§. Ex libris.

§. Ex libris.

Sex et triginta tantvmmodo. Rectè intelligit Accur. vsque ad | titulum, de bonorũ bonorum possessionibus, vt scilicet hactenus omnia in scholis tradantur: alia suo sibi marte iuuenes perdiscant & tractent: quod ipse inferiùs dicturus est, & reuera, excepto tractatu de bonorum possessionibus, & altero, de verborum obligationibus. Cætera non ita difficilia cognitu sunt. Sed illos tractatus in explanatione Institutionum à viua voce perfectè accipi posse existimauit: nam ibi vtranque materiam diligentiùs exequutus est.
Librorvm Quidem duo millia, versuum autem tricies centena millia. Vtinam ne hodie plura esse fecisset ambitio interpretum nostrorum, ferri æquo animo & legi possent. Sed nec spes est scribendi finem factum iri. Nunc si quis cognoscere velit, quantùm antiqui versus mensura capiebat, quantúmque hodie per Typorum excussionem compendi fiat, Asconij Pediani expositionem orationum Ciceronis in manũ manum sumat. Nam Asconius ferè ex ordine orationum versus numerat, si modò Asconij illa numeratio est. Inde librorum nostri temporis comparatione habita, ratio facilè iniri potest. Poterit etiam ex eo, quòd Imperator se hoc opus totum in centum quinquaginta millia versuum consumasse scribit. l. ij. §. Sed cùm omnia. C. de vet. iur. enuc. si similiter ad libros nostri temporis ratio conferatur. Sanè quòd tricies centena millia versuum ad centum & quinquaginta millia redegisse scribit, poterit ex hoc quoque, supputatione facta, cognosci quota pars librorum antiquorum in hos libros collata fuerit, quota ab his exclusa.
Caeteris Iam desuetis & iam omnibus deuijs. A discipulorũ discipulorum scilicet & magistrorum cura ac traditione: non enim vsu abrogata fuisse hæc dicit, quæ reuera non erant. argu. l. ij. §. mirabili. C. de vete. iur. enucl. Ideò hanc materiam intempestiuè tractant hîc doctores nostri, contra quos ego in quibusdam sentio. Sed suo loco omnia exprimemus. l. de quibus. infrà de legibus.
Loading...