DE STATV HOMINVM Titvlvs V.

Section
Exequitur sub hoc tit. materiam eorum omnium, quorum quasi primordia & notiones traditæ sunt sub tribus titulis Institutionum. De iure personarum. De ingenuis. & De libertinis. Nec de his solùm tractatur, seruis scilicet & liberis, Ingenuis & libertinis. Sed aliæ quoq; quoque inter liberos homines differentiæ ostenduntur: vt inter masculos & fœminas. l. in multis inter mōstrosos monstrosos & perfectos. l. non sunt. Item alios esse qui iustis nuptijs procreantur, qui vulgò nunc legitimi, olim iusti liberi appellabantur: alios qui spurij & nothi. l. Paulus. li. seq. Alios prætereà ciues Romanos censeri, alios externos & peregrinos. l. in orbe. l. seq. Alios sanos, alios furiosos. l. qui furere. Alios iam editos, alios adhuc tātùm tantùm conceptos esse. l. qui in vtero. l. pen. de quibus omnibus generaliter disserit, ac ferè id agit, vt demonstret qua ratione singuli aliquem ex supradictis statum & conditionẽ conditionem capiant. Quòd si omnium huiusmodi differentiarum effectus omnes explicare voluisset, sine dubio nimis longum facturus erat. Explicantur hi, per omnes ferè iuris partes: quare nusquā nusquam non proderunt elemẽtares elementares hæ notiones.

L. II. Hermogenianvs. Lib. I. Ivris Epitomarvm. CVm igitvr hominvm cavsa omne ivs constitv tum sit, primò de statu hominum, ac pòst de cæteris ordinẽ ordinem edicti perpetui sequuti, & his proximos at atque cōiunctos coniunctos applicātes applicantes titulos vt res patitur, dicemus. Quod Hermogenianus libris sex iuris epithomati, (nam totidẽ totidem scripsisse commemoratur) facere instituit, vt edicti perpetui ordinẽ ordinem sequeretur, id propemodùm Iustinianus quoq; quoque his Digestorũ Digestorum libris, fieri mādauit mandauit . l. j. §. quia autem. C. de vet. iu. enuc. (vt suprà diximus in Rubrica de iust. & iure.) Ideò accipiẽda accipienda sunt hæc verba, vt cætera omnia, ex persona Imperatoris. Edicti perpetui. Edictum perpetuum quod & quando compositum fuerit, tam copiosè scribunt Budæus, Alciatus, Augustin. & nouissimè Duarenus, vt repetere non sit necessarium. Bud. hic. Alcia. lib. ii. dispunct. xxvii. & lib. iii. ῶαρέργων. c. iij. & in Rub. de edẽ eden . Aug. lib. i. emẽda emenda . c. v. Duaren. c. lv. anniuer. disput. Illud meminisse haud ab re fuerit, quod Pompo. scribit, in l. ij. §. Seruius. suprà de orig. iur. Aulum Offiliũ Offilium edictũ edictum prætoris primum diligẽter diligenter cōposuisse composuisse . Nam ante eum , inquit, Seruius duos libros ad Brutũ Brutum quàm breuissimos ad edictũ edictum subscriptos, reliquit. Quibus verbis apparet, non primùm Iulianũ Iulianum (vt omnes existimāt existimant ) edictũ edictum cōposuisse composuisse , sed alios quoq; quoque ante eum id negotij aggressos esse, adeò non in vno eodẽ q́; eodemque scriptore ad summā summam perfectionẽ q́; perfectionemque cuiusq; cuiusque inuenti statim peruenitur. Appellat Iulianũ Iulianum Imper. in l. ij. §. sed quia. C. de vet. iur. enuc. legũ legum & edicti perpetui subtilissimũ subtilissimum conditorẽ conditorem . Quò fit vt existimem Offiliũ Offilium quidẽ quidem in edictis colligendis ac certo ordine componendis & cōstituendis constituendis duntaxat elaborasse. Iulianum verò etiam detractis, aut additis quibusdā quibusdam , curasse, vt edicta ipsa cùm inter se, tum verò etiā etiam cum veteribus legibus ac principalibus constitutionibus conuenirent. Eius rei argu. est, quòd edicta quædā quædam ex cōpositione compositione Iuliani sine dubio translata hodie, aliter atq; atque ante Iuliani tẽpora tempora erāt erant , habẽtur habentur : vt interdictũ interdictum , vnde vi. quod Alc. annotauit. Propter id caput edicti (inquit) Marcellus l. qui duos. de cōiung coniung . cum emanc. lib. quod à Iuliano introductum est, id est, ex noua clausula. Nam hoc facere potuit Iulianus: vt aliquid detraheret, vel mutaret, vtpote, cuius operi non ab Imperatore solũ solum , sed etiā etiam ab Senatuscōsulto Senatusconsulto autoritas accessura erat, d. §. sed quia. Offilius verò non potuit, à quo non tanquā tanquam à legislatore, sed tanquā tanquam à iuriscōsulto iurisconsulto liber accipiebatur. Fuit cum existimarẽt existimarent Iuliani cōpositionẽ compositionem inscriptā inscriptam fuisse tit. Diges. Nam Iuliani Digest. libri xcix. cōmemorātur commemorantur , in indice ante Digesta. De edicto, vel ad edictum pertinẽs pertinens , nihil aliud ei adscribitur. Adhæc quia Imperator in d. l. ij. §. hoc autẽ autem . antiquos edicti perpetui cōmentatores commentatores posteà extitisse scribit, qui opus moderatè confectũ confectum huc atq; atque illuc in diuersas sentẽtias sententias producẽtes producentes , in infinitũ infinitum detraxerint, ex eóq; eóque maximè Romā Romam sanctionẽ sanctionem confusam fuisse tradit, existimabā existimabam Iurisconsultorũ Iurisconsultorum eorũ eorum , qui post Iulianũ Iulianum scripserunt Digestorum libros, vt Alpheni, Celsi, Scæuolæ & aliorũ aliorum , ad edictum perpetuum omnes pertinuisse, & ob id, non Vlpiani, nec Pauli Digestorum libros commemorari, quòd scilicet suos ipsi simpliciter, ad edictum inscripserāt inscripserant . nam Paulus octoginta, Vlpianus octoginta tres ad edictum reliquit, Digestorum nullos, vt eadem propè dispositio ac materies vtrorumque istorum esset. Sed Augustino hoc non placet. Ideò amplius quærendum censeo.

