§. In his autem.

Caii Nostri Institutiones. Quarum scilicet libri tres commemorantur in indice ante Digesta. De hoc Caio, quis & quando fuerit, cur à Iusti. & à Pompo. in l. cùm seruus. de stip. ser. Noster appelletur, difficile cognitu est. Augustinus coniecturas omnes colligit, quibus paulò pòst Saluij ętatẽ ætatem fuisse ostendat. lib. i. emend. c. v. Sed de nostro, non satis extricat nec ipse, nec Aldobrand. in proœm. Inst. Ego christianum fuisse interdum suspicatus sum, aut certè cum christianis sensisse, & sub Alexandro fuisse. Nam christianos esse passus est Alexander, sub quo & Pomponius fuit, vt Lampridius in vita eius scribit, proptereà à Pomponio nostrum appellari, quòd suo tempore floruerit, à Iustiniano autem quòd christianus fuerit: alioquin cognomentum fuisse necessariò dicendum arbitror. Extant hodie Institutionum quæ Caij fuisse dicuntur libri duo. Horum posterioris initio ita scriptum est, Diuini iuris sunt ecclesiæ, id est, templa Dei, ac patrimonia, & substantia, & quæ ad ecclesiastica iura pertinent. Quæ verba si à Caio verè scripta sunt, expedita res est, christianum eum fuisse: nam christianorum propriè ecclesiam dicebant. Sed preceptor meus lib. παρέργων. ii. c. xxvi. ea verba apposititia esse putat, interpretatione perperam in contextum relata. Aldobrandinus nec ipsos quidem libros Caij esse existimat, verùm epi| tomen ex libris Caij non satis diligenter factum, quod & verum puto.
Loading...