæc videtur fuisse
alia ab aliquo ex septem Regibus lata.
Cōstat
Constat
enim multas ab his latas, & quarundam etiam hodie memoriam extare. Sanè hæc de qua agimus, non idcirco quòd à Rege aliquo lata sit (si modò vllo vnquam tempore lata est) nec
quòd Imperatorem Regem faceret, Regia appellatur. (Regum enim nomen
Romæ perpetuò inuisum, vt suprà diximus) sed quòd maxima quædam & admirabilia ac splendida contineret, idcirco Regia dicta esse videtur. Sic & Regiam Romam aliquando legimus. l. sed & reprobari. §. fina. infrà de excusa. tutorum. & Regias epulas, & si qua similia. Hæc de lege Regia. Postremò quia
dicitur hîc,
Quod principi placuit, legis habet vigorem, prolixè tractant Doctores
nostri de principis potestate, an contra ius diuinum, an contra ius naturæ, vel
gentiũ
gentium
constituere possit, qua de re magni longíque tractatus extant. Horum
quem Marius Salomonius scripsit omnino non negligendus. Ego tyrannidem à principatu distinguendam arbitror, volentibus princeps, inuitis Tyrannus imperat. De Tyranno disputare inutile est: cùm ab eo omnia per solidam vim non per leges gerantur. Iusti principis potestatem in disputationem
reuocare sacrilegij instar est. l. sacrilegij. de diuer. res. lege, secunda. C. de crimine sacril. & omnino superuacuum, cùm nihil ab eo sine ratione constituatur,
alioquin nec leges appellandæ sunt quæ ab eo feruntur, si non sanctæ & iustæ
sint. lege, secunda. supra titulo primo. Quin ipse quoque qui hactenus bonus
princeps fuit, si nunc malas leges ferre instituit, iam Tyrannus esse incipiet.
Quales autem leges Princeps ferre debeat, & vel ex re nata, vel vtilitate aliqua
suadente, quatenus vel ex ciuili, vel ex gentium, aut naturali iure mutare liceat, ipsius principis iudicium esse debet, qui omnia facilè explicabit, si vel prudentium virorum consilium, vel rationem sequi volet, vel certè obtinet, principum vitam exempláque imitari. Illud prætereundum non est, quod dicitur principem legibus solutum esse, quomodò quoque iure id ita sit, à paucis
intelligi. lege, princeps supra titulo primo. Videntur enim existimare, à seipso
solutum esse. Sed tabula indicat, lege ipsa Regia hoc quoque contineri consueuisse, vt legibus ne teneretur. De Augusta nihil cautum, ideò eam teneri
dictum est præterquàm intuitu mariti. dicta lege, princeps. Hæc à nobis dicta
sint, cætera ex alijs libris cognosci poterunt.