L. V. Marcia. Lib. I. Instit.

ET servorvm &c. servi avtem in dominivm no strum rediguntur, aut iure ciuili, aut gentium. Iure ciuili, si se maior xx. annis ad pretium participandum venire passus est. Sed nonne hoc est contra Diocletiani & Maximiani cōstitutionem constitutionem . C. de lib. cal. l. liberos. qua liberos priuatis pactis seruos fieri non posse rescripserunt? quæ ita accepta est, vt in illius interpretatione Bal. ait, quasi nemo sui ipsius dominus sit. Nónne item contra id quod vulgo dicimus, Neminem videri dominum esse membrorum suorum. l. liber homo. infrà ad leg. Aquil. Sed sciendũ sciendum est vtilitatis causa hoc ius receptum esse, ad excludẽdas excludendas fraudes quæ in venditionibus seruorũ seruorum fierent, dum passim pro seruis liberi venum irent, ac paulò pòst liberali causa manu assererẽtur assererentur . Ea propter quod hîc dicitur non habebit locum, si emptor sciens liberũ liberum emerit. l. liberis. §. siquis sciens. infrà de lib. cau. l. fi. quib. ad liber. proclam. non lic. quæ maxima est declaratio ad hũc hunc locum: vera est enim cōclusio conclusio , non posse liberum hominẽ hominem libertatem suam quacunque pactione, vel contractu amittere, nisi hoc vno casu, cum sese liberũ liberum sciens, quasi seruum ad pretiũ pretium participandũ participandum ignoranti emptori vendi, aut alio quouis modo distrahi patitur. l. si vsusfr. §. in summa. de libe. cau. idq́ue specialibus senatusconsultis contra subtilẽ subtilem iuris rationem inductũ inductum est, vt cōmercia commercia sustinerẽtur sustinerentur . l. iij. quib. ad lib. procl. non lic. Nam cætera quæ Accur. requiri admonet, vt & verè pretij partẽ partem capiat, & ea gratia vendi se patiatur, & statũ statum suũ suum non ignoret, etiā etiam vt xx. an. vtiq; vtique maior sit, ex ipso cōtextu contextu ferè intelligũtur intelliguntur . Quòd si horũ horum quippiam deficiat, quia tũc tunc seruus non fit qui vendi se patitur, ad obuiandũ obuiandum caliditati, actionẽ actionem in eum dedit prętor prætor in factũ factum , per quā quam emptori damnũ damnum resarciri iubet. l. rectissimè. vbi not. de lib. cau. Illud dubitari potest, si in patris potestate fuerit, qui se vẽdi vendi passus est, an nihilominus seruus fiat, cum patriā patriam potestatẽ potestatem inscio atq; atque inuito patre effugere posse non videatur. Inst. ꝗb quib . mo. ius pa. po. sol. §. fi. Sed nihilosecius seruum fieri respōdendũ respondendum est, ex mente legis: nam illud tantũ tantum inspicitur, an liber sit, & maior xx. an. Prętereà Prætereà quẽadmodũ quemadmodum capitale aliꝗd aliquid cōmittẽdo committendo , pœna eum patri subducere potest, sic & fraus posse debuit. Sanè hoc casu iniuriarũ iniuriarum actio suo, non filij nomine patri competit aduersus venditorem. l. j. §. & vsquam. infrà de iniur.

L. VI. Gaivs. Lib. I. Instit.

LIbertini svnt, qvi ex ivsta servitvte manv mißi sunt. & supra capi. ꝓximo proximo , Ingenui sunt, qui ex matre libera nati sunt. Notũ Notum est libertinorũ libertinorum appellatione, antiꝗoribus antiquioribus tẽporibus temporibus sic acceptā acceptam fuisse, vt libertini dicerẽtur dicerentur , ꝗcũq; quicunque in infinitũ infinitum descẽdissent descendissent ex iis, qui olim manumissi essent. Ingenui quorũ quorum maiorũ maiorum nemo seruitutẽ seruitutem seruisset. Sed posterior ętas ætas aliter accepit, vt hîc refertur. Sue. in Claud. Ignarus tẽporibus temporibus Appij & deinceps aliquādiu aliquandiu libertinos dictos, non ipsos qui manumitterẽtur manumitterentur , sed ingenuos ex his procreatos, quod Budæus quoq; quoque post Vallam adnotauit, in l. fi. infrà de Senat. Sanè quod Accur. hîc in fin. glo. Iustam seruitutẽ seruitutem interpretatur, quæ domino grata atq; atque accepta fuerit: sine dubio delirum est, & si fieri possit, ex libro aboleri debet. Iustam seruitutem vulgò, nunc legitimam & rectam, hoc est, veram & iure cognitam seruitutem appellant. Nam nisi | talis seruitus sit, libertinũ libertinum manumissio non facit: & hoc est quod sæpe rescriptũ rescriptum esse relatum est. Inst. de ingen. in fi. Natalibus non officere manumissionem.
Qvi in vtero &c. Refertur hæc eadem distinctio, ex eodem Paulo, sub titu. de verb. & rer. signi. quo loco Alciati interpretatio, & ad huius & ad pen. capitis huius tit. interpretationem sufficiet, quæ nobis in totum probatur.

L. XI. Pavlvs. Lib. XVIII. Responsorvm.

PAvlvs respondit evm, qvi vivente patre et ignorante de conditione filiæ conceptus est, licet post aui mortem natus sit, iustum filium ei ex quo conceptus est non videri. Conditionem pro matrimonio & coniunctione scribendum putauit Hal. quo sensu in iure sæpè accipitur. l. fin. de sponsal. l. qui liberos. de ritu. nupt. Sed Florentiæ esse, De coniunctione filiæ. Admonet August. qua in re non multùm laborauerim. Meminisse autem oportet, iure ciuili nuptias non consistere, nisi consentiant etiam hi, quorum in potestate coëuntes sunt. l. ij. infrà de ritu. nupt. Veruntamen secundum Iuliani sententiam videri patrem, qui filiæ coniunctionem sciat, consentire, nisi expressè dissentiat. l. in sponsalibus. de spons. arg. in l. si furiosi. C. de nupt. Nos idem etiam in matrimonio filij existimamus, ex constiturione constitutione Antonini. l. si vt proponis. l. j. C. eod. titu. de nupt. Quamobrem quod ait hîc, ignorante patre, ideò dictum interpretamur, quia si sciuisset pater, nec reclamasset, nulla quæstio fuisset, ergo quod de filia hoc loco dicitur, idem in filio quoque dicendum erit. argu. d. l. si vt proponis. Illud quoque sciendum eundem Paulum lib. sentent. recept. ii. titu. xx. ita scribere. Eorum qui in potestate patris sunt: sine voluntate eius matrimonia iure non contrahuntur, sed contracta non soluuntur. Contemplatio enim publicæ vtilitatis priuatorum commodis præfertur. Hæc sententia nouissimo iuri Pontificio, quo nunc vtimur, satis congruit, quo vel inuitis patribus filiisfamil. suo sibi modo matrimonia copulare permittitur. cap. cùm causam. extrà, de rapto. cap. sufficit. xxvii. quęst quæst . secunda. quamuis Corrasius libro primo Miscell. cap. xvii. etiam iure canonico consensum eorum, quorum sunt in potestate, requiri putet: Sed lapsus videtur quòd Lucij Pontificis constitutionem non viderit. d. c. cùm causam. A Iustin. certè non nisi magna cùm ratione talis licentia exclusa esse videri potest, quòd ea res maximam nonnunquam turbarum & domesticorum dissidiorum causam præbeat, vt frequentibus exemplis admonemur. Quamobrem veram puto Angeli sententiam existimātis existimantis nec cogendum auum huiusmodi nepotes agnoscere, nec quod ad hæreditatis quidem suæ successionem eis relinquendam attinent, sed nec quod attinet ad alimenta præ standa agnoscere cogetur, vt ego sentio, per l. si vt proponis. C. de nupt. Sanè generaliter hîc docemur vbicunque impedimento aliquo matrimonium initio non constitit, sublato impedimento (quamuis voluntate eadem perseuerante, iustum matrimonium esse incipiat. l. etsi contra. Cod. de nupt. l. eos. infrà de ritu nupt.) non proptereà tamen liberos anteà conceptos iustos fieri, sed eos duntaxat, qui posteà procreati fuerint, quod ego indistinctè in omnibus dicendum arbitror, etiam si principali beneficio posteà legibus soluti fuerint, qui antè non iure copulati erant, nisi vt & liberi ante quæsiti, pro | legitimis habeantur, adiectum sit. l. qui in prouincia. §. diuus. infrà de ritu nupt. Nec mouet me Iustiniani constitutio. l. cùm quis. C. de nat. lib. qua etiam susceptos ex concubina legitimos fieri noluit, si nuptialibus instrumẽtis instrumentis posteà confectis, vxoris loco concubinam habere cœperis, differentia quippe magna est, non enim retro concubinam habuisse videri potest, qui matrimonium contrahere voluit. Nam animi destinatione concubina æstimatur. l. pen. infrà de concubi. eáque animi destinatio iam inde ab initio esse debet, vt velit quis illam habere concubinam. glo. in l. in concubinatu. in verbo, testatione, eod. tit. de concub. In hoc autem nostro ea fuit animi destinatio, vt vxorem habere vellet, non concubinam. Planè si nuptias contraxisse proponas (exemplum enim reperitur in l. fin. de concub.) posteà cognito impedimento, vel pœnitentia ductum, eandem emisisse, deinde in concubinatum reduxisse, mox sublato impedimento, nuptias rursus cum ea contraxisse, concubinatus tempore quæsita, filios iustos effici ex eadem constitutione dicendum erit.

L. XII. Item. Lib. XIX. Respons.

SEptimo mense nasci perfectvm partvm iam receptum est, propter autoritatem doctißimi viri Hypocratis. Et ideò credendum est eum qui ex iustis nuptijs septimo mense natus est, iustum filium eße. De tempore humani partus multæ veterum medicorum, philosophorum & iurisconsultorum quæ stiones, eorum variasq́ue opiniones retulerunt Plin. lib. vii. cap. v. Gell. lib. iii. c. xvi. Plutarchus. lib. v. de pla. phil. c. xvii. Macrob. lib. j. in somnium Scipionis. c. vi. Censorinus in lib. de natali die. Scripserat Paulus eadem quæ hîc refert lib. iiii. Sent. recept. titu. viii. in hæc verba. Septimo mense natus matri prodest, ratio enim Pytagorei numeri hoc videtur admittere, vt aut septimo pleno, aut decimo mense partus maturius videatur. Sed Iusti. septimum totum mensem expectari noluit, sed satis esse, si vel vnum, aut alterum eius mensis diem attigerit, quæ sententia Vlpiani fuit ex rescripto diui Pij centesimo & octogesimo secundo die natum, isto tempore natum videri. infrà de suis & legit. l. intestato. §. fin. Ideò sublatum hinc à compilatoribus illud verbum. Pleno. Sed & Mediolani ætate nostra magnum quendam virum etiam centesimo septuagesimo sexto die natam sibi filiam agnouisse accepimus, Medicorum & Philosophorum requisitis autoritatibus blanditum sibi, quod nobis nullo modo probari potest, supra hoc tempus vsque ad decimum mensem impletum, quicunque natus sit, videtur Iustin. tanquàm iustum agnouisse, quamuis multæ veterum controuersiæ, an octauo mense, vel gigni possit, vel natus vitalis sit, & proficere debeat. Gell. loco suprascri. Sed post x. menses natum, iustũ iustum non haberi, ideoq́ue ad legitimam hæreditatem non admitti comprobauit. d. l. in testato. §. fina. l. Gallus. in princip. de liber. & posthum. quamuis & quod ad hunc attinet, antiqui nunquàm decimo mense, nisi exacto edi partum existimassent, vt ostendit idem Gellius & Massurium Sabinum scripsisse constaret, Prætorem olim L. Papyriũ Papyrium secundo hærede lege agente bo. pos. cōtra contra eum dedisse, cùm mater partũ partum se xiii. mensibus tulisse diceret, quoniā quoniam nullũ nullum certũ certum tempus pariendi statutum | ei videretur: ita enim quidam existimarent, & hoc est quod Gentilis ille medicus nescio quis consultus à Cy. respondit ei, etiam xii. vel xiii. mense gigni posse, quod Barto. penè fabulosum esse visum, est in l. Gallus. in princ. de libe. & posth. Sed vtilius fuit legibus hoc definiri, quibus hac in re omissis aliorũ aliorum placitis, standum erit. Nec quòd Hypocratis autoritas hîc recepta est, idcirco etiam aliorum recipienda erit, nisi ex integro consultus Princeps, aliud specialiter approbauerit. Illud quæstionis est, si vno fortè, aut altero die post completum decimum mensem natus sit, an nihilominus iustus haberi debeat. Accur. hîc iustum habendum non existimauit. per text. in d. §. fin. argu. etiam d. l. Gallus. in princ. quam sententiam ego quoque probo, quamuis idem alibi contrarium scripserit. d. l. Gallus. in princ. & in auth. de rest. & ea quæ par. §. fin. ita enim scripta lex est, post decimum mensem natum, non admitti ad hęreditatem hæreditatem , à qua si semel digressi erimus, nihil iam certi supererit, quin autoritatibus impulsi, vel tertio etiam, vel quarto die ac deinceps post statutum tempus aditum recipiamus, veteri equinæ caudæ paulatim conuellendæ exemplo, quod Horat. refert. Prætereà si mulier secundò statim mense post viri mortem alteri nupserit, exinde septimo mense pepererit: verius hunc iustum filium censeri oporteat, quæritur, hunc enim tam nono quàm septimo mense natum videri posse. Sed ego posteriorem virum hunc agnoscere compellendum arbitror, quod & Imol. existimauit, in d. l. Gallus. in princ. sibi enim imputet, qui talem intra luctus tempus vxorem duxit. arg. l. si quis domum. loca. Quin hoc ipsum à Paulo hîc, & à Celso alibi responsum esse. l. cùm legitimæ. infrà eod. titu. nisi posterior hîc maritus contrarium manifestissimè ostendere possit: secundum Vlpiani sententiam, in l. filium. infrà titu. j. si tamen filius ab hoc agnitus, ex priore se procreatum dicat, idq́ue ostendere paratus sit, audiendum puto, sed præsumptioni iuris interim locum fore. Ad hanc rem pertinentia quædā quædam tractat etiam nouella Imperatoris constitutio xxix. de rest. rer. dot. & ea quæ parturit in vndecimo mense.

L. XIIII. Pavlvs. Lib. IIII. Senten.

NOn svnt liberi, qvi contra formam hvmani generis, conuerso more procreantur. Veluti si mulier monstrosum aliquid, aut prodigiosum enixa sit. Partus autem qui humanorum membrorum officia ampliauit, alicuius videtur effectus, & ideò inter liberos connumerabitur. Germana Pauli verba vnde hoc caput descriptum est, hodieq́ue lib. eius senten. iiii. leguntur hæc, sub titu. De intestatorum successione. Mulier si monstrosum aliquid, aut prodigiosum enixa sit, nihil proficit. non sunt enim liberi, qui contra formam humani generis conuerso more procreantur. partum qui membrorum humanorum officia duplicauit, quia hac ratione aliquatenus videtur effectum, matri prodesse placuit. Rectè enim August. l. j. emen. c. viii. animaduertit, hæc à Paulo ad interpretationem s. c. Tertulliani scripta esse, quo ingenua ter enixa, libertina quater, vel quæ ius liberorum à Principe impetrasset (id quod tum frequentissimum erat) ad filij bona admittebatur. Sed tamen contra Paulum censuerat Vlpianus, cuius & sententia relata est. l. quæret aliquis. de verb. signifi. Porten| tosum quoque, vel monstrosum partum prodesse matri, nec enim esse quod ei imputaretur, quæ qualiter potuisset edidisset, nec quod fataliter accidit, parenti obesse oportere. Possunt hæc non inter se pugnare? Sed sciendum est ius liberorum pridem à Theodosio, deinde etiam à Iustin. sublatum esse. l. j. & ij. C. de iure lib. Ideoq́ue vt mater admittatur, quoties pepererit, hodie non requiri. Quare non ad s. c. interpretationem, sed aliorum accipi hæc voluisse Iustinianum necessariò dicendum est. Igitur quod ait, Non esse liberos &c. probanda videtur Accursij interpretatio, si videlicet de ipsorum liberis & eorum commodo agatur. Ideoq́ue nec pater eos instituere, vel exheredare tenebitur, nec præteriti rumpent testamentum, quod & Iustiniani constitutione expressum est. l. quod certarum. C. de posthu. hæred. glo. fin. in l. quod dicitur. C. de lib. & posthu. Sed nec sacro baptismi lauacro abluendi sunt. Arch. v. dist. c. baptizari. nec eos pater alere agnosceréve ex s. c. de liber. agnoscen. compelletur. Quin huiusmodi monstra alere antiquitus nefas erat, & primo quoque tempore magistratibus denunciari oportebat, qui procul in ignotas terras auehi statim curabant, quòd existimarent huiusmodi portenta deorum iras comminus & pestem sequi, vt ex Liuio apparet. hinc prouerbium, Monstrum alere: in illos quos nefas aliquod tegere suspicarentur. Quare etiam hodie quæri potest, an siquis monstrum aliquod huiusmodi educauerit, pœna legis Corneliæ teneatur, qui id occiderit. Et Franciscus Petrarcha lib. memorab. iiii. tractatu. vi. c. xx. ex facto id Veronæ tractatum refert: absolutúmque eum, qui quasi Centaurum, humano capite quadrupedem, equo similem, occursu ipso perturbatus commotusq́ue occiderat, neque id clam haberi conatus erat: vt omnino dolum malum, qui imprimis requiritur, vt legi Corneliæ locus sit, abfuisse constaret. Quòd si dolo malo factum proponeretur, tunc hominis ne, an bestiæ similius fuisset, quærendum existimarem. arg. l. quæritur. hoc tit. Nam lex Cornelia hominem occisum requirit. Quòd si de parentum commodo tractari proponatur, fueritq́ue in consideratione, vel matrimonij, vel generandi affectus, qui vt in plerisque apud antiquos, sic fuerat & in s. c. Tertulliano, tunc probabiliorem videri voluisse Vlpiani sententiam, vt hi quoque proficerent. Cui rei consequens est, vt si quid relictum si sub conditione hac, Si pepererit, per hunc extitisse conditio videatur. Non idem in conditione, Si liberos susceperit, vel, Si ex se natos habuerit, plerunque enim sic conceptis verbis, filiorum ipsorum causa relictum videtur. l. Lucius. in fin. cum concor. infrà de hæred. inst. Nam filios habere hæc dici non potest, & ita ego sentio, quamuis Accur. aliter in hoc loquatur. Qua ratione nec à muneribus ciuilibus vacationem præstabunt, non magis quàm nati & defuncti. Nam vacatio intuitu filiorum datur. l. fin. infrà de iure immun. Sanè quòd humanorum membrorum officia hîc cōmemorātur commemorantur , eáque Accu. videtur interpretari, vt in manu digitos, quæsitum est, si lex sit, vt qui alteri membrum abscinderit, eodem membro retalietur: an si digitum absciderit, digito multari debeat, & quamuis plerique existiment non debere, ea moti ratione, quòd digitus non membrũ membrum esse (quod sic propemodùm definitur, pars corporis, vt crura, manus, pedes) sed membri officium videatur. Ego tamen alium fuisse Iurisconsulti sensum. Ideoq́ue con| trariam sententiam veriorem puto. Cùm enim lex in eo quod maius est, talionem esse voluit, quantò magis & in hoc, quod est minus? nec legem xii. tabularum huic quoque parti parùm cauisse vnquam dixerim, qua scriptum fuit, si membrum ruperit meum, è pacto talio esto. Adde quòd nec omnino impropriè videtur digitus, membrum appellari, cùm propriè quidem, articulus dicatur: artus verò nihil aliud nisi membrũm latinè significet. Neq; Neque enim tam verba quàm legis mentem & rationem inspicere nos oportet. l. scire leges. l. contra. & seq. suprà de legibus.

L. XV. Triphonivs. Lib. X. Dispvtationvm.

ARethvsa. &c. Arescusam maluit Haloander, sed hac de re Aug. lib. iii. c. xi. Arethusa notissimi nominis fons, vnde hoc nomen, ductum. Cæterùm quod in sequẽti sequenti capite affirmat Accur. si quo ordine nati sunt, apparere non possit, tam quartum quàm tertium futurum liberum. arg. l. cùm inter. C. de fideic. liber. rectè à Barto. aliisq́ue compluribus reprehensum arbitror. Sed eorundem sententia nimis dura est, existimantium neutri libertatem competere. arg. l. duo sunt Titij. de test. tut. Benignius & humanius videtur quod Baldo & Angelo eius consanguineo placuit, cogendũ cogendum hoc casu hæredẽ hæredem alterũ alterum eligere, vt is liber sit. argu. l. si quis seruũ seruum . §. si inter. de leg. ii. Qua humanitatis ratione, & duobus liberis vno vtero genitis, si incertum sit vter prius editus fuerit, primogeniturę primogenituræ , quam vocant, ius eum esse consequuturum, quem pater iusserit: idq́ue Bald. & Alexan. probant. Alex. hîc, in addit. ad Barto. Bald. in l. in quibus. C. de sec. nupt. Illum tamen ego non ingenuum, sed hæredis libertum fore credo. & hactenus Barto. sententiam sequor, proprius enim stricto iuri erat, vt cùm re vera ingenuus apparere non posset, pro seruo haberetur. Vnde satis gratiæ videtur consequi, si quoquo modo ad libertatem peruenit. Idem dicendum & si hæres alterum posterius natum esse, cùm scilicet Arethusa iam libera facta sit, confiteri velit, vt alterum in seruitute retineat, alterum arbitratu suo ingenuum faciat. Ingenuitas enim non priuati, sed publici iuris est. Ideò non debet à voluntate cuiusquam dependere. Quæ ratio efficit, vt in proposito nec à sorte quidem iudicari debeat, ne ciuitatis ordines temere ac veluti per ludum inquinentur. l. j. infrà de collus. deteg. Nam nec libertum suum adoptando patronus, quod ad cæteros attinet, ingenuum facere potest. l. fin. infrà eod. titu. quamuis quod ad se & familiam suam spectat, ingenuum faciat. l. sciendum. de ritu nupt. Quæ runt etiam Doctores, quoniam hîc dicitur, satis esse vel eo momento quo pariat, implere conditionẽ conditionem : vt libera parere videatur. quomodò intelligi hoc possit, cùm prius impletam conditionem perspicuè ostendendum esse videatur. l. qui hæredi. §. fin. infrà de cond. Soluitur, quia nec seruam peperisse dici potest, cùm vtique ante partum editum impleta fuerit conditio. Idcirco liberum peperisse à prudentibus probatum videri. Nam & Thales Milesius velocissimum rerum omnium intellectum esse, ideoq́ue quamquā quamquam tempus in motu distinctum non inueniatur, in intellectu tamen distingui posse existimauit, vt Baldus refert. Sed & philosophorum magister Plato, cùm Sophistę Sophistæ quærerent, quando moriens moreretur, cùm iam in morte esset, an tum etiam cùm in vita foret? | idemq́ue de cæteris similibus, aliiq́ue viuentem adhuc mori putarent, alij nihil in eo tempore vitæ relinquerent. Ipse neque vitæ id tempus, neque morti dedit: quippe vtrunque inter se pugnare, nec ex duobus contrariis altero manente, alterum constitui posse vidit, cùm quæstio fieret per diuersorum inter se finium, mortis & vitæ cohærentiam, ea propter expressit ipse medium quoddam tempus in confinio positum, quod repentinam naturam appellauit, quo repente id fieret, quod in alterum transiret, vt refert Gell. lib. vi. cap. xiii. Noct. Atticarum. Quamobrem non necessariũ necessarium fuisse videtur, cùm lex Cornelia eorum qui apud hostes decesserint, testamenta quæ antequàm caperentur fecerant, perinde confirmet ac si in ciuitate decesserint, nec aliis verbis eius legis sententia vsque relata sit, quotquot locis eius in iure mẽtio mentio est, vt l. lege Cornelia. cum concord. ibi in glo. infrà de test. necesse inquam fuit excogitari ab Accur. quem omnes posteà sequuti sunt, in glo. mag. Instin. quib. non est perm. fac. test. l. fi. nouam cautionem, vt præambulat (sic enim ipse dixit) captiuitatis hora fingi eos decessisse dicerent, qui apud hostes sic decesserunt. Proderit hæc Platonis sententia ad aliarũ aliarum quoque quæstionum explicationẽ explicationem . Postremò quæritur, si execto ventre, tres educti sint, an hæc libera decessisse videatur, & probant omnes non fuisse liberam quæ non pepererit. Cæterùm si ita scriptũ scriptum sit, Si filios tres habuerit, decessisse liberam. Sed in hoc ego subsisto: libertas enim ante existentem conditionem competere non potest, existente verò conditione, nulla iam est, quæ libera fiat, non magis quàm cùm post mortem legatarij conditio existit. Quod si mihi ita legatum proponas, Si Arethusa tres pepererit, vel, tres liberos sustulerit, habuerit, genuerit, eaq́ue defuncta tres ex vtero extracti sunt: deberi mihi legatũ legatum verius esse, quicquid hac in re doctores controuertant, cùm & partus dicatur, qui hoc modo editus est. l. quod dicitur. de liber. & posthu. l. etiam mulier. de verb. sig. & verisimilius sit, testatorem effectum magis, quam modum respexisse, vt cùm sub conditione emancipationis relinquitur, & ante decedit pater quàm filios emācipauerit emancipauerit . Sufficit quoquomodò ab eius potestate filios liberatos esse. l. iij. C. de cond. inser.

L. XVII. Vlpianvs. Lib. XII. Ad Edictvm.

IN orbe romano qvi svnt ex constitvtione diui Antonini, ciues Romani effecti sunt. In orbe. legendũ legendum esse, non, In vrbe, pridem declarauerat Alciatus, ostenderatq́ue id permultis & rationibus & autoritatibus. lib. ii. dispun. c. xxi. Sed vt nihil omnino dubij supersit, fecit nuper autoritas & diligentia Augustini, qui non sola codicum fide, sed & Iustiniani testimonio manifestè id comprobari animaduertit. auth. vt lib. de cæt. in fin. Comprobatur etiam Ælij Spartiani autoritate, qui in vita Seueri Imper. principio ita scribit. Seuerus Africa oriundus imperium tenuit, cui ciuitas Leptis pater Geta, Maiores equites Romani ante ciuitatem omnibus datam. Ab illis igitur tota huius capitis interpretatio accipienda est. Nos quoque quædam huc pertinentia suprà diximus, in l. omnes populi. & in l. non ambigitur. de legib. & in l. prima. de const. princ. Illud scien| dum est, Diuum Chrisostomum, seu quis alius interpres est illi annexus, dum in actis Apostolorum quæritur, qua ratione Paulus ciuem Romanum, etiam natum se esse dixerit, cùm è Tharso Ciliciæ oppido ortum esse constaret, constitutionem hanc non Antonino, sed Adriano adscripsisse. qua in re tam deceptum eum apparet, quàm in temporum ratione, cùm ante Adrianum fuerit Paulus, veriq́ue similius sit, vel Tharsum à Gn. Pompeio bello Pyratico, vel quo alio ab Imperatore ius municipij accepisse: cuius iuris ea potestas erat, vt ciues Rom. municipes haberentur, quod & infrà dicemus, in l. j. ad municip. vel Pauli patrem ob insigne aliquod de Rep. meritum, ciuitate Romana quandoque donatum fuisse. Sanè inter cætera, huius constitutionis hanc quoque vim & effectum existimant, vt omnes subiecti Rom. Imperio, Romæ (vtpote in communi patria) conueniri possint. gl. in l. Roma. infrà ad municip. & in l. ij. de iudic. vbi doctor quod illa ratione verum est, quia & magistratibus illis apud quos ciuis sum, & his apud quos domicilium habeo, parere debeo. l. incola, & his magistratibus. infrà ad municip. Nobis autem sic hoc probatur, dum sciamus, non proptereà tamen Romæ etiam defendi debere hunc, qui tantummodò ciuis Romanus sit, vt scilicet bona eius ex primo & secundo decreto (quod vocant) possideri, vel distrahi possint: si Romæ iudicium accipere non sit paratus, etiam tunc temporis cùm in prouincia agit: non enim ad hoc obstringitur. l. ad cognitionem. ex quibus cau. in poss. eat. l. j. & ij. eum qui appellauerit in prouin. defen. præterquàm si, vel Romæ contraxerit, vel arbitraria actione agi proponas: aliud est enim aliquo in loco cōueniri conueniri posse, aliud defendi debere: hoc enim ad præsentem, illud ad absentem refertur, & defendi quidem debet vnusquisq; vnusquisque vbi contraxit, vbi domicilium habet, & quo in loco vt solueret se obligauit, ex vi arbitrariæ actionis: quibus locis si inuenitur, vtique & conueniri potest. Sed hoc amplius in patria vnusquisque conueniri potest, licet neque ibi contraxerit, nec domicilium habeat, nec omnino vt solueret se obligauerit. Verùm hoc casu defendere se non tenebitur, vt ego sentio, quod & infrà dicam, in rubr. de iudic. & in l. hæres absens. eodem titu. Adnotat prætereà Accur. hîc, seruos omnes, si Romæ maneant, liberos & ciues Romanos fieri. Quandam etiam portam esse Romæ, quæ idcirco libera appellata sit, quòd per eam ingressi serui, liberi illico fiant, quod splendidè falsum est: nec nisi ex anilibus deliramentis processisse potest. Hodie certè Romæ vulgò ita fertur, seruos qui in vrbem venerint, vbi vel in Capitolium ascenderint, vel Diui Petri Basilicæ limina attigerint, si se Christianos esse approbare possint, continuò liberos fieri, quod tam nulla lege, quàm nulla ratione dictum est, per iniuriam tamen quandoque (vt audiuimus) etiam dicta secundum seruos sententia, vsurpatum.

L. XVIII. Idem Lib. XXII. Ad sabinvm.

IMperator adrianvs pvblio marcello rescripsit, liberam quæ prægnans vltimo supplicio damnata sit, liberum parere, & solitum esse seruari eam dum partum ederet. Sed si ei quæ ex iustis nuptiis concepit, aqua & igni interdictum est, ciuem Romanum parit, & in potestate patris eße. Qui vltimo supplicio damnantur, tam viri quàm mulieres statim & libertatem & ciuitatem perdunt: præocupatq́ue hic casus mortem, vt Paulus ait. l. qui vltimo. infrà de pœn. Et quamuis vltimum supplicium solam mortem interpretemur. l. vltimum. eod. ti. tamen idem olim erat, & si in metallũ metallum damnatus quis, vel in opus metalli datus esset. l. quidam. eod. tit. cui rei consequens erat, vt & matrimonium solueretur, quod non nisi inter liberos & ciues Romanos esse poterit. Inst. de nupt. in prin. Sed cùm hodie nouella Iustiniani constitutione, auth. de nupt. §. illud etiam. & seq. & auth. sed hodie. C. de don. inter vir. nemo ingenuus natus, ex damnatione qualibet seruus fiat, nisi cum vltimo supplicio statim cōsumitur consumitur , vt Accur. putauit. glo. d. auth. sed hodie. consequens sanè est, vt hoc solo casu matrimonium dirimi intelligamus, non tam per seruitutem, quàm per mortem. Efficiebantur autem hi sic damnati serui pœnæ, non principis, vel fisci. l. quidam. eo. tit. Quare quia serui & ancillæ vtique efficiebantur, dubitatum est, an ex hac liber nasceretur? Et responsum nasci liberum, notissima illa ratione: quia non debet calamitas matris ei nocere, qui in vtero est. Inst. de ingen. §. j. Idem ab Antonino quoque rescriptum est. l. si ante. C. de pœn. Quòd si post sententiā sententiam mulier concepisset, non pœnæ, sed fisci seruum pariebat. glo. in d. l. si ante. l. generaliter. §. ex damnata. iuncto §. præcedente. de fideicom. liber. Sed si aqua & igni interdictum ei sit, hoc est, si deportata fuerit, vt hodie interpretamur. l. iij. ad leg. Iul. pecu. non idem nec nunc erit, nec olim erat, cùm libertatem hęc hæc sententia non ademerit, sed ciuitatem tantùm. d. l. quidam. Ideò de illo qui ex hac antè conceptus erat, non illud quæsitum est, an liber, sed an ciuis Romanus, & an iustus patri filius nasceretur, & respondet liberũ liberum & iustum nasci. Nam matrimonium hoc casu, manente affectione maritali, etiam iure veteri durabat, argu l. j. C. de rep. Quare etiam posteà concepti ac nati, si affectio vtique remansit, liberi & iusti filij erunt. Hodie cùm matrimonium ab initio cum seruis quoque vel ancillis inter scientes contrahi possit, extrà de coniug. seru. cap. secundo, & fina. quæri potest, an contracto matrimonio inter liberos, superueniente seruitute, matrimonium duret, & filij posteà concepti liberi nihilominus, an serui nascantur. Sed solui matrimonium per superuenientem seruitutem, excepto captiuitatis casu, & proptereà liberos non nasci, expeditum est, d. authent. de nupt. §. sed & captiuitas. & §. quod si indici. Nam & iure canonico matrimonium cum ancillis non nisi his viris esse potest, qui earum conditioni non ignari, scienter cum his contraxerunt. Et quanquam inter tales matrimonium contrahatur, ancillæ tamen nihilominus seruos pariunt. Host. in sum. eod. tit. de coniug. ser. De cæteris iuris ciuilis effectibus, an inter hunc patrem & filium ex ancilla vxore susceptum existant, maior dubitatio. Sed ego excepto eo, quòd filios ex tali vxore genitos non habebit in potestate, quia serui sunt illis, cuius ex ancilla | suscepti sunt. dicto capi. secundo & fina. Reliquos omnes effectus iuris ciuilis locum habere arbitror. Quare & teneri patrem hos instituere, vel exhæredare, & intestato hæredes futuros, & agnosci ab eo, alíque oportere arbitror. Nam cùm Romanæ leges, quod ad matrimonia attinet, in iuris pontificij sententiam concedant: consequens est, vt hi filij non solùm iuris canonici, sed & iuris ciuilis omnia actiuè & passiuè habere debeant: quamuis alioqui dicamus, seruos quod attinet ad ius ciuile, pro nihilo haberi. l. quod attinet. de regulis iuris. Imputet autem sibi, qui sciens cum aliena ancilla contraxit, si posteà etiam alienos seruos hæredes instituere, alere, atque agnoscere cogetur: dum tamen dicamus, non ideò minus & dominum teneri, vt his præstet, quæ aliis seruis à dominis præstari debent: aliàs vel cogi vt vendat, aut manumittat, vel pro derelicto eos habere intelligatur. Institut. de his qui sui vel alie. iur. §. sed & maior. l. fin. pro derelic.

L. XIX. Celsvs Lib. XXXI. Digestorvm.

CVm legitimae nvptiae factae svnt, Patrem liberi sequuntur &c. Subauditur, quantùm ad familiam & patriam potestatem, honores etiam: vt Accursius rectè interpretatur: liberi tamen dicuntur & matri & auo materno, quamuis in eorum potestate non sint. l. prima. C. de conditio. inser. l. cognoscere. §. liberorum. de verbo. significatione. nonnulla enim iura & materno generi in his reseruata sunt. l. quique. cum sequentibus legibus. de in ius voca. Cicero quoque Philip. secunda. in principio eodem sensu. Cùm recordarentur omnes libertinum generum & liberos tuos nepotes Q. Fabij libertini homines fuisse.

L. XXI. Modestinvs Lib. VII. Regvlarivm.

HOmo liber qvi se vendiderit &c. Vendiderit, hoc est, vendi passus fuerit. Sic damnasse aliquem, pro accusando damnari fecisse, Latinè dicimus. Nam & lex ait, Qui vendi se passus est, & ignarum esse emptorem oportet, vt seruus fiat, qui liber venditur. Cæterùm si seipsum quis venalem faciat, siue se liberum emptori dicat, seruus non efficitur, siue seruum esse se affirmet, ac seipsum vendere velit, nihil agit, cùm suiipsius venditor idoneus seruus non habeatur.
Loading